19. Augusti 2025

Feria tertia, tempus per annum, hebdomada 20
hebdomada 4 psalterii

Officium lectionis

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

I. Quando Officium lectionis dicitur noctu vel summo mane:

Nocte surgéntes vigilémus omnes,

semper in psalmis meditémur atque

víribus totis Dómino canámus

dúlciter hymnos,

Ut, pio regi páriter canéntes,

cum suis sanctis mereámur aulam

íngredi cæli, simul et beátam

dúcere vitam.

Præstet hoc nobis Déitas beáta

Patris ac Nati, paritérque Sancti

Spíritus, cuius résonat per omnem

glória mundum. Amen.

II. Quando Officium lectionis dicitur diurno tempore:

Ad preces nostras deitátis aures,

Deus, inclína pietáte sola;

súpplicum vota súscipe, precámur

fámuli tui.

Réspice clemens sólio de sancto

vultu seréno, lámpadas illústra

ólei nostri, ténebras depélle

péctore cunctas.

Crímina laxa pietáte multa,

áblue sordes, víncula disrúmpe,

parce peccátis, réleva iacéntes

déxtera tua.

Glória Deo sit ætérno Patri,

sit tibi semper, Genitóris Nate,

cum quo per cuncta Spíritus æquális

sǽcula regnat. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me.

Psalmus 101 (102)
Exsulis vota et preces
Consolatur nos Deus in omni tribulatione nostra (2 Cor 1, 4).
I

Dómine, exáudi oratiónem meam, *

et clamor meus ad te véniat.

Non abscóndas fáciem tuam a me; †

in quacúmque die tríbulor, *

inclína ad me aurem tuam.

In quacúmque die invocávero te, *

velóciter exáudi me.

Quia defecérunt sicut fumus dies mei, *

et ossa mea sicut crémium aruérunt.

Percússum est ut fenum et áruit cor meum, *

étenim oblítus sum comédere panem meum.

A voce gémitus mei *

adhǽsit os meum carni meæ.

Símilis factus sum pellicáno solitúdinis, *

factus sum sicut nyctícorax in ruínis.

Vigilávi *

et factus sum sicut passer solitárius in tecto.

Tota die exprobrábant mihi inimíci mei, *

exardescéntes in me per me iurábant.

Quia cínerem tamquam panem manducábam *

et potum meum cum fletu miscébam,

a fácie iræ et increpatiónis tuæ, *

quia élevans allisísti me.

Dies mei sicut umbra declinavérunt, *

et ego sicut fenum árui.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me.

Ant. 2 Réspice, Dómine, in oratiónem humílium.

II

Tu autem, Dómine, in ætérnum pérmanes, *

et memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.

Tu exsúrgens miseréberis Sion, †

quia tempus miseréndi eius, *

quia venit tempus,

quóniam placuérunt servis tuis lápides eius *

et púlveris eius miseréntur.

Et timébunt gentes nomen tuum, Dómine, *

et omnes reges terræ glóriam tuam,

quia ædificávit Dóminus Sion *

et appáruit in glória sua.

Respéxit in oratiónem ínopum *

et non sprevit precem eórum.

Scribántur hæc pro generatióne áltera, *

et pópulus, qui creábitur, laudábit Dóminum.

Quia prospéxit de excélso sanctuário suo, *

Dóminus de cælo in terram aspéxit,

ut audíret gémitus compeditórum, *

ut sólveret fílios mortis;

ut annúntient in Sion nomen Dómini *

et laudem eius in Ierúsalem,

cum congregáti fúerint pópuli in unum *

et regna, ut sérviant Dómino.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Réspice, Dómine, in oratiónem humílium.

Ant. 3 Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli.

III

Humiliávit in via virtútem meam, *

abbreviávit dies meos.

Dicam: « Deus meus, †

ne áuferas me in dimídio diérum meórum; *

in generatiónem et generatiónem sunt anni tui.

Inítio terram fundásti; *

et ópera mánuum tuárum sunt cæli.

Ipsi períbunt, tu autem pérmanes; †

et omnes sicut vestiméntum veteráscent, *

et sicut opertórium mutábis eos, et mutabúntur.

Tu autem idem ipse es, *

et anni tui non defícient.

Fílii servórum tuórum habitábunt, *

et semen eórum in conspéctu tuo firmábitur ».

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli.

Atténdite, pópule meus, doctrínam meam.

Inclináte aurem vestram in verba oris mei.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíæ prophétæ

7, 1-17

In timore belli signum Emmanuelis

Factum est in diébus Achaz fílii Ióatham fílii Ozíæ, regis Iudæ, ascéndit Rasin rex Sýriæ et Phácee fílius Romelíæ rex Israel in Ierúsalem ad prœliándum contra eam; et non potuérunt debelláre eam. Et nuntiavérunt dómui David dicéntes: « Requiévit Sýria super Ephraim ». Et commótum est cor eius et cor pópuli eius, sicut movéntur ligna silvárum a fácie venti. Et dixit Dóminus ad Isaíam: « Egrédere in occúrsum Achaz, tu et Seáriasub fílius tuus, ad extrémum aquædúctus piscínæ superióris in viam agri fullónis; et dices ad eum: Vide, ut síleas; noli timére, et cor tuum ne formídet a duábus caudis titiónum fumigántium istórum, ob ardórem iræ Rasin et Sýriæ et fílii Romelíæ, eo quod consílium malum iníerit contra te Sýria, Ephraim et fílius Romelíæ dicéntes: “Ascendámus ad Iudam et terrórem iniciámus ei et avellámus eum ad nos et ponámus regem in médio eius fílium Tábeel” ».

Hæc dicit Dóminus Deus:

« Non stabit et non erit!

Caput enim Sýriæ Damáscus,

et apud Damásci Rasin;

et adhuc sexagínta et quinque anni,

et désinet Ephraim esse pópulus;

et caput Ephraim Samaría,

et caput Samaríæ fílius Romelíæ.

Si non credidéritis, non permanébitis ».

Et adiécit Dóminus loqui ad Achaz dicens: « Pete tibi signum a Dómino Deo tuo in profúndum inférni sive in excélsum supra ». Et dixit Achaz: « Non petam et non tentábo Dóminum ». Et dixit: « Audíte ergo, domus David; numquid parum vobis est moléstos esse homínibus, quia molésti estis et Deo meo? Propter hoc dabit Dóminus ipse vobis signum. Ecce, virgo concípiet et páriet fílium et vocábit nomen eius Emmánuel; butýrum et mel cómedet, ut ipse sciat reprobáre malum et elígere bonum. Quia ántequam sciat puer reprobáre malum et elígere bonum, desolábitur terra, cuius tu formídas duos reges; addúcet Dóminus super te et super pópulum tuum et super domum patris tui dies, qui non venérunt a diébus separatiónis Ephraim a Iuda regem Assyriórum ».

RESPONSORIUM

Is 7, 14b; 8; 10c; Lc 1, 30a. 31a

Ecce virgo concípiet et páriet fílium; * Et vocábit nomen eius Emmánuel, quia nobíscum Deus.

Ne tímeas, María: Ecce concípies in útero et páries filium. * Et vocábit nomen eius Emmánuel, quia nobíscum Deus.

LECTIO ALTERA

Ex Homilíis sancti Bernárdi abbátis in Láudibus Vírginis Matris

(Hom. 2, 1-2. 4: Opera omnia, Edit. Cisterc. 4 [1966], 21-23)

Ab Altissimo præparata, a patribus præsignata

Deum huiúsmodi decébat natívitas, qua nónnisi de Vírgine nascerétur; talis congruébat et Vírgini partus, ut non páreret nisi Deum. Proínde factor hóminum, ut homo fíeret nascitúrus de hómine, talem sibi ex ómnibus débuit delígere, immo cóndere matrem, qualem et se decére sciébat et sibi nóverat placitúram.

Vóluit ítaque esse vírginem, de qua immaculáta immaculátus procéderet, ómnium máculas purgatúrus.

Vóluit et húmilem de qua mitis et húmilis corde prodíret, harum in se virtútum necessárium ómnibus saluberrimúmque exémplum ostensúrus. Dedit ergo Vírgini partum, qui ei iam ante et virginitátis inspiráverat votum et humilitátis prærogáverat méritum.

Alióquin quómodo Angelus eam in sequéntibus grátia plenam pronúntiat, si quídpiam vel parum boni, quod ex grátia non esset, habébat? Ut ígitur, quæ Sanctum sanctórum conceptúra erat páriter et paritúra, sancta esset córpore, accépit donum virginitátis, ut esset et mente accépit et humilitátis.

His nimírum Virgo régia gemmis ornáta virtútum, geminóque mentis páriter et córporis decóre præfúlgida, spécie sua et pulchritúdine sua in cæléstibus cógnita, cæli cívium in se provocávit aspéctus, ita ut et Regis ánimum in sui concupiscéntiam inclináret et cæléste núntium ad se de supérnis edúceret.

Missus est, inquit, Angelus ad Vírginem. Vírginem carne, vírginem mente, vírginem professióne, vírginem dénique qualem descríbit Apóstolus, mente et córpore sanctam; nec nóviter nec fortuítu invéntam, sed a sǽculo eléctam, ab Altíssimo præcógnitam et sibi præparátam, ab ángelis servátam, a pátribus præsignátam, a prophétis promíssam.

RESPONSORIUM

Lc 1, 35; Ps 44 (45), 11 a. 12a

Spíritus Sanctus supervéniet in te, María, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi. * Quod nascétur, sanctum vocábitur, Fílius Dei.

Audi, fília, et vide, et inclína aurem tuam, et concupíscet rex spéciem tuam. * Quod nascétur, sanctum vocábitur, Fílius Dei.

ORATIO

Orémus.

Deus, qui diligéntibus te bona invisibília præparásti, infúnde córdibus nostris tui amóris afféctum, ut, te in ómnibus et super ómnia diligéntes, promissiónes tuas, quæ omne desidérium súperant, consequámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.

Deo grátias.

In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.

Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky