Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Quem terra, pontus, ǽthera
colunt, adórant, prǽdicant
trinam regéntem máchinam,
claustrum Maríæ báiulat.
Cui luna, sol et ómnia
desérviunt per témpora,
perfúsa cæli grátia
gestant puéllæ víscera.
Beáta mater múnere,
cuius, supérnus ártifex,
mundum pugíllo cóntinens,
ventris sub arca clausus est.
Beáta cæli núntio,
fecúnda Sancto Spíritu,
desiderátus géntibus
cuius per alvum fusus est.
Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Laborávi clamans, dum spero in Deum meum.
Salvum me fac, Deus, *
quóniam venérunt aquæ usque ad guttur meum.
Infíxus sum in limo profúndi, et non est substántia; *
veni in profúnda aquárum, et fluctus demérsit me.
Laborávi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ; *
defecérunt óculi mei, dum spero in Deum meum.
Multiplicáti sunt super capíllos cápitis mei, *
qui odérunt me gratis.
Confortáti sunt, qui persecúti sunt me inimíci mei mendáces; *
quæ non rápui, tunc exsolvébam.
Deus, tu scis insipiéntiam meam, *
et delícta mea a te non sunt abscóndita.
Non erubéscant in me, qui exspéctant te, *
Dómine, Dómine virtútum.
Non confundántur super me, *
qui quærunt te, Deus Israel.
Quóniam propter te sustínui oppróbrium, *
opéruit confúsio fáciem meam;
extráneus factus sum frátribus meis *
et peregrínus fíliis matris meæ.
Quóniam zelus domus tuæ comédit me, *
et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me.
Et flevi in ieiúnio ánimam meam, *
et factum est in oppróbrium mihi.
Et pósui vestiméntum meum cilícium, *
et factus sum illis in parábolam.
Advérsum me loquebántur, qui sedébant in porta, *
et in me canébant, qui bibébant vinum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Laborávi clamans, dum spero in Deum meum.
Ant. 2 Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.
Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine, *
in témpore benepláciti, Deus.
In multitúdine misericórdiæ tuæ exáudi me, *
in veritáte salútis tuæ.
Eripe me de luto, ut non infígar, †
erípiar ab iis, qui odérunt me, *
et de profúndis aquárum.
Non me demérgat fluctus aquárum, †
neque absórbeat me profúndum, *
neque úrgeat super me púteus os suum.
Exáudi me, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua; *
secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice in me.
Et ne avértas fáciem tuam a púero tuo; *
quóniam tríbulor, velóciter exáudi me.
Accéde ad ánimam meam, víndica eam, *
propter inimícos meos rédime me.
Tu scis oppróbrium meum *
et confusiónem meam et reveréntiam meam.
In conspéctu tuo sunt omnes, qui tríbulant me; *
oppróbrium contrívit cor meum, et elángui.
Et sustínui, qui simul contristarétur, et non fuit, *
et qui consolarétur, et non invéni.
Et dedérunt in escam meam fel, *
et in siti mea potavérunt me acéto.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.
Ant. 3 Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra.
Ego autem sum pauper et dolens; *
salus tua, Deus, súscipit me.
Laudábo nomen Dei cum cántico *
et magnificábo eum in laude.
Et placébit Dómino super taurum, *
super vítulum córnua producéntem et úngulas.
Vídeant húmiles et læténtur; *
quǽrite Deum, et vivet cor vestrum,
quóniam exaudívit páuperes Dóminus *
et vinctos suos non despéxit.
Laudent illum cæli et terra, *
mária et ómnia reptília in eis.
Quóniam Deus salvam fáciet Sion †
et ædificábit civitátes Iudæ; *
et inhabitábunt ibi et possidébunt eam.
Et semen servórum eius hereditábunt eam *
et, qui díligunt nomen eius, habitábunt in ea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra.
Dóminus vias suas docébit nos.
Et ambulábimus in sémitis eius.
LECTIO PRIOR
De libro Lamentatiónum
3, 1-33
Planctus et spes
Ego vir videns paupertátem meam
in virga indignatiónis eius.
Me minávit et addúxit
in ténebras et non in lucem.
Tantum in me vertit et convértit
manum suam tota die.
Consúmpsit pellem meam et carnem meam,
contrívit ossa mea.
Ædificávit in gyro meo
et circúmdedit me felle et labóre.
In tenebrósis collocávit me
quasi mórtuos sempitérnos.
Circumædificávit advérsum me, ut non egrédiar,
aggravávit cómpedem meum.
Sed et cum clamávero et rogávero,
exclúsit oratiónem meam.
Conclúsit vias meas lapídibus quadris,
sémitas meas subvértit.
Ursus insídians factus est mihi,
leo in abscónditis.
Sémitas meas subvértit et confrégit me,
pósuit me desolátam.
Teténdit arcum suum et pósuit me
quasi signum ad sagíttam.
Misit in rénibus meis
fílias pharétræ suæ.
Factus sum in derísum omni pópulo meo,
cánticum eórum tota die.
Replévit me amaritudínibus,
inebriávit me absínthio.
Et fregit in glárea dentes meos,
depréssit me cínere.
Et repúlsa est a pace ánima mea,
oblítus sum bonórum.
Et dixi: « Périit splendor meus
et spes mea a Dómino ».
Recordáre paupertátis et peregrinatiónis meæ,
absínthii et fellis.
Memória memor est
et tabéscit in me ánima mea.
Hæc récolam in corde meo,
ídeo sperábo.
Misericórdiæ Dómini, quia non sumus consúmpti,
quia non defecérunt miseratiónes eius.
Novæ sunt omni mane,
magna est fides tua.
« Pars mea Dóminus, dixit ánima mea;
proptérea exspectábo eum ».
Bonus est Dóminus sperántibus in eum,
ánimæ quærénti illum.
Bonum est præstolári cum siléntio
salutáre Dómini.
Bonum est viro, cum portáverit
iugum ab adulescéntia sua.
Sedébit solitárius et tacébit,
cum istud impónitur ei.
Ponet in púlvere os suum,
si forte sit spes.
Dabit percutiénti se maxíllam,
saturábitur oppróbriis.
Quia non repéllet in sempitérnum
Dóminus.
Quia si afflíxit, et miserébitur
secúndum multitúdinem misericordiárum suárum.
Non enim humíliat ex corde suo
et afflígit fílios hóminum.
RESPONSORIUM
Lam 3, 52. 54b. 56a. 57b. 58; Act 21, 13b
Venatióne venáti sunt me inimíci mei gratis; dixi: Périi; vocem meam, Dómine, audísti. * Dixísti: Ne tímeas. Iudicásti causam ánimæ meæ, redempsísti vitam meam.
Ego non solum alligári, sed et mori parátus sum propter nomen Dómini Iesu. * Dixísti: Ne tímeas. Iudicásti causam ánimæ meæ, redempsísti vitam meam.
LECTIO ALTERA
Ex Homíliis in Láudibus Vírginis Matris sancti Bernárdi abbátis
(Hom. 2, 17: PL 183, 70-71 = SCh 390 [1993], 168-170)
In omnibus Mariam cogita et invoca
« Et nomen — inquit Evangelísta — Vírginis María ». Loquámur pauca et super hoc nómine, quod interpretátum « maris stella » dícitur, et Matri Vírgini valde conveniénter aptátur. Ipsa namque aptíssime síderi comparátur, quia, sicut sine sui corruptióne sidus suum emíttit rádium, sic absque sui læsióne Virgo párturit Fílium. Nec síderi rádius suam mínuit claritátem, nec Vírgini Fílius suam integritátem. Ipsa ergo est nóbilis illa stella ex Iacob orta, cuius rádius univérsum orbem illúminat, cuius splendor et præfúlget in supérnis et ínferos pénetrat, terras etiam perlústrans et calefáciens magis mentes quam córpora fovet virtútem, excóquit vitia. Ipsa, inquam, est præclára et exímia stella super hoc mare magnum et spatiósum necessário subleváta, micans méritis, illústrans exémplis.
O quisquis te intélligis in huius sǽculi proflúvio magis inter procéllas et tempestátes fluctuáre quam per terram ambuláre, ne avértas óculos a fulgóre huius síderis, si non vis óbrui procéllis! Si insúrgant venti tentatiónum, si incúrras scópulos tribulatiónum, réspice stellam, voca Maríam. Si iactáris supérbiæ undis, si ambitiónis, si detractiónis, si æmulatiónis, réspice stellam, voca Maríam. Si iracúndia aut avarítia aut carnis illécebra navículam concússerit mentis, réspice ad Maríam. Si críminum immanitáte turbátus, consciéntiæ foeditáte confúsus, iudícii horróre pertérritus, báratro incípias absorbéri tristítiæ, desperatiónis abýsso, cógita Maríam.
In perículis, in angústiis, in rebus dúbiis Maríam cógita, Maríam invóca. Non recédat ab ore, non recédat a corde et, ut ímpetres eius oratiónis suffrágium, non déseras conversatiónis exémplum. Ipsam sequens non dévias, ipsam rogans non despéras, ipsam cógitans non erras; ipsa tenénte non córruis, ipsa protegénte non métuis, ipsa duce non fatigáris, ipsa propítia pérvenis et sic in temetípso experíris quam mérito dictum sit: « Et nomen Vírginis María ».
RESPONSORIUM
Cf. Sir 24, 27-28; Lc 1, 27
Doctrína enim mea super mel dulcis et heréditas mea super mel et favum. * Et nomen vírginis María.
Memória mea in generatiónes sæculórum. * Et nomen vírginis María.
ORATIO
Orémus.
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus, ut cunctis gloriósum beátæ Maríæ Vírginis nomen celebrántibus, misericórdiæ tuæ benefícia ipsa procúret. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
Deo grátias.
In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky