Laudes matutinæ
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Inclitus rector pater atque prudens,
cuius insígnem cólimus triúmphum,
iste conféssor sine fine lætus
regnat in astris.
Ipse dux clarus fuit et magíster,
éxhibens sacræ documénta vitæ
ac Deo semper sátagens placére
péctore mundo.
Nunc eum nisu rogitémus omnes,
ábluat nostrum pius ut reátum,
et sua ducat prece nos ad alta
cúlmina cæli.
Sit Deo soli decus et potéstas,
laus in excélsis, honor ac perénnis,
qui suis totum móderans gubérnat
légibus orbem. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Benedixísti, Dómine, terram tuam; remisísti iniquitátem plebis tuæ.
Complacuísti tibi, Dómine, in terra tua, *
convertísti captivitátem Iacob.
Remisísti iniquitátem plebis tuæ, *
operuísti ómnia peccáta eórum.
Contraxísti omnem iram tuam, *
revertísti a furóre indignatiónis tuæ.
Convérte nos, Deus, salutáris noster, *
et avérte iram tuam a nobis.
Numquid in ætérnum irascéris nobis *
aut exténdes iram tuam a generatióne in generatiónem?
Nonne tu convérsus vivificábis nos, *
et plebs tua lætábitur in te?
Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam *
et salutáre tuum da nobis.
Audiam, quid loquátur Dóminus Deus, †
quóniam loquétur pacem ad plebem suam et sanctos suos *
et ad eos, qui convertúntur corde.
Vere prope timéntes eum salutáre ipsíus, *
ut inhábitet glória in terra nostra.
Misericórdia et véritas obviavérunt sibi, *
iustítia et pax osculátæ sunt.
Véritas de terra orta est, *
et iustítia de cælo prospéxit.
Etenim Dóminus dabit benignitátem, *
et terra nostra dabit fructum suum.
Iustítia ante eum ambulábit, *
et ponet in via gressus suos.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Benedixísti, Dómine, terram tuam; remisísti iniquitátem plebis tuæ.
Ant. 2 Anima mea desiderávit te in nocte, de mane vígilans ad te.
Is 26, 1-4. 7-9. 12
Urbs fortis nobis in salútem; *
pósuit muros et antemurále.
Aperíte portas, et ingrediátur gens iusta, *
quæ servat fidem.
Propósitum eius est firmum; *
servábis pacem, quia in te sperávit.
Speráte in Dóminum in sǽculis ætérnis, *
Dóminus est petra ætérna.
Sémita iusti recta est; *
rectum callem iusti complánas.
Et in sémita iudiciórum tuórum, Dómine, sperávimus in te; *
ad nomen tuum et ad memoriále tuum desidérium ánimæ.
Anima mea desíderat te in nocte, *
sed et spíritu meo in præcórdiis meis te quæro.
Cum resplendúerint iudícia tua in terra, *
iustítiam discent habitatóres orbis.
Dómine, dabis pacem nobis; *
ómnia enim ópera nostra operátus es nobis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Anima mea desiderávit te in nocte, de mane vígilans ad te.
Ant. 3 Illúmina, Dómine, vultum tuum super nos.
Deus misereátur nostri et benedícat nobis; *
illúminet vultum suum super nos,
ut cognoscátur in terra via tua, *
in ómnibus géntibus salutáre tuum.
Confiteántur tibi pópuli, Deus; *
confiteántur tibi pópuli omnes.
Læténtur et exsúltent gentes, †
quóniam iúdicas pópulos in æquitáte *
et gentes in terra dírigis.
Confiteántur tibi pópuli, Deus, *
confiteántur tibi pópuli omnes.
Terra dedit fructum suum; *
benedícat nos Deus, Deus noster,
benedícat nos Deus, *
et métuant eum omnes fines terræ.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Illúmina, Dómine, vultum tuum super nos.
LECTIO BREVIS
Hebr 13, 7-9a
Mementóte præpositórum vestrórum, qui vobis locúti sunt verbum Dei, quorum intuéntes éxitum conversatiónis imitámini fidem. Iesus Christus heri et hódie idem, et in sǽcula! Doctrínis váriis et peregrínis nolíte abdúci.
RESPONSORIUM BREVE
Super te, Ierúsalem, * Constítui custódes.
Super te, Ierúsalem, * Constítui custódes.
Die ac nocte non tacébunt prædicáre nomen Dómini.
Constítui custódes.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Super te, Ierúsalem, * Constítui custódes.
CANTICUM EVANGELICUM
Ad Benedictus, ant. Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.
Lc 1, 68-79
Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.
PRECES
Christo, bono pastóri, qui pro suis óvibus ánimam pósuit, laudes grati exsolvámus et supplicémus, dicéntes:
Pasce pópulum tuum, Dómine.
Christe, qui in sanctis pastóribus misericórdiam et dilectiónem tuam dignátus es osténdere,
numquam désinas per eos nobíscum misericórditer ágere.
Pasce pópulum tuum, Dómine.
Qui múnere pastóris animárum fungi per tuos vicários pergis,
ne destíteris nos ipse per rectóres nostros dirígere.
Pasce pópulum tuum, Dómine.
Qui in sanctis tuis, populórum dúcibus, córporum animarúmque médicus exstitísti,
numquam cesses ministérium in nos vitæ et sanctitátis perágere.
Pasce pópulum tuum, Dómine.
Qui, prudéntia et caritáte sanctórum, tuum gregem erudísti,
nos in sanctitáte iúgiter per pastóres nostros ædífica.
Pasce pópulum tuum, Dómine.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
ORATIO
Deus, qui beátum Petrum servórum servum effecísti eúmque mira in eis iuvándis caritáte et patiéntia roborásti, eius nobis intercessióne concéde, ut, quæ Iesu Christi sunt, quæréntes, próximos ópere et veritáte diligámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.
Amen.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky