21. Augusti 2025

S. Pii X, papæ
memoria

Natus est in pago Riese intra Venetorum fines anno 1835. Ad sacerdotium evectus, munus optime exercuit. Episcopus Mantuanus et patriarcha Venetiarum creatus, papa electus est anno 1903. Hanc rationem regiminis suscepit instaurare omnia in Christo, quam et opere complevit in simplicitate animi, paupertate et fortitudine, quibus vitam christianam inter fideles excitavit et contra errores grassantes fortiter egit. Mortuus est anno 1914, die 20 augusti.

Vesperæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Vir celse, forma fúlgida

virtútis, hymnum súscipe,

qui iure dum te prǽdicat,

Dei canit magnália.

Qui sempitérnus Póntifex

stirpem Deo mortálium

revínxit, atque réddidit

paci novo nos fœ́dere,

Te fecit ipse próvidus

sui minístrum múneris,

Patri datúrum glóriam

eiúsque vitam plébibus.

Tu Petri ovíle cǽlitus

sumptis regébas clávibus,

gregémque verbo grátiæ,

puris fovébas áctibus.

Locátus in cæléstibus,

sanctæ meménto Ecclésiæ,

oves ut omnes páscua

Christi petant felícia.

Sit Trinitáti glória,

quæ sancti honóris múnia

tibi minístro sédulo

dignis corónat gáudiis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Misericórdia mea et refúgium meum Dóminus: in ipso sperávi.

Psalmus 143 (144)
Pro victoria et pace
Manus eius edocta sunt ad bellum, cum sæculum vincit: « Ego enim, ait, vici mundum » (S. Hilarius).
I

Benedíctus Dóminus, adiútor meus, †

qui docet manus meas ad prœ́lium *

et dígitos meos ad bellum.

Misericórdia mea et fortitúdo mea, *

refúgium meum et liberátor meus;

scutum meum, et in ipso sperávi, *

qui subdit pópulum meum sub me.

Dómine, quid est homo, quod agnóscis eum, *

aut fílius hóminis, quod réputas eum?

Homo vanitáti símilis factus est, *

dies eius sicut umbra prætériens.

Dómine, inclína cælos tuos et descénde; *

tange montes, et fumigábunt.

Fúlgura coruscatiónem et díssipa eos; *

emítte sagíttas tuas et contúrba eos.

Emítte manum tuam de alto; *

éripe me et líbera me de aquis multis,

de manu filiórum alienigenárum, †

quorum os locútum est vanitátem, *

et déxtera eórum déxtera mendácii.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Misericórdia mea et refúgium meum Dóminus: in ipso sperávi.

Ant. 2 Beátus pópulus cuius Dóminus Deus eius.

II

Deus, cánticum novum cantábo tibi, *

in psaltério decachórdo psallam tibi,

qui das salútem régibus, *

qui rédimis David servum tuum de gládio malígno.

Eripe me et líbera me *

de manu filiórum alienigenárum,

quorum os locútum est vanitátem, *

et déxtera eórum déxtera mendácii.

Fílii nostri sicut novéllæ crescéntes *

in iuventúte sua;

fíliæ nostræ sicut colúmnæ anguláres, *

sculptæ ut structúra templi.

Promptuária nostra plena, *

redundántia ómnibus bonis;

oves nostræ in mílibus †

innumerábiles in campis nostris, *

boves nostræ crassæ.

Non est ruína macériæ neque egréssus, *

neque clamor in platéis nostris.

Beátus pópulus, cui hæc sunt; *

beátus pópulus, cuius Dóminus Deus eius.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Beátus pópulus cuius Dóminus Deus eius.

Ant. 3 Nunc facta est salus et regnum Dei nostri.

Canticum
De iudicio Dei

Ap 11, 17-18; 12, 10b-12a

Grátias ágimus tibi, *

Dómine Deus omnípotens,

qui es et qui eras, *

quia accepísti virtútem tuam magnam et regnásti.

Et irátæ sunt gentes, *

et advénit ira tua, et tempus mortuórum iudicári,

et réddere mercédem servis tuis prophétis et sanctis *

et timéntibus nomen tuum, pusíllis et magnis.

Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri *

et potéstas Christi eius,

quia proiéctus est accusátor fratrum nostrórum, *

qui accusábat illos ante conspéctum Dei nostri die ac nocte.

Et ipsi vicérunt illum propter sánguinem Agni *

et propter verbum testimónii sui;

et non dilexérunt ánimam suam *

usque ad mortem.

Proptérea lætámini, cæli *

et qui habitátis in eis.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Nunc facta est salus et regnum Dei nostri.

LECTIO BREVIS

1 Petr 5, 1-4

Senióres, qui in vobis sunt, óbsecro, consénior et testis Christi passiónum, qui et eius, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: Páscite, qui est in vobis, grégem Dei, providéntes non coácto sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia sed voluntárie, neque ut dominántes in cleris sed formæ facti gregis. Et cum apparúerit Princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam.

RESPONSORIUM BREVE

Hic est fratrum amátor, * Qui multum orat pro pópulo.

Hic est fratrum amátor, * Qui multum orat pro pópulo.

Et ánimam suam trádidit pro frátribus suis.

Qui multum orat pro pópulo.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Hic est fratrum amátor, * Qui multum orat pro pópulo.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Magnificat, ant. Iste est fidélis et prudens dispensátor, quem constítuit Dóminus super famíliam suam, ut daret illis in témpore trítici mensuram.

Vel: Grátias tibi ago, Christe, pastor bone, qui me ad hanc glóriam perdúcere dignátus es; peto ergo ut oves, quas tradidísti mihi, participéntur mecum de grátia tua in sempitérnum.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

Magníficat *

ánima mea Dóminum,

et exsultávit spíritus meus *

in Deo salvatóre meo,

quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *

Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

quia fecit mihi magna, qui potens est, *

et sanctum nomen eius,

et misericórdia eius in progénies et progénies *

timéntibus eum.

Fecit poténtiam in bráchio suo, *

dispérsit supérbos mente cordis sui;

depósuit poténtes de sede *

et exaltávit húmiles;

esuriéntes implévit bonis *

et dívites dimísit inánes.

Suscépit Israel púerum suum, *

recordátus misericórdiæ,

sicut locútus est ad patres nostros, *

Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Iste est fidélis et prudens dispensátor, quem constítuit Dóminus super famíliam suam, ut daret illis in témpore trítici mensuram.

Vel: Grátias tibi ago, Christe, pastor bone, qui me ad hanc glóriam perdúcere dignátus es; peto ergo ut oves, quas tradidísti mihi, participéntur mecum de grátia tua in sempitérnum.

PRECES

Christum, pro homínibus pontíficem constitútum in iis quæ sunt ad Deum, dignis láudibus celebrémus, humíliter deprecántes:

Salvum fac pópulum tuum, Dómine.

Qui Ecclésiam tuam per sanctos et exímios rectóres mirabíliter illustrásti,

fac ut christiáni eódem semper lætificéntur splendóre.

Salvum fac pópulum tuum, Dómine.

Qui, cum sancti te pastóres sicut Móyses orárent pópuli peccáta dimisísti,

per intercessiónem eórum Ecclésiam tuam contínua purificatióne sanctífica.

Salvum fac pópulum tuum, Dómine.

Qui sanctos tuos unxísti in médio fratrum et Spíritum tuum in illos direxísti,

reple Spíritu Sancto omnes pópuli tui rectóres.

Salvum fac pópulum tuum, Dómine.

Qui pastórum sanctórum ipse posséssio exstitísti

tríbue nullum ex iis, quos sánguine acquisísti, sine te manére.

Salvum fac pópulum tuum, Dómine.

Qui, per Ecclésiæ pastóres, vitam ætérnam óvibus tuis præstas, ne rápiat eas quisquam de manu tua,

salva defúnctos, pro quibus ánimam tuam posuísti.

Salvum fac pópulum tuum, Dómine.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

ORATIO

Deus, qui, ad tuéndam cathólicam fidem et univérsa in Christo instauránda, sanctum Pium papam cælésti sapiéntia et apostólica fortitúdine replevísti, concéde propítius, ut, eius institúta et exémpla sectántes, prǽmia consequámur ætérna. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky