Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Nunc, Sancte, nobis, Spíritus
unum Patri cum Fílio,
dignáre promptus íngeri
nostro refúsus péctori.
Os, lingua, mens, sensus, vigor
confessiónem pérsonent,
flamméscat igne cáritas,
accéndat ardor próximos.
Per te sciámus da Patrem
noscámus atque Fílium,
te utriúsque Spíritum
credámus omni témpore. Amen.
Vel:
Certum tenéntes órdinem,
pio poscámus péctore
hora diéi tértia
trinæ virtútis glóriam,
Ut simus habitáculum
illi Sancto Spirítui,
qui quondam in apóstolis
hac hora distribútus est.
Hoc gradiénte órdine,
ornávit cuncta spléndide
regni cæléstis cónditor
ad nostra ætérna prǽmia.
Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. Salva nos, Christe salvátor, per virtútem crucis; qui salvásti Petrum in mari, miserére nobis.
Dóminus pascit me, et nihil mihi déerit: *
in páscuis viréntibus me collocávit,
super aquas quiétis edúxit me, *
ánimam meam refécit.
Dedúxit me super sémitas iustítiæ *
propter nomen suum.
Nam et si ambulávero in valle umbræ mortis, non timébo mala, *
quóniam tu mecum es.
Virga tua et báculus tuus, *
ipsa me consoláta sunt.
Parásti in conspéctu meo mensam *
advérsus eos, qui tríbulant me;
impinguásti in óleo caput meum, *
et calix meus redúndat.
Etenim benígnitas et misericórdia subsequéntur me *
ómnibus diébus vitæ meæ,
et inhabitábo in domo Dómini *
in longitúdinem diérum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Notus in Iudǽa Deus, *
in Israel magnum nomen eius.
Et est in Salem tabernáculum eius, *
et habitátio eius in Sion.
Ibi confrégit coruscatiónes arcus, *
scutum, gládium et bellum.
Illúminans tu, Mirábilis, *
a móntibus direptiónis.
Spoliáti sunt poténtes corde, †
dormiérunt somnum suum, *
et non invenérunt omnes viri fortes manus suas.
Ab increpatióne tua, Deus Iacob, *
dormitavérunt auríga et equus.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Tu terríbilis es, et quis resístet tibi? *
Ex tunc ira tua.
De cælo audítum fecísti iudícium; *
terra trémuit et quiévit,
cum exsúrgeret in iudícium Deus, *
ut salvos fáceret omnes mansuétos terræ.
Quóniam furor hóminis confitébitur tibi, *
et relíquiæ furóris diem festum agent tibi.
Vovéte et réddite Dómino Deo vestro; *
omnes in circúitu eius áfferant múnera Terríbili,
ei, qui aufert spíritum príncipum, *
terríbili apud reges terræ.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Salva nos, Christe salvátor, per virtútem crucis; qui salvásti Petrum in mari, miserére nobis.
LECTIO BREVIS
Hebr 5, 7
Christus in diébus carnis suæ, preces supplicationésque ad eum, qui possit salvum illum a morte fácere, cum clamóre válido et lácrimis ófferens et exaudítus pro sua reveréntia; et quidem cum esset Fílius, dídicit ex his, quæ passus est, obœdiéntiam et, consummátus, factus est ómnibus obœdiéntibus sibi auctor salútis ætérnæ.
Adorámus te, Christe, et benedícimus tibi.
Quia per crucem tuam redemísti mundum.
ORATIO
Orémus.
Deus, qui Unigénitum tuum crucem subíre voluísti, ut salvum fáceret genus humánum, præsta, quǽsumus, ut, cuius mystérium in terra cognóvimus, eius redemptiónis prǽmia in cælo cónsequi mereámur. Per Christum Dóminum nostrum.
Amen.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
Deo grátias.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky