Officium lectionis
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.
Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.
Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.
Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.
Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
Bénedic, ánima mea, Dómino, *
et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.
Bénedic, ánima mea, Dómino, *
et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, *
qui sanat omnes infirmitátes tuas;
qui rédimit de intéritu vitam tuam, *
qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;
qui replet in bonis ætátem tuam: *
renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua.
Fáciens iustítias Dóminus *
et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.
Notas fecit vias suas Móysi, *
fíliis Israel adinventiónes suas.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.
Miserátor et miséricors Dóminus, *
longánimis et multæ misericórdiæ.
Non in perpétuum conténdet, *
neque in ætérnum irascétur.
Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, *
neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis.
Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, *
præváluit misericórdia eius super timéntes eum;
quantum distat ortus ab occidénte, *
longe fecit a nobis iniquitátes nostras.
Quómodo miserétur pater filiórum, *
misértus est Dóminus timéntibus se.
Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, *
recordátus est quóniam pulvis sumus.
Homo sicut fenum dies eius, *
tamquam flos agri sic efflorébit.
Spirat ventus in illum, et non subsístet, *
et non cognóscet eum ámplius locus eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.
Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.
Misericórdia autem Dómini ab ætérno †
et usque in ætérnum super timéntes eum; *
et iustítia illíus in fílios filiórum,
in eos, qui servant testaméntum eius *
et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.
Dóminus in cælo parávit sedem suam, *
et regnum ipsíus ómnibus dominábitur.
Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, †
poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus *
in audiéndo vocem sermónum eius.
Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, *
minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.
Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, †
in omni loco dominatiónis eius. *
Bénedic, ánima mea, Dómino.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.
Viam mandatórum tuórum, Dómine, fac me intellégere.
Et exercébor in mirabílibus tuis.
LECTIO PRIOR
De libro Isaíæ prophétæ
9, 7 – 10, 4
Ira Dei contra regnum Israel
Verbum misit Dóminus in Iacob, et cécidit in Israel.
Et sciet omnis pópulus Ephraim et habitántes Samaríam,
in supérbia et magnitúdine cordis dicéntes:
« Láteres cecidérunt, sed quadris lapídibus ædificábimus;
sycómori succísæ sunt, sed cedris commutábimus ».
Et elevávit Dóminus hostes super eum
et inimícos eius excitávit,
Sýriam ab oriénte et Philísthim ab occidénte,
qui devoravérunt Israel toto ore.
In ómnibus his non est avérsus furor eius,
sed adhuc manus eius exténta.
Et pópulus non est revérsus ad percutiéntem se,
et Dóminum exercítuum non inquisiérunt.
Et succídit Dóminus ab Israel caput et caudam,
palmam et arúndinem die una:
longǽvus et honorábilis vultu ipse est caput,
et prophéta docens mendácium ipse est cauda;
rectóres pópuli istíus seducéntes et, qui regebántur, periérunt.
Propter hoc super adulescéntulis eius non lætábitur Dóminus
et pupillórum eius et viduárum non miserébitur,
quia omnis ímpius est et nequam,
et univérsum os lóquitur stultítiam.
In ómnibus his non est avérsus furor eius,
sed adhuc manus eius exténta.
Succénsa est enim quasi ignis impíetas,
veprem et spinam vorat,
et succénditur in densitáte saltus,
et convolvúntur colúmnæ fumi.
In ira Dómini exercítuum incénditur terra;
et est pópulus quasi esca ignis:
vir fratri suo non parcit.
Et dévorat ad déxteram et esúrit
et cómedit ad sinístram et non saturátur;
unusquísque carnem próximi sui vorat:
Manásses Ephraim et Ephraim Manássen,
simul ipsi contra Iudam.
In ómnibus his non est avérsus furor eius,
sed adhuc manus eius exténta.
Væ, qui condunt leges iníquas
et scribéntes iniustítiam scribunt,
ut ópprimant in iudício páuperes
et vim fáciant causæ humílium pópuli mei,
ut fiant víduæ præda eórum,
et pupíllos dirípiant!
Quid faciétis in die visitatiónis
et calamitátis de longe veniéntis?
Ad cuius confugiétis auxílium
et ubi derelinquétis glóriam vestram?
Nam incurvabímini subter captívos
et infra occísos cadétis.
In ómnibus his non est avérsus furor eius,
sed adhuc manus eius exténta.
RESPONSORIUM
Lam 2, 1
Quómodo obtéxit calígine in furóre suo Dóminus fíliam Sion! * Proiécit de cælo in terram glóriam Israel.
Non est recordátus scabélli pedum suórum, in die furóris sui. * Proiécit de cælo in terram glóriam Israel.
LECTIO ALTERA
Ex Sermónibus sancti Bernárdi abbátis super Cántica canticórum
(Sermo 83, 4-6: Opera omnia, Edit. Cisterc. 2 [1958], 300-302)
Amo quia amo, amo ut amem
Amor per se súfficit, is per se placet, et propter se. Ipse méritum, ipse prǽmium est sibi. Amor præter se non requírit causam, non fructum: fructus eius, usus eius. Amo quia amo; amo ut amem. Magna res amor, si tamen ad suum recúrrat princípium, si suæ orígini rédditus, si refúsus suo fonti, semper ex eo sumat unde iúgiter fluat. Solus est amor ex ómnibus ánimæ mótibus, sénsibus atque afféctibus, in quo potest creatúra, etsi non ex æquo, respondére Auctóri, vel de símili mútuam repéndere vicem. Nam cum amat Deus, non áliud vult, quam amári: quippe non ad áliud amat, nisi ut amétur, sciens ipso amóre beátos, qui se amáverint.
Sponsi amor, immo Sponsus amor solam amóris vicem requírit et fidem. Líceat proínde redamáre diléctam. Quidni amet sponsa, et sponsa Amóris? Quidni amétur Amor?
Mérito cunctis renúntians affectiónibus áliis, soli et tota incúmbit amóri, quæ ipsi respondére amóri habet in reddéndo amórem. Nam et cum se totam effúderit in amórem, quantum est hoc ad illíus fontis perénne proflúvium? Non plane pari ubertáte fluunt amans et Amor, ánima et Verbum, sponsa et Sponsus, Creátor et creatúra, non magis quam sítiens et fons.
Quid ergo? Períbit propter hoc, et ex toto evacuábitur nuptúræ votum, desidérium suspirántis, amántis ardor, præsuméntis fidúcia, quia non valet ex æquo cúrrere cum gigánte, dulcédine cum melle conténdere, lenitáte cum agno, candóre cum lílio, claritáte cum sole, caritáte cum eo qui cáritas est? Non. Nam etsi minus díligit creatúra, quóniam minor est, tamen si ex tota se díligit, nihil deest ubi totum est. Proptérea sic amáre, nupsísse est, quóniam non potest sic dilígere, et parum dilécta esse, ut in consénsu duórum íntegrum stet perfectúmque connúbium. Nisi quis dúbitet, ánimam a Verbo et prius amári, et plus.
RESPONSORIUM
Ps 30 (31), 20a; 35 (36), 9
Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, * Quam abscondísti timéntibus te!
Inebriabúntur ab ubertáte domus tuæ, et torrénte voluptátis tuæ potábis eos. * Quam abscondísti timéntibus te!
ORATIO
Orémus.
Deus, qui beátum Bernárdum abbátem, zelo domus tuæ succénsum, in Ecclésia tua lucére simul et ardére fecísti, eius nobis intercessióne concéde, ut, eódem spíritu fervéntes, tamquam fílii lucis iúgiter ambulémus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
Deo grátias.
In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky