Officium lectionis
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Strénuum bello púgilem supérni
chrísmatis pleno tuus unxit intus
Spíritus dono, posuítque sanctam
páscere gentem.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum.
Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
quóniam in sǽculum misericórdia eius.
Dicant, qui redémpti sunt a Dómino, *
quos redémit de manu adversárii,
et de regiónibus congregávit eos, †
a solis ortu et occásu, *
ab aquilóne et mari.
Erravérunt in solitúdine, in inaquóso, *
viam civitátis habitatiónis non invenérunt.
Esuriéntes et sitiéntes, *
ánima eórum in ipsis defécit.
Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
et de necessitátibus eórum erípuit eos.
Et dedúxit eos in viam rectam, *
ut irent in civitátem habitatiónis.
Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
et mirabília eius in fílios hóminum,
quia satiávit ánimam sitiéntem *
et ánimam esuriéntem replévit bonis.
Sedéntes in ténebris et umbra mortis, *
vincti in mendicitáte et ferro,
quia exacerbavérunt elóquia Dei *
et consílium Altíssimi sprevérunt.
Et humiliávit in labóribus cor eórum, *
infirmáti sunt, nec fuit qui adiuváret.
Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
et de necessitátibus eórum liberávit eos.
Et edúxit eos de ténebris et umbra mortis *
et víncula eórum dirúpit.
Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
et mirabília eius in fílios hóminum,
quia contrívit portas ǽreas *
et vectes férreos confrégit.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum.
Ant. 2 Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius.
Stulti facti sunt in via iniquitátis suæ *
et propter iniustítias suas afflícti sunt;
omnem escam abomináta est ánima eórum, *
et appropinquavérunt usque ad portas mortis.
Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
et de necessitátibus eórum liberávit eos.
Misit verbum suum et sanávit eos *
et erípuit eos de interitiónibus eórum.
Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
et mirabília eius in fílios hóminum,
et sacríficent sacrifícium laudis *
et annúntient ópera eius in exsultatióne.
Qui descéndunt mare in návibus, *
faciéntes operatiónem in aquis multis,
ipsi vidérunt ópera Dómini *
et mirabília eius in profúndo.
Dixit et excitávit spíritum procéllæ, *
et exaltáti sunt fluctus eius.
Ascéndunt usque ad cælos †
et descéndunt usque ad abýssos; *
ánima eórum in malis tabescébat.
Turbáti sunt et moti sunt sicut ébrius, *
et omnis sapiéntia eórum devoráta est.
Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
et de necessitátibus eórum edúxit eos.
Et státuit procéllam eius in auram, *
et tacuérunt fluctus eius.
Et lætáti sunt quia siluérunt, *
et dedúxit eos in portum voluntátis eórum.
Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
et mirabília eius in fílios hóminum,
et exáltent eum in ecclésia plebis *
et in convéntu seniórum laudent eum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius.
Ant. 3 Vidébunt recti et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini.
Pósuit flúmina in desértum *
et éxitus aquárum in sitim,
terram fructíferam in salsúginem *
a malítia inhabitántium in ea.
Pósuit desértum in stagna aquárum *
et terram sine aqua in éxitus aquárum.
Et collocávit illic esuriéntes, *
et constituérunt civitátem habitatiónis.
Et seminavérunt agros et plantavérunt víneas *
et fecérunt fructum in provéntum suum.
Et benedíxit eis, et multiplicáti sunt nimis, *
et iuménta eórum non minorávit.
Et pauci facti sunt et vexáti sunt *
a tribulatióne malórum et dolóre.
Effúdit contemptiónem super príncipes *
et erráre facit eos in desérto ínvio.
Et suscépit páuperem de inópia *
et pósuit sicut oves famílias.
Vidébunt recti et lætabúntur, *
et omnis iníquitas oppilábit os suum.
Quis sápiens, et custódiet hæc *
et intélleget misericórdias Dómini?
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Vidébunt recti et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini.
Dómine, véritas tua usque ad nubes.
Iudícia tua abýssus multa.
LECTIO PRIOR
De libro Lamentatiónum
5, 1-22
Redemptio populi imploratur
Recordáre, Dómine, quid accíderit nobis;
intuére et réspice oppróbrium nostrum.
Heréditas nostra versa est ad aliénos,
domus nostræ ad extráneos.
Pupílli facti sumus absque patre,
matres nostræ quasi víduæ.
Aquam nostram pecúnia bíbimus,
ligna nostra prétio comparámus.
Iugum in cervícibus nostris minámur,
lassis non datur réquies.
Ægýptiis dédimus manum et Assýriis,
ut saturarémur pane.
Patres nostri peccavérunt et non sunt,
et nos iniquitátes eórum portámus.
Servi dominántur nostri;
non est qui rédimat de manu eórum.
Vitæ nostræ perículo afférimus panem nobis
a fácie gládii in desérto.
Pellis nostra quasi clíbanus exústa est
propter æstum famis.
Mulíeres in Sion humiliavérunt
et vírgines in civitátibus Iudæ.
Príncipes manu eórum suspénsi sunt;
fácies senum honórem non habuérunt.
Adulescéntes molam portavérunt,
et púeri sub lignis corruérunt.
Senes defíciunt de portis,
iúvenes de choro psalléntium.
Defécit gáudium cordis nostri;
versus est in luctum chorus noster.
Cécidit coróna cápitis nostri;
væ nobis, quia peccávimus.
Proptérea mæstum factum est cor nostrum,
ídeo contenebráti sunt óculi nostri,
propter montem Sion, quia desolátus est:
vulpes ámbulant in eo.
Tu autem, Dómine, in ætérnum permanébis,
sólium tuum in generatiónem et generatiónem.
Quare in perpétuum obliviscéris nostri,
derelínquens nos in longitúdinem diérum?
Convérte nos, Dómine, ad te, et convertémur;
ínnova dies nostros sicut a princípio.
Ergóne proíciens reppulísti nos,
irátus es contra nos veheménter?
RESPONSORIUM
Lam 5, 19a. 20a. 21a; Mt 8, 25b
Omnes peccavérunt et egent glória Dei, iustificáti gratis per grátiam ipsíus per redemptiónem, quæ est in Christo Iesu, * Quem propósuit Deus propitiatórium per fidem in sánguine ipsíus.
Sicut in Adam omnes moriúntur, ita et in Christo omnes vivificabúntur. * Quem propósuit Deus propitiatórium per fidem in sánguine ipsíus.
LECTIO ALTERA
Ex Homilíis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi
(Ante exsilium, nn. 1-3: PG 52, 427-430)
Mihi vivere Christus est, et mori lucrum
Multi fluctus instant gravésque procéllæ; sed non timémus ne submergámur: nam in petra consístimus. Sǽviat mare, petram dissólvere nequit: insúrgant fluctus, Iesu navígium demérgere non possunt. Quid, quæso, timeámus? Mortémne? Mihi vívere Christus est, et mori lucrum. An exsílium, dic mihi? Dómini est terra et plenitúdo eius. An facultátum publicatiónem? Nihil intúlimus in mundum, certúmque est nos nihil hinc efférre posse: terribiliáque huius mundi mihi despéctui sunt, et bona eius risu digna. Non paupertátem tímeo, non divítias concupísco; non mortem métuo, nec vívere opto, nisi ad proféctum vestrum. Ideo præséntia commémoro, rogóque caritátem vestram, ut fidúciam hábeat.
Non audis Dóminum dicéntem: Ubi duo vel tres congregáti sunt in nómine meo, illic sum in médio eórum? Ut ubi tam numerósus pópulus caritátis vínculis constríctus, non áderit? Eius pignus hábeo: num própriis sum víribus fretus? Scriptum eius téneo. Hic mihi báculus, hæc mihi secúritas, hic mihi portus tranquíllus. Etsi conturbétur orbis totus, rescríptum téneo, eius lítteras lego, hic mihi murus, hoc præsídium. Quas lítteras? Ego vobíscum sum ómnibus diébus usque ad consummatiónem sǽculi.
Christus mecum, quem timébo? Etsi fluctus advérsum me conciténtur, etsi mária, etsi príncipum furor: mihi hæc ómnia aránea sunt vilióra. Ac nisi cáritas me vestra detinuísset, ne hódie quidem abnuíssem álio proficísci. Semper enim dico, Dómine, fiat volúntas tua: non quod talis et talis sed quod tu vis fáciam. Hæc mihi turris, hæc mihi petra immóbilis, hic mihi báculus non vacíllans. Si id Deus velit, fiat. Si velit me hic manére, grátias hábeo. Ubicúmque volúerit, grátias réfero.
Atque ubi sum ego, illic et vos estis; ubi vos estis, illic et ego: unum corpus sumus, neque corpus a cápite, neque caput a córpore separátur. Loco díssiti sumus, sed caritáte iúngimur, neque mors ipsa póterit abscíndere. Etsi enim corpus meum moriátur, vivet tamen ánima, quæ pópuli recordábitur.
Vos mihi cives, vos mihi patres, vos mihi fratres, vos fílii, vos membra, vos corpus, vos mihi lux, immo hac luce suavióres. Quid enim tale mihi confert rádius, quale vestra cáritas? Rádius mihi in præsénti vita útilis est, vestra autem cáritas corónam mihi nectit in futúro.
RESPONSORIUM
2 Tim 2, 9-10a; Ps 27, 1a
In evangélio labóro usque ad víncula quasi male óperans, sed verbum Dei non est alligátum! * Ideo ómnia sustíneo propter eléctos.
Dóminus illuminátio mea et salus mea, quem timébo? * Ideo ómnia sustíneo propter eléctos.
ORATIO
Orémus.
Deus, in te sperántium fortitúdo, qui beátum Ioánnem Chrysóstomum epíscopum mira eloquéntia et tribulatiónis experiménto claréscere voluísti, da nobis, quǽsumus, ut, eius doctrínis erudíti, invíctæ patiéntiæ roborémur exémplo. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
Deo grátias.
In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky