22. Augusti 2025

Beatæ Mariæ Virginis Reginæ
memoria

Officium lectionis

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Rerum suprémo in vértice

regína, Virgo, sísteris,

exuberánter ómnium

ditáta pulchritúdine.

Princeps opus tu cétera

inter creáta prǽnites,

prædestináta Fílium,

qui prótulit te, gígnere.

Ut Christus alta ab árbore

rex purpurátus sánguine,

sic passiónis párticeps

tu mater es vivéntium.

Tantis decóra láudibus,

ad nos ovántes réspice,

tibíque sume grátulans

quod fúndimus præcónium.

Patri sit et Paráclito

tuóque Nato glória,

qui veste te mirábili

circumdedérunt grátiæ. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris.

Psalmus 54 (55), 2-15. 17-24
Contra perfidum amicum
Cœpit Iesus pavere et tædere (Mc 14, 33).
I

Auribus pércipe, Deus, oratiónem meam †

et ne abscondáris a deprecatióne mea; *

inténde mihi et exáudi me.

Excússus sum in meditatióne mea et conturbátus sum *

a voce inimíci et a tribulatióne peccatóris.

Quóniam devolvérunt in me iniquitátem *

et in ira molésti erant mihi.

Cor meum torquétur intra me, *

et formído mortis cécidit super me.

Timor et tremor venérunt super me, *

et contéxit me pavor.

Et dixi: « Quis dabit mihi pennas sicut colúmbæ, *

et volábo et requiéscam?

Ecce elongábo fúgiens *

et manébo in solitúdine.

Exspectábo eum, qui salvum me fáciat *

a spíritu procéllæ et tempestáte ».

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris.

Ant. 2 Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris.

II

Díssipa, Dómine, dívide linguas eórum, *

quóniam vidi violéntiam et contentiónem in civitáte.

Die ac nocte circúmeunt eam super muros eius, †

iníquitas et labor et insídiæ in médio eius; *

et non defécit de platéis eius frauduléntia et dolus.

Quóniam si inimícus meus maledixísset mihi, *

sustinuíssem útique;

et si is, qui óderat me, super me magnificátus fuísset, *

abscondíssem me fórsitan ab eo.

Tu vero, homo coæquális meus, *

familiáris meus et notus meus,

qui simul habúimus dulce consórtium: *

in domo Dei ambulávimus in concúrsu.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris.

Ant. 3 Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet.

III

Ego autem ad Deum clamábo, *

et Dóminus salvábit me.

Véspere et mane et merídie meditábor et ingemíscam, *

et exáudiet vocem meam.

Rédimet in pace ánimam meam ab his, qui impúgnant me, *

quóniam in multis sunt advérsum me.

Exáudiet Deus et humiliábit illos, *

qui est ante sǽcula.

Non enim est illis commutátio, *

et non timuérunt Deum.

Exténdit manum suam in sócios; *

contaminávit fœdus suum.

Lene super butýrum est os eius, *

pugna autem cor illíus:

mollíti sunt sermónes eius super óleum, *

et ipsi sunt gládii destrícti.

Iacta super Dóminum curam tuam, †

et ipse te enútriet; *

non dabit in ætérnum fluctuatiónem iusto.

Tu vero, Deus, dedúces eos *

in púteum intéritus.

Viri sánguinum et dolósi non dimidiábunt dies suos; *

ego autem sperábo in te, Dómine.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet.

Fili mi, atténde ad sapiéntiam meam.

Et prudéntiæ meæ inclína aurem tuam.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíæ prophétæ

30, 1-18

Vanitas fœderum cum populis alienis initorum

« Væ, fílii desertóres, dicit Dóminus,

eo quod fácitis consílium et non ex me,

et pactum statúitis et non per spíritum meum,

ut addátis peccátum super peccátum!

Qui ambulátis, ut descendátis in Ægýptum,

et os meum non interrogástis,

sperántes auxílium in fortitúdine pharaónis

et habéntes fidúciam in umbra Ægýpti.

Et erit vobis fortitúdo pharaónis in confusiónem,

et fidúcia sub umbra Ægýpti in ignomíniam.

Cum fúerit enim in Tani príncipes tui,

et núntii tui usque ad Hanes pervénerint,

omnes confundéntur

super pópulo, qui eis prodésse non potest;

non erit in auxílium et in utilitátem,

sed in confusiónem et oppróbrium ».

Oráculum iumentórum Nageb.

In terra tribulatiónis et angústiæ

leǽnæ et leónis rugiéntis,

víperæ et dracónis volántis,

portant super úmeros iumentórum divítias suas,

et super gibbum camelórum thesáuros suos

ad pópulum, qui eis prodésse non póterit.

Ægýptus enim frustra et vane auxiliábitur,

ídeo vocávi Rahab otiósam.

Nunc ingrédere, scribe coram eis super buxum

et in libro diligénter éxara illud,

et erit in pósterum

in testimónium usque in ætérnum.

Pópulus enim rebéllis est,

et fílii mendáces,

fílii noléntes audíre legem Dómini;

qui dicunt vidéntibus: « Nolíte vidére »

et aspiciéntibus: « Nolíte aspícere nobis ea, quæ recta sunt;

loquímini nobis placéntia, aspícite nobis illusiónes.

Recédite a via, declináte a sémita,

tóllite a fácie nostra Sanctum Israel ».

Proptérea hæc dicit Sanctus Israel:

« Pro eo quod reprobástis verbum hoc

et sperástis in perversitátem et in perfídiam

et inníxi estis super eis,

proptérea erit vobis iníquitas hæc

sicut interrúptio cadens, locus tumens in muro excélso,

cuius confráctio súbito, dum non sperátur,

venit improvíso,

et comminuétur, sicut contéritur lagœ́na fíguli

contritióne absque misericórdia,

et non inveniétur de fragméntis eius testa,

in qua capiátur ignículus de incéndio

aut hauriátur aqua de fóvea ».

Quia hæc dixit Dóminus Deus, Sanctus Israel:

« In conversióne et quiéte salvi éritis;

in siléntio et in spe erit fortitúdo vestra ».

Et noluístis et dixístis:

« Nequáquam, sed super equis fugiémus »,

ídeo fugiétis;

et: « Super velóces ascendémus »,

ídeo velóces erunt, qui persequéntur vos.

Mille pavébunt a fácie terróris uníus,

et a fácie terróris quinque fugiétis,

donec relinquámini

quasi malus in vértice montis

et quasi signum super collem.

Proptérea exspéctat Dóminus, ut misereátur vestri,

et ídeo exaltábitur parcens vobis,

quia Deus iudícii Dóminus;

beáti omnes, qui exspéctant eum.

RESPONSORIUM

Is 30, 15b. 18ad

In conversióne et quiéte salvi éritis * In siléntio et in spe erit fortitúdo vestra.

Expéctat Dóminus ut misereátur vestri; beáti omnes qui exspéctant eum. * In siléntio et in spe erit fortitúdo vestra.

LECTIO ALTERA

Ex Homilíis sancti Amedéi Lausannénsis epíscopi

(Hom. 2 super Exsurgens Maria: Cod. vat. lat. 1122, fol. 190 -191)

Regina mundi et pacis

Vide quam recto órdine citra assumptiónem effúlsit admirábile nomen Maríæ in univérsa terra, et fama celebérrima eius ubíque diffúsa est, priúsquam elevarétur magnificéntia eius super cælos. Decébat enim Matrem vírginem, et ob Nati sui honórem, primo terris regnáre et ita demum cælos cum glória suscípere; dilatári in ínfimis, ut supérna in plenitúdine sancta penetráret, transláta sicut de virtúte in virtútem, sic a claritáte in claritátem a Dómini Spíritu.

Igitur in carne præsens, futúri regni primítias prælibábat, et nunc excédens Deo ineffábili sublimitáte, nunc próximis condescéndens inenarrábili caritáte. Inde angélicis frequentabátur offíciis, hinc humáno famulátu venerabátur. Assistébat ei Gábriel cum ángelis; cui Ioánnes, gaudens sibi vírgini matrem vírginem in cruce commendátam, cum Apóstolis ministrábat. Illi regínam, isti vidére dóminam lætabántur, et utríque pio ei devotiónis afféctu obsequebántur.

At illa résidens in arce sublimíssima virtútum, et pélago divinórum áffluens charísmatum, abýssum gratiárum, qua cunctos excésserat, credénti et sitiénti pópulo largíssima emanatióne profundébat. Salútem namque corpóribus et ánimis medélam conferébat, potens suscitáre a morte carnis et ánimæ. Quis umquam ab ea æger vel tristis aut ignárus cæléstium mysteriórum ábiit? Quis non lætus et gaudens rédiit ad própria, impetráto a matre Dómini María quod vóluit?

Tantis bonis exúberans sponsa, sponsi mater únici, suávis et caríssima in delíciis, ut fons hortórum rationabílium, et púteus aquárum vivéntium et vivificántium, quæ fluunt ímpetu de divíno Líbano, a monte Sion usque ad circumfúsas quasque extérnas natiónes, pacis flúmina et gratiárum emanatiónes cǽlica infusióne derivábat. Igitur cum Virgo vírginum a Deo et Fílio suo rege regum, exsultántibus ángelis, cum lætántibus archángelis, et cælo láudibus acclamánte, deducerétur, impléta est prophetía Psalmístæ dicéntis ad Dóminum: Astitit regína a dextris tuis, in vestítu deauráto, circúmdata varietáte.

RESPONSORIUM

Cf. Ap 12, 1; cf. Ps 44 (45), 10b

Signum magnum appáruit in cælo: múlier amícta sole, et luna sub pédibus eius, * Et in cápite eius coróna stellárum duódecim.

Astitit Regína a dextris tuis in vestítu deauráto. * Et in cápite eius coróna stellárum duódecim.

ORATIO

Orémus.

Deus, qui Fílii tui Genetrícem, nostram constituísti matrem atque regínam, concéde propítius, ut, ipsíus intercessióne suffúlti, tuórum in regno cælésti consequámur glóriam filiórum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.

Deo grátias.

In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.

Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky