12. Augusti 2025

S. Ioannæ Franciscæ de Chantal, religiosæ
memoria ad libitum

Divione (Dijon) in Gallia, anno 1572 nata est; nobili viro de Chantal nuptui tradita, sex habuit filios quos pie educavit. Viro vita functo, sub moderatione sancti Francisci de Sales viam perfectionis alacriter percurrit atque opera caritatis in pauperes præsertim et ægrotos exercuit. Instituto a Visitatione initium dedit, quod et sapienter direxit. Mortua est anno 1641.

Officium lectionis

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Hæc fémina laudábilis

et honoráta méritis,

ut sanctis pollet móribus,

triúmphat sic cum ángelis.

Ex corde devotíssimo

orans Deum cum lácrimis,

vigíliis, ieiúniis

hærébat hæc assíduis.

Contémnens mundi glóriam

ac mente semper íntegra,

perféctam post iustítiam

migrávit super sídera.

Quæ sanctitátis áctibus

sua ditávit límina,

lætátur nunc perpétuis

cæléstis ædis prǽmiis.

Laus uni ac trino Dómino,

qui nos eius precátibus,

perácto vitæ término,

coniúngat cæli cívibus. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrgit Deus, et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.

Psalmus 67 (68)
Triumphalis ingressus Domini
Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Eph 4, 8).
I

Exsúrgit Deus, et dissipántur inimíci eius; *

et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.

Sicut dissipátur fumus, tu díssipas; †

sicut fluit cera a fácie ignis, *

sic péreunt peccatóres a fácie Dei.

Et iusti læténtur et exsúltent in conspéctu Dei *

et delecténtur in lætítia.

Cantáte Deo, psalmum dícite nómini eius; †

iter fácite ei, qui fertur super nubes: *

Dóminus nomen illi.

Iubiláte in conspéctu eius; †

pater orphanórum et iudex viduárum, *

Deus in habitáculo sancto suo.

Deus, qui inhabitáre facit desolátos in domo, †

qui edúcit vinctos in prosperitátem; *

verúmtamen rebélles habitábunt in árida terra.

Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui, *

cum pertransíres in desérto, terra mota est,

étiam cæli distillavérunt a fácie Dei Sínai, *

a fácie Dei Israel.

Plúviam voluntáriam effundébas, Deus; *

hereditátem tuam infirmátam, tu refecísti eam.

Animália tua habitábant in ea, *

parásti in bonitáte tua páuperi, Deus.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Exsúrgit Deus, et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.

Ant. 2 Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis.

II

Dóminus dat verbum; *

vírgines annuntiántes bona sunt agmen ingens:

« Reges exercítuum fúgiunt, fúgiunt, *

et spécies domus dívidit spólia.

Et vos dormítis inter médias caulas: *

alæ colúmbæ nitent argénto, et pennæ eius pallóre auri.

Dum dispérgit Omnípotens reges super eam, *

nive dealbátur Selmon ».

Mons Dei mons Basan, *

mons cacúminum mons Basan.

Ut quid invidétis, montes cacúminum, †

monti, in quo beneplácitum est Deo inhabitáre? *

Etenim Dóminus habitábit in finem.

Currus Dei decem mília mílium: *

Dóminus venit de Sínai in sancta.

Ascendísti in altum, captívam duxísti captivitátem; †

accepísti in donum hómines, *

ut étiam rebélles hábitent apud Dóminum Deum.

Benedíctus Dóminus die cotídie; *

portábit nos Deus salutárium nostrórum.

Deus noster, Deus ad salvándum; *

et Dómini, Dómini éxitus mortis.

Verúmtamen Deus confrínget cápita inimicórum suórum, *

vérticem capillátum perambulántium in delíctis suis.

Dixit Dóminus: « Ex Basan redúcam, *

redúcam de profúndo maris,

ut intingátur pes tuus in sánguine, *

lingua canum tuórum ex inimícis portiónem invéniat ».

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis.

Ant. 3 Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino.

III

Vidérunt ingréssus tuos, Deus, *

ingréssus Dei mei, regis mei in sancta.

Præcédunt cantóres, †

postrémi véniunt psalléntes, *

in médio iuvénculæ tympanístriæ.

« In ecclésiis benedícite Deo, *

Dómino, vos de fóntibus Israel ».

Ibi Béniamin adulescéntulus ducens eos, †

príncipes Iudæ cum turma sua, *

príncipes Zábulon, príncipes Néphthali.

Manda, Deus, virtúti tuæ; *

confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis.

A templo tuo in Ierúsalem *

tibi áfferent reges múnera.

Increpa feram arúndinis, †

congregatiónem taurórum in vítulis populórum, *

prostérnant se cum láminis argénti.

Díssipa gentes, quæ bella volunt. †

Vénient optimátes ex Ægýpto, *

Æthiópia prævéniet manus suas Deo.

Regna terræ, cantáte Deo, psállite Dómino, †

psállite Deo, qui fertur super cælum cæli ad oriéntem; *

ecce dabit vocem suam, vocem virtútis.

Tribúite virtútem Deo. †

Super Israel magnificéntia eius *

et virtus eius in núbibus.

Mirábilis, Deus, de sanctuário tuo! †

Deus Israel ipse tríbuet virtútem et fortitúdinem plebi suæ. *

Benedíctus Deus!

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino.

Audiam quid loquátur Dóminus Deus.

Loquétur pacem ad plebem suam.

LECTIO PRIOR

De libro Michǽæ prophétæ

3, 1-12

Propter peccata principum delebitur Ierusalem

« Audíte, príncipes Iacob

et duces domus Israel:

Numquid non vestrum est scire iudícium? ».

Sed ódio habétis bonum et dilígitis malum.

Violénter tóllitis pelles eórum désuper eos

et carnem eórum désuper óssibus eórum.

Qui cómedunt carnem pópuli mei

et pellem eórum désuper excóriant;

et ossa eórum confríngunt

et secant sicut carnem assam in lebéte

et quasi carnem in médio ollæ.

Tunc clamábunt ad Dóminum,

et non exáudiet eos

et abscóndet fáciem suam ab eis

in témpore illo,

sicut péssima fecérunt ópera sua.

Hæc dicit Dóminus super prophétas,

qui sedúcunt pópulum meum,

qui cum habent, quid mórdeant déntibus suis,

prædicant pacem;

et si quis non déderit in ore eórum quíppiam,

sanctíficant super eum prœ́lium.

Proptérea nox vobis sine visióne erit,

et ténebræ vobis sine divinatióne;

et occúmbet sol super prophétas,

et obtenebrábitur super eos dies.

Et confundéntur vidéntes,

et confundéntur divíni,

et opérient lábia sua omnes,

quia non est respónsum Dei.

Verúmtamen ego replétus sum

fortitúdine spíritus Dómini,

iudício et virtúte,

ut annúntiem Iacob scelus suum

et Israel peccátum suum.

Audíte hoc, príncipes domus Iacob

et iúdices domus Israel,

qui abominámini iudícium

et ómnia recta pervértitis,

qui ædificátis Sion in sanguínibus

et Ierúsalem in iniquitáte.

Príncipes eius in munéribus iúdicant,

et sacerdótes eius in mercéde docent,

et prophétæ eius in pecúnia divínant;

et super Dóminum requiéscunt dicéntes:

« Numquid non Dóminus in médio nostrum?

Non vénient super nos mala ».

Propter hoc causa vestri

Sion quasi ager arábitur,

et Ierúsalem quasi acérvus lápidum erit,

et mons templi in excélsa silvárum.

RESPONSORIUM

Ps 78 (79), 1; Dan 3, 42. 29a

Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam, polluérunt templum sanctum tuum, posuérunt Ierúsalem in ruínas. * Ne confúndas nos, sed fac nobíscum secúndum multitúdinem misericórdiæ tuæ.

Peccávimus enim et iníque égimus, recedéntes a te. * Ne confúndas nos, sed fac nobíscum secúndum multitúdinem misericórdiæ tuæ.

LECTIO ALTERA

E Memóriis conscríptis per religiósam a secrétis sanctæ Ioánnæ Francíscæ

(Françoise Madelaine de Chaugy, Mémoires eur la vie et les vertus de Sainte J.-F. de Chantal, III, 3: 3e édit., Paris 1853, pp. 306-307)

Fortis est ut mors dilectio

Die quodam beáta Ioánna hæc igníta verba dixit, quæ statim sunt fidéliter excépta:

« Fíliæ dilectíssimæ, pleríque ex nostris sanctis pátribus et colúmnis Ecclésiæ martýrio non sunt affécti: cur vobis vidétur hoc accidísse? ». Postquam autem unaquǽque respóndit, « Ego vero — ait beáta illa mater — cénseo illud ídeo evenísse, quod et áliud exstat martýrium, quod appellátur amóris, in quo Deus, vitam servis suis et ancíllis sústinens, ut ad ipsíus glóriam labórent, eos mártyres simul facit et confessóres. Cui martýrio — ita áddidit ipsa — Fílias a Visitatióne scio addíctas ex iisdémque, Deo disponénte, illas id esse perpessúras, quæ, fortunatióres, expetíverint ».

Quærénti autem soróri cuídam quómodo martýrium hoc fíeri posset, « Pénitus — respóndit — assentíte Deo, et experiémini. Etenim divínus amor suum gládium secretíssimis infert intimísque pártibus nostrárum animárum, nosque a nobis ipsis séparat. Novi ego quandam ánimam, quam amor non minus a rebus máxime gratis separávit, quam si tyránni ictu gládii spíritum eius a córpore disiunxíssent ».

Nos quidem agnóvimus de se ipsam hunc habuísse sermónem. Cum vero soror ália interrogásset quámdiu martýrium hoc perduráret: « A témporis moménto — inquit — quo nos Deo sine ulla exceptióne devóvimus usque ad extrémum vitæ. Quod tamen intellegéndum est de magnánimis homínibus, qui, nihil sibi servántes, fidem amóri servant; nam débiles parúmque amóris et constántiæ detinéntes Dóminus noster martýrio non inténdit affícere, et sinit eos suam dúcere medíocri gressu vitam, ne a se abscédant; numquam enim líberæ vim infert voluntáti ».

Cum dénique flagitátum esset an hoc amóris æquáre posset córporis martýrium, « Ne quærámus — inquit — æqualitátem; quamquam álterum puto álteri non cédere, quia fortis est ut mors diléctio, et mártyres amóris mílies gravióres patiúntur dolóres in servánda vita, ut voluntátem Dei fáciant, quam si mille dare vitas debérent ad testimónium fídei, caritátis et fidelitátis perhibéndum ».

RESPONSORIUM

Phil 4, 8-9

Quæcúmque sunt vera, quæcúmque pudíca, quæcúmque iusta, quæcúmque casta, quæcúmque amabília, quæcúmque bonæ famæ, hæc ágite: * Et Deus pacis erit vobíscum.

Si qua virtus et si qua laus, hæc cogitáte. * Et Deus pacis erit vobíscum.

ORATIO

Orémus.

Deus, qui beátam Ioánnam Francíscam per várias vitæ sémitas præcláris méritis illustrásti, ipsíus nobis intercessióne concéde, ut, in vocatióne nostra fidéliter ambulántes, lucis exémpla iúgiter ostendámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.

Deo grátias.

In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.

Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky