15. Augusti 2025

IN ASSUMPTIONE BEATÆ MARIÆ VIRGINIS
sollemnitas

Laudes matutinæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Solis, o Virgo, rádiis amícta,

bis caput senis redimíta stellis,

luna cui præbet pédibus scabéllum,

ínclita fulges.

Mortis, inférni domitríxque culpæ,

ássides Christo studiósa nostri,

teque regínam célebrat poténtem

terra polúsque.

Asseclas diæ fídei tuére;

díssitos adduc ad ovíle sacrum;

quas diu gentes tegit umbra mortis

úndique coge.

Sóntibus mitis véniam precáre,

ádiuva flentes, ínopes et ægros,

spes mica cunctis per acútæ vitæ

certa salútis.

Laus sit excélsæ Tríadi perénnis,

quæ tibi, Virgo, tríbuit corónam,

atque regínam statuítque nostram

próvida matrem. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Beáta es, María, quia per te mundi salus advénit; iam gloriósa gaudes ante Dóminum.

Psalmus 62 (63), 2-9
Anima Dominum sitiens
Ad Deum vigilat, qui opera noctis reicit.

Deus, Deus meus es tu, *

ad te de luce vígilo.

Sitívit in te ánima mea, *

te desiderávit caro mea.

In terra desérta et árida et inaquósa, †

sic in sancto appárui tibi, *

ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.

Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, *

lábia mea laudábunt te.

Sic benedícam te in vita mea *

et in nómine tuo levábo manus meas.

Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, *

et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.

Cum memor ero tui super stratum meum, *

in matutínis meditábor de te,

quia fuísti adiútor meus, *

et in velaménto alárum tuárum exsultábo.

Adhǽsit ánima mea post te, *

me suscépit déxtera tua.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Beáta es, María, quia per te mundi salus advénit; iam gloriósa gaudes ante Dóminum.

Ant. 2 Exaltáta est Virgo María super choros angelórum; gáudeant omnes fidéles et benedícant Dóminum.

Canticum
Omnis creatura laudet Dominum

Dan 3, 57-88. 56

Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius (Ap 19, 5).

Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, *

laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

Benedícite, cæli, Dómino, *

benedícite, ángeli Dómini, Dómino.

Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino, *

benedícat omnis virtus Dómino.

Benedícite, sol et luna, Dómino, *

benedícite, stellæ cæli, Dómino.

Benedícite, omnis imber et ros, Dómino, *

benedícite, omnes venti, Dómino.

Benedícite, ignis et æstus, Dómino, *

benedícite, frigus et æstus, Dómino.

Benedícite, rores et pruína, Dómino, *

benedícite, gelu et frigus, Dómino.

Benedícite, glácies et nives, Dómino, *

benedícite, noctes et dies, Dómino.

Benedícite, lux et ténebræ, Dómino, *

benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.

Benedícat terra Dóminum, *

laudet et superexáltet eum in sǽcula.

Benedícite, montes et colles, Dómino, *

benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.

Benedícite, mária et flúmina, Dómino, *

benedícite, fontes, Dómino.

Benedícite, cete et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino, *

benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.

Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino, *

benedícite, fílii hóminum, Dómino.

Bénedic, Israel, Dómino, *

laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino, *

benedícite, servi Dómini, Dómino.

Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino, *

benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.

Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino, *

laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; *

laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.

Benedíctus es in firmaménto cæli *

et laudábilis et gloriósus in sǽcula.

In fine huius cantici non dicitur Glória Patri.

Ant. Exaltáta est Virgo María super choros angelórum; gáudeant omnes fidéles et benedícant Dóminum.

Ant. 3 Nomen tuum ita magnificávit Dóminus, ut non recédat laus tua de ore hóminum.

Psalmus 149
Exsultatio sanctorum
Filii Ecclesiæ, filii novi populi exsultent in rege suo: in Christo (Hesychius).

Cantáte Dómino cánticum novum; *

laus eius in ecclésia sanctórum.

Lætétur Israel in eo, qui fecit eum, *

et fílii Sion exsúltent in rege suo.

Laudent nomen eius in choro, *

in týmpano et cíthara psallant ei,

quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, *

et honorábit mansuétos in salúte.

Iúbilent sancti in glória, *

læténtur in cubílibus suis.

Exaltatiónes Dei in gútture eórum *

et gládii ancípites in mánibus eórum,

ad faciéndam vindíctam in natiónibus, *

castigatiónes in pópulis,

ad alligándos reges eórum in compédibus *

et nóbiles eórum in mánicis férreis,

ad faciéndum in eis iudícium conscríptum: *

glória hæc est ómnibus sanctis eius.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Nomen tuum ita magnificávit Dóminus, ut non recédat laus tua de ore hóminum.

LECTIO BREVIS

Cf. Is 61, 10

Gaudens gaudébo in Dómino, et exsultábit ánima mea in Deo meo, quia índuit me vestiméntis salútis et induménto iustítiæ circúmdedit me, quasi sponsam ornátam monílibus suis.

RESPONSORIUM BREVE

Hódie María Virgo * Ad cælos ascéndit.

Hódie María Virgo * Ad cælos ascéndit.

Et in ætérnum cum Christo triúmphat.

Ad cælos ascéndit.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Hódie María Virgo * Ad cælos ascéndit.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Benedictus, ant. Pulchra est et decóra fília Ierúsalem, quæ ascéndit sicut auróra consúrgens.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *

quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

et eréxit cornu salútis nobis *

in domo David púeri sui,

sicut locútus est per os sanctórum, *

qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

salútem ex inimícis nostris *

et de manu ómnium, qui odérunt nos;

ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *

et memorári testaménti sui sancti,

iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *

datúrum se nobis,

ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *

serviámus illi

in sanctitáte et iustítia coram ipso *

ómnibus diébus nostris.

Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *

præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *

in remissiónem peccatórum eórum,

per víscera misericórdiæ Dei nostri, *

in quibus visitábit nos óriens ex alto,

illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *

ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Pulchra est et decóra fília Ierúsalem, quæ ascéndit sicut auróra consúrgens.

PRECES

Salvatórem nostrum celebrántes, qui ex María Vírgine nasci dignátus est, exorémus dicéntes:

Plenam grátia intuére, et exáudi nos.

Verbum ætérnum, quod Maríam habitatiónis tuæ arcam incorruptíbilem elegísti,

líbera nos a corruptióne peccáti.

Plenam grátia intuére, et exáudi nos.

Redémptor noster, qui Vírginem Maríam thálamum puríssimum habitatiónis tuæ et Spíritus Sancti fecísti sacrárium,

nos templum tui Spíritus fac perénne.

Plenam grátia intuére, et exáudi nos.

Rex regum, qui matrem tuam córpore et ánima tecum voluísti in cælum assúmptam,

fac ut quæ sursum sunt semper cogitémus.

Plenam grátia intuére, et exáudi nos.

Dómine cæli et terræ, qui Maríam regínam a dextris tuis astáre fecísti,

tríbue nos eiúsdem glóriæ meréri consórtium.

Plenam grátia intuére, et exáudi nos.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

ORATIO

Deus, qui beátam Vírginem Maríam, eius humilitátem respíciens, ad hanc grátiam evexísti, ut Unigénitus tuus ex ipsa secúndum carnem nascerétur, et hodiérna die superexcellénti glória coronásti, eius nobis précibus concéde, ut, redemptiónis tuæ mystério salváti, a te exaltári mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky