Officium lectionis
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Strénuum bello púgilem supérni
chrísmatis pleno tuus unxit intus
Spíritus dono, posuítque sanctam
páscere gentem.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
Bénedic, ánima mea, Dómino, *
et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.
Bénedic, ánima mea, Dómino, *
et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, *
qui sanat omnes infirmitátes tuas;
qui rédimit de intéritu vitam tuam, *
qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;
qui replet in bonis ætátem tuam: *
renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua.
Fáciens iustítias Dóminus *
et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.
Notas fecit vias suas Móysi, *
fíliis Israel adinventiónes suas.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.
Miserátor et miséricors Dóminus, *
longánimis et multæ misericórdiæ.
Non in perpétuum conténdet, *
neque in ætérnum irascétur.
Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, *
neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis.
Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, *
præváluit misericórdia eius super timéntes eum;
quantum distat ortus ab occidénte, *
longe fecit a nobis iniquitátes nostras.
Quómodo miserétur pater filiórum, *
misértus est Dóminus timéntibus se.
Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, *
recordátus est quóniam pulvis sumus.
Homo sicut fenum dies eius, *
tamquam flos agri sic efflorébit.
Spirat ventus in illum, et non subsístet, *
et non cognóscet eum ámplius locus eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.
Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.
Misericórdia autem Dómini ab ætérno †
et usque in ætérnum super timéntes eum; *
et iustítia illíus in fílios filiórum,
in eos, qui servant testaméntum eius *
et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.
Dóminus in cælo parávit sedem suam, *
et regnum ipsíus ómnibus dominábitur.
Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, †
poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus *
in audiéndo vocem sermónum eius.
Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, *
minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.
Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, †
in omni loco dominatiónis eius. *
Bénedic, ánima mea, Dómino.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.
Viam mandatórum tuórum, Dómine, fac me intellégere.
Et exercébor in mirabílibus tuis.
LECTIO PRIOR
De libro Ezechiélis prophétæ
10, 18-22; 11, 14-25
Gloria Domini civitatem damnatam derelinquit
In diébus illis: Egréssa est glória Dómini a límine templi et stetit super chérubim; et elevántes chérubim alas suas exaltáta sunt a terra coram me, et, illis egrediéntibus, rotæ quoque subsecútæ sunt; et stetit in intróitu portæ domus Dómini orientális, et glória Dei Israel erat super ea. Ipsum est ánimal, quod vidi subter Deum Israel iuxta flúvium Chobar, et intelléxi quia chérubim essent. Quáttuor per quáttuor vultus unicuíque et quáttuor alæ unicuíque, et similitúdo manus hóminis sub alis eórum; et similitúdo vúltuum eórum, ipsi vultus quorum aspéctum víderam iuxta flúvium Chobar. Et sínguli ante fáciem suam gradiebántur.
Et factum est verbum Dómini ad me dicens: « Fili hóminis, fratres tui, fratres tui, viri propínqui tui et omnis domus Israel, univérsi, quibus dixérunt habitatóres Ierúsalem: “Longe sunt a Dómino; nobis data est terra in possessiónem”. Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Quia longe feci eos in géntibus et quia dispérsi eos in terris, ero eis in sanctificatiónem módicam in terris, ad quas venérunt. Proptérea lóquere: Hæc dicit Dóminus Deus: Congregábo vos de pópulis et adunábo de terris, in quibus dispérsi estis, dabóque vobis humum Israel. Et ingrediéntur illuc et áuferent omnes offensiónes cunctásque abominatiónes eius de illa. Et dabo eis cor áliud et spíritum novum tríbuam in viscéribus eórum; et áuferam cor lapídeum de carne eórum et dabo eis cor cárneum, ut in præcéptis meis ámbulent et iudícia mea custódiant faciántque ea et sint mihi in pópulum, et ego sim eis in Deum. Quorum cor post offendícula et abominatiónes suas ámbulat, horum viam in cápite suo ponam », dicit Dóminus Deus.
Et elevavérunt chérubim alas suas, et rotæ cum eis, et glória Dei Israel erat super eos; et ascéndit glória Dómini de médio civitátis, stetítque super montem, qui est ad oriéntem urbis.
Et spíritus levávit me adduxítque in Chaldǽam ad transmigratiónem in visióne in spíritu Dei; et subláta est a me vísio, quam víderam. Et locútus sum ad transmigratiónem ómnia verba Dómini, quæ osténderat mihi.
RESPONSORIUM
Ez 10, 4. 18a; Mt 23, 37b. 38
Eleváta est glória Dómini ad limen domus, repléta est domus nube, et átrium replétum est splendóre glóriæ Dómini, * Et egréssa est glória Dómini a límine templi.
Ierúsalem, quótiens vólui congregáre fílios tuos, et noluísti! Ecce relínquitur vobis domus vestra desérta. * Et egréssa est glória Dómini a límine templi.
LECTIO ALTERA
Ex Tractátu sancti Robérti Bellarmíno De ascensióne mentis in Deum
(Grad. I: Opera omnia 6, edit. 1862, 214)
Inclina cor meum in testimonia tua
O Dómine suávis et mitis et multæ misericórdiæ, quis non toto corde sérviat tibi, si dulcédinem patérni domínii tui, vel módicum degustáre incípiat? Quid iubes, Dómine, servis tuis? Tóllite, inquis, iugum meum super vos. Et quale est iugum tuum? Iugum, inquis, meum suáve est et onus meum leve. Quis non libentíssime ferat iugum quod non premit, sed fovet, et onus quod non gravat, sed réficit? Mérito ígitur addidísti: et inveniétis réquiem animábus vestris. Et quod est iugum tuum quod non fatígat, sed réquiem affert? Nempe mandátum illud primum et máximum: Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo. Quid enim facílius, suávius, dúlcius, quam dilígere bonitátem et pulchritúdinem et amórem, quod totum es tu, Dómine Deus meus?
Etiámne prǽmium pollicéris custodiéntibus mandáta desiderabília super aurum multum et dulcióra super mellis favum? Ita omníno prǽmium, et prǽmium amplíssimum pollicéris, dicénte Apóstolo tuo Iacóbo: Corónam vitæ præparávit Dóminus diligéntibus se. Et quid est coróna vitæ? Nempe maius bonum, quam vel cogitáre vel desideráre possímus; sic enim lóquitur beátus Paulus ex Isaía: Oculus non vidit, auris non audívit, in cor hóminis non ascéndit quæ præparávit Deus his qui díligunt illum.
Vere ígitur in custodiéndis mandátis tuis est retribútio multa. Nec solum mandátum illud primum et máximum útile est hómini obœdiénti, non Deo iubénti; sed étiam cétera mandáta Dei, obœdiéntem perfíciunt, ornant, erúdiunt, illústrant, bonum dénique ac beátum reddunt. Quare si sapis, intéllege te ad glóriam Dei et salútem tuam ætérnam esse creátum, hunc esse finem tuum, hoc centrum ánimæ tuæ, hunc thesáurum cordis tui. Ad hunc finem si pervéneris beátus eris, si ab illo excíderis miser eris.
Proínde illud tibi vere bonum exístimes, quod ad finem tuum perdúcit; illud vere malum, quod a fine te facit excídere. Próspera et advérsa, opes et inópia, sánitas et ægrotátio, honóres et ignomíniæ, vita et mors, apud sapiéntem nec per se expeténda, nec per se fugiénda sunt. Sed si cónferunt ad glóriam Dei et sempitérnam felicitátem tuam, bona sunt et expeténda, si eándem impédiunt, mala sunt et fugiénda.
RESPONSORIUM
Mal 2, 7; Tit 1, 7a. 9b
Lábia sacerdótis custódiunt sciéntiam, et legem requírunt ex ore eius; * quia ángelus Dómini exercítuum est.
Opórtet epíscopum esse sicut Dei dispensatórem, ut potens sit exhortári in doctrína sana. * Quia ángelus Dómini exercítuum est.
ORATIO
Orémus.
Deus, qui, ad tuæ fidem Ecclésiæ vindicándam, beátum Robértum epíscopum mira eruditióne et virtúte decorásti, eius intercessióne concéde, ut pópulus tuus eiúsdem fídei semper integritáte lætétur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
Deo grátias.
In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky