25. Augusti 2025

S. Ioseph de Calasanz, presbyteri
memoria ad libitum

In Aragonia natus est anno 1557. Optime eruditus et sacerdotio initiatus, ministerium exercuit in patria. Deinde Romæ ad erudiendos pueros pauperes incubuit et societatem instituit, quæ huic muneri se devoveret. Multa sustinuit et calumnias invidorum étiam passus est. Mortuus est Romæ anno 1648.

Officium lectionis

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Iesu, redémptor ómnium,

perpes coróna cǽlitum,

in hac die cleméntius

nostris favéto vócibus,

Sacri tui qua nóminis

conféssor almus cláruit,

cuius celébrat ánnua

devóta plebs sollémnia.

Per illa quæ sunt sǽculi

gressu seréno tránsiit,

tibi fidélis iúgiter

iter salútis pérsequens.

At rite mundi gáudiis

non cor cadúcis ápplicans,

cum ángelis cæléstibus

lætus potítur prǽmiis.

Huius benígnus ánnue

nobis sequi vestígia;

huius precátu sérvulis

dimítte noxam críminis.

Sit, Christe, rex piíssime,

tibi Patríque glória

cum Spíritu Paráclito,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.

Psalmus 6
Homo afflictus Domini clementiam implorat
Nunc anima mea turbata est … Pater, salvifica me ex hora hac? (Io 12, 27).

Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *

neque in ira tua corrípias me.

Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum; *

sana me, Dómine, quóniam conturbáta sunt ossa mea.

Et ánima mea turbáta est valde, *

sed tu, Dómine, úsquequo?

Convértere, Dómine, éripe ánimam meam; *

salvum me fac propter misericórdiam tuam.

Quóniam non est in morte, qui memor sit tui, *

in inférno autem quis confitébitur tibi?

Laborávi in gémitu meo, †

lavábam per síngulas noctes lectum meum; *

lácrimis meis stratum meum rigábam.

Turbátus est a mæróre óculus meus, *

inveterávi inter omnes inimícos meos.

Discédite a me omnes, qui operámini iniquitátem, *

quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei.

Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam, *

Dóminus oratiónem meam suscépit.

Erubéscant et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei; *

convertántur et erubéscant valde velóciter.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.

Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.

Psalmus 9 A (9)
Gratiarum actio pro victoria
Iterum venturus est iudicare vivos et mortuos.
I

Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo, *

narrábo ómnia mirabília tua.

Lætábor et exsultábo in te, *

psallam nómini tuo, Altíssime.

Cum convertúntur inimíci mei retrórsum, *

infirmántur et péreunt a fácie tua.

Quóniam fecísti iudícium meum et causam meam, *

sedísti super thronum, qui iúdicas iustítiam.

Increpásti gentes, perdidísti ímpium, *

nomen eórum delésti in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

Inimíci defecérunt, solitúdines sempitérnæ factæ sunt; *

et civitátes destruxísti: périit memória eórum cum ipsis.

Dóminus autem in ætérnum sedébit, *

parávit in iudícium thronum suum

et ipse iudicábit orbem terræ in iustítia, *

iudicábit pópulos in æquitáte.

Et erit Dóminus refúgium opprésso, *

refúgium in opportunitátibus, in tribulatióne.

Et sperent in te, qui novérunt nomen tuum, *

quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.

Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.

II

Psállite Dómino, qui hábitat in Sion; *

annuntiáte inter gentes stúdia eius.

Quóniam requírens sánguinem recordátus est eórum, *

non est oblítus clamórem páuperum.

Miserére mei, Dómine; †

vide afflictiónem meam de inimícis meis, *

qui exáltas me de portis mortis,

ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion, *

exsúltem in salutári tuo.

Infíxæ sunt gentes in fóvea, quam fecérunt; †

in láqueo isto, quem abscondérunt, *

comprehénsus est pes eórum.

Manifestávit se Dóminus iudícium fáciens; *

in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor.

Converténtur peccatóres in inférnum, *

omnes gentes, quæ obliviscúntur Deum.

Quóniam non in finem oblívio erit páuperis; *

exspectátio páuperum non períbit in ætérnum.

Exsúrge, Dómine, non confortétur homo; *

iudicéntur gentes in conspéctu tuo.

Constítue, Dómine, terrórem super eos, *

sciant gentes quóniam hómines sunt.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.

Da mihi intelléctum, et servábo legem tuam.

Et custódiam illam in toto corde meo.

LECTIO PRIOR

De libro Sophoníæ prophétæ

3, 8-20

Salus pauperibus Israel promittitur

« Exspécta me,

dicit Dóminus,

in die, qua surgam ut testis;

quia iudícium meum, ut cóngregem gentes

et cólligam regna,

ut effúndam super eas indignatiónem meam,

omnem iram furóris mei;

in igne enim zeli mei

devorábitur omnis terra.

Quia tunc reddam pópulis

lábium purum,

ut ínvocent omnes in nómine Dómini

et sérviant ei úmero uno.

Ultra flúmina Æthiópiæ,

inde súpplices mei,

fílii dispersórum meórum

déferent munus mihi.

In die illa non confundéris

super cunctis actiónibus tuis,

quibus prævaricáta es in me;

quia tunc áuferam de médio tui

magníloquos supérbos tuos,

et non adícies exaltári ámplius

in monte sancto meo.

Et derelínquam in médio tui

pópulum páuperem et egénum ».

Et sperábunt in nómine Dómini

relíquiæ Israel.

Non fácient iniquitátem,

nec loquéntur mendácium;

et non inveniétur in ore eórum

lingua dolósa,

quóniam ipsi pascéntur et accubábunt,

et non erit qui extérreat.

Lauda, fília Sion,

iubiláte, Israel!

Lætáre et exsúlta in omni corde,

fília Ierúsalem!

Abstulit Dóminus iudícium tuum,

avértit inimícos tuos;

rex Israel Dóminus in médio tui,

non timébis malum ultra.

In die illa dicétur Ierúsalem:

« Noli timére, Sion;

ne dissolvántur manus tuæ!

Dóminus Deus tuus in médio tui,

fortis ipse salvábit;

gaudébit super te in lætítia,

commótus in dilectióne sua;

exsultábit super te in laude

sicut in die convéntus ».

« Auferam a te calamitátem,

ut non ultra hábeas super ea oppróbrium.

Ecce ego interfíciam

omnes, qui afflixérunt te

in témpore illo;

et salvábo claudicántem

et eam, quæ eiécta fúerat, congregábo;

et ponam eos in laudem et in nomen

in omni terra confusiónis eórum,

in témpore illo, quo addúcam vos,

et in témpore, quo congregábo vos.

Dabo enim vos in nomen et in laudem

ómnibus pópulis terræ,

cum convértero sortem vestram

coram óculis vestris »,

dicit Dóminus.

RESPONSORIUM

Soph 3, 12. 9a

Derelínquam in médio tui pópulum páuperem et egénum. * Et sperábunt in nómine Dómini relíquiæ Israel.

Tunc reddam pópulis lábium purum, ut ínvocent omnes in nómine Dómini. * Et sperábunt in nómine Dómini relíquiæ Israel.

LECTIO ALTERA

Ex Scriptis sancti Ioseph de Calasanz presbýteri

(Memoriale al Card. M. A. Tonti, 1621: Ephem. Calas. 36, 9-10, Romæ 1967, pp. 473-474;
L. Picanyol, Epistolario di S. Giuseppe Calasanzio, 9 vol., ediz. Calas., Romæ 1951-1956, passim)

Christo adhærere eique soli placere studeamus

Sanctum ministérium, quo púeri, præsértim páuperes, instituúntur, ut sic edócti vitam cónsequi possint ætérnam, quanta dignitáte quantóque mérito præstet, nemo prorsus ignórat. Dum enim tum in disciplína tradénda, tum in pietáte potíssimum et doctrína christiána curánda, animárum simul et córporum salúti consúlitur, idem ipsum erga púeros munus quodámmodo exhibétur, quod eórum ángeli éxhibent custódes.

Optimum ínsuper præbétur subsídium, quo adulescéntes non solum a malis arceántur, sed ad bona potíssimum operánda, cuiúsvis sint géneris vel condiciónis, facílius suaviúsque trahántur et exciténtur. Quo item adhíbito subsídio, adulescéntes ádeo in mélius constat immutári, ut quales fúerint erudiéndi, erudíti iam non dignoscántur. Quasi enim súrculi plantárum, eo fácile adulescéntes adducúntur quo quis eórum ánimos vértere conténdat, dum, si duréscere sinántur, facultátem eos aliquándo flecténdi haud ignorámus vel multum mínui vel intérdum pénitus auférri.

Quod autem púeri, præsértim páuperes, apta educatióne donéntur, non solum confert ad ipsórum humánam dignitátem augéndam, sed ómnibus in humána et christiána societáte probátur, tum paréntibus, qui de fíliis suis per vias rectas hoc modo dedúctis appríme lætántur, tum civitátum rectóribus, qui probos súbditos civésque bonos acquírunt, tum potíssimum Ecclésiæ, in cuius multímodam vivéndi agendíque ratiónem, tamquam Christi amatóres Evangeliíque assertóres, matúrius et efficácius inserúntur.

Multa vero caritáte, máxima patiéntia, profúnda præsértim humilitáte prǽditi sint opórtet, qui hoc docéndi munus sédula cura exercéndum assúmunt, ut digni inveniántur quos Dóminus, húmili afféctu rogátus, idóneos veritátis cooperatóres effíciat, in nobilíssimo offício adimpléndo confórtet, et cælésti tandem múnere ditet, iuxta illud: Qui erúdiunt multos ad iustítiam, quasi stellæ in perpétuas æternitátes.

Id autem facílius consequéntur si, fœdus perpétuæ proféssi servitútis, Christo adhærére eíque soli placére studúerint, qui dixit: Quod uni ex mínimis meis fecístis, mihi fecístis.

RESPONSORIUM

1 Th 2, 8; Gal 4, 19

Cúpide volebámus trádere vobis non solum Evangélium Dei, sed étiam ánimas nostras: * Quóniam caríssimi nobis facti estis.

Filíoli mei, quos íterum partúrio, donec formétur Christus in vobis. * Quóniam caríssimi nobis facti estis.

ORATIO

Orémus.

Deus, qui beátum Ioseph presbýterum tanta caritáte et patiéntia decorásti, ut púeris erudiéndis omníque virtúte exornándis constánter incúmberet, concéde, quǽsumus, ut, quem sapiéntiæ præceptórem cólimus, veritátis cooperatórem iúgiter imitémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.

Deo grátias.

In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.

Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky