Vesperæ
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Bernárde, gemma cǽlitum,
laudes, tibi quas pángimus,
in nostra verte gáudia
salútis atque múnera.
Te Christus ussit íntimo
dilectiónis vúlnere
Sponsǽque fecit próvidus
scutum, colúmnam, lámpada.
Almus dedit te Spíritus
os veritátis prófluum
et angelórum pábuli
arcána mella próferens.
Amóris æstu cándidi
te Virgo Mater ímbuit,
quam nemo te facúndius
vel prædicávit áltius.
Te quæsiérunt árbitrum
reges, magístri, prǽsules,
cultórque solitúdinis
fama replésti sǽculum.
Sit Trinitáti glória,
quæ se vidéndam lárgiens,
tecum benígna gáudio
nos det perénni pérfrui. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Mirábilis facta est sciéntia tua super me, Dómine.
Dómine, scrutátus es et cognovísti me, *
tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam.
Intellexísti cogitatiónes meas de longe, *
sémitam meam et accúbitum meum investigásti.
Et omnes vias meas perspexísti, †
quia nondum est sermo in lingua mea, *
et ecce, Dómine, tu novísti ómnia.
A tergo et a fronte coartásti me *
et posuísti super me manum tuam.
Mirábilis nimis facta est sciéntia tua super me, *
sublímis, et non attíngam eam.
Quo ibo a spíritu tuo *
et quo a fácie tua fúgiam?
Si ascéndero in cælum, tu illic es; *
si descéndero in inférnum, ades.
Si súmpsero pennas auróræ *
et habitávero in extrémis maris,
étiam illuc manus tua dedúcet me, *
et tenébit me déxtera tua.
Si díxero: « Fórsitan ténebræ cómpriment me, *
et non illuminátio erit circa me »,
étiam ténebræ non obscurabúntur a te, †
et nox sicut dies illuminábitur *
— sicut ténebræ eius ita et lumen eius —.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Mirábilis facta est sciéntia tua super me, Dómine.
Ant. 2 Ego Dóminus scrutans cor et probans renes, qui do unicuíque secúndum viam suam.
Quia tu formásti renes meos, *
contexuísti me in útero matris meæ.
Confitébor tibi, quia mirabíliter plasmátus sum; †
mirabília ópera tua, *
et ánima mea cognóscit nimis.
Non sunt abscóndita ossa mea a te, †
cum factus sum in occúlto, *
contéxtus in inferióribus terræ.
Imperféctum adhuc me vidérunt óculi tui, †
et in libro tuo scripti erant omnes dies: *
ficti erant, et nondum erat unus ex eis.
Mihi autem nimis pretiósæ cogitatiónes tuæ, Deus; *
nimis gravis summa eárum.
Si dinumerábo eas, super arénam multiplicabúntur; *
si ad finem pervénerim, adhuc sum tecum.
Scrutáre me, Deus, et scito cor meum; *
proba me et cognósce sémitas meas
et vide, si via vanitátis in me est, *
et deduc me in via ætérna.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Ego Dóminus scrutans cor et probans renes, qui do unicuíque secúndum viam suam.
Ant. 3 In ipso cóndita sunt univérsa, et ómnia in ipso constant.
Cf. Col 1, 12-20
Grátias agámus Deo Patri, *
qui idóneos nos fecit in partem sortis sanctórum in lúmine;
qui erípuit nos de potestáte tenebrárum *
et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ,
in quo habémus redemptiónem, *
remissiónem peccatórum;
qui est imágo Dei invisíbilis, *
primogénitus omnis creatúræ,
quia in ipso cóndita sunt univérsa †
in cælis et in terra, *
visibília et invisibília,
sive throni sive dominatiónes *
sive principátus sive potestátes.
Omnia per ipsum et in ipsum creáta sunt, †
et ipse est ante ómnia, *
et ómnia in ipso constant.
Et ipse est caput córporis ecclésiæ; †
qui est princípium, primogénitus ex mórtuis, *
ut sit in ómnibus ipse primátum tenens,
quia in ipso complácuit omnem plenitúdinem habitáre *
et per eum reconciliáre ómnia in ipsum,
pacíficans per sánguinem crucis eius, *
sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. In ipso cóndita sunt univérsa, et ómnia in ipso constant.
LECTIO BREVIS
Iac 3, 17-18
Quæ desúrsum est sapiéntia primum quidem pudíca est, deínde pacífica, modésta, suadíbilis, plena misericórdia et frúctibus bonis, non iúdicans, sine simulatióne; fructus autem iustítiæ in pace seminátur faciéntibus pacem.
RESPONSORIUM BREVE
In médio Ecclésiæ * Apéruit os eius.
In médio Ecclésiæ * Apéruit os eius.
Et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus.
Apéruit os eius.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
In médio Ecclésiæ * Apéruit os eius.
CANTICUM EVANGELICUM
Ad Magnificat, ant. Bernárdus, doctor mellífluus, amícus Sponsi, Vírginis Matris præco miríficus, in Claraválle pastor effúlsit claríssimus.
Lc 1, 46-55
Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo,
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,
quia fecit mihi magna, qui potens est, *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in bráchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui;
depósuit poténtes de sede *
et exaltávit húmiles;
esuriéntes implévit bonis *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sǽcula.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Magnificat, ant. Bernárdus, doctor mellífluus, amícus Sponsi, Vírginis Matris præco miríficus, in Claraválle pastor effúlsit claríssimus.
PRECES
Implorémus Patrem, fontem omnis sanctitátis, ut, per sanctórum exémpla et intercessiónem, ad vitam sanctam nos perdúcat, et dicámus:
Sancti simus, quia tu sanctus es.
Pater sancte, qui voluísti ut fílii tui nominémur et simus,
fac ut te per orbem terrárum sancta confiteátur Ecclésia.
Sancti simus, quia tu sanctus es.
Pater sancte, qui voluísti ut ambulémus digne tibi per ómnia placéntes,
da, ut in ópere bono fructificémus.
Sancti simus, quia tu sanctus es.
Pater sancte, qui nos tibi reconciliásti per Christum,
serva nos in nómine tuo, ut omnes unum simus.
Sancti simus, quia tu sanctus es.
Pater sancte, qui nos ad cæléste vocásti convívium,
per panem, qui de cælo descéndit, præsta nobis, ut caritátem pleniórem cónsequi valeámus.
Sancti simus, quia tu sanctus es.
Pater sancte, ómnibus peccatóribus dimítte delícta,
et súscipe defúnctos ad lumen vultus tui.
Sancti simus, quia tu sanctus es.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
ORATIO
Deus, qui beátum Bernárdum abbátem, zelo domus tuæ succénsum, in Ecclésia tua lucére simul et ardére fecísti, eius nobis intercessióne concéde, ut, eódem spíritu fervéntes, tamquam fílii lucis iúgiter ambulémus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.
Amen.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky