17. Septembris 2025

S. Hildegardis Bingensis, virginis et Ecclesiæ doctoris
memoria ad libitum

Bermeshernii, in Germania, anno 1098 orta est, et anno 1115 apud abbatiam Benedictinam Montis Sancti Disibodi, religiosam professionem nuncupavit. Anno circiter 1150 rnonasteriurn Montis Sancti Ruperti, prope Bingium, fundavit et uti abbatissa rexit. Scientiis naturalibus et arte musica perita, ita in plurimis scriptis revelationem, quam mystica contemplatione experta erat, clero et populo pie exposuit, opera pænitentiæ prædicavit et errores contra doctrinam confutavit, ut etiam principes et Romani Pontifices consiliurn eius sollicite exquirerent. Morbo affecta, obiit anno 1179.

Officium lectionis

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Dulci deprómat cármine

devóta plebs sollémnia,

dum in cælórum cúlmine

hæc virgo micat glória.

Virgo, quæ Christi láudibus

vacávit iam viríliter,

sanctórum nunc agmínibus

coniúngitur felíciter.

Vicit per pudicítiam

infírmæ carnis vítium;

sprevit mundi blandítiam

Christi sequens vestígium.

Per hanc nos, Christe, dírige

servans a cunctis hóstibus;

culpárum lapsus córrige

nos ímbuens virtútibus.

Iesu, tibi sit glória,

qui natus es de Vírgine,

cum Patre et almo Spíritu,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Psalmus 102 (103)
Laus miserentis Domini
Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto (Cf. Lc 1, 78).
I

Bénedic, ánima mea, Dómino, *

et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.

Bénedic, ánima mea, Dómino, *

et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, *

qui sanat omnes infirmitátes tuas;

qui rédimit de intéritu vitam tuam, *

qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;

qui replet in bonis ætátem tuam: *

renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua.

Fáciens iustítias Dóminus *

et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.

Notas fecit vias suas Móysi, *

fíliis Israel adinventiónes suas.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

II

Miserátor et miséricors Dóminus, *

longánimis et multæ misericórdiæ.

Non in perpétuum conténdet, *

neque in ætérnum irascétur.

Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, *

neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis.

Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, *

præváluit misericórdia eius super timéntes eum;

quantum distat ortus ab occidénte, *

longe fecit a nobis iniquitátes nostras.

Quómodo miserétur pater filiórum, *

misértus est Dóminus timéntibus se.

Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, *

recordátus est quóniam pulvis sumus.

Homo sicut fenum dies eius, *

tamquam flos agri sic efflorébit.

Spirat ventus in illum, et non subsístet, *

et non cognóscet eum ámplius locus eius.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

III

Misericórdia autem Dómini ab ætérno †

et usque in ætérnum super timéntes eum; *

et iustítia illíus in fílios filiórum,

in eos, qui servant testaméntum eius *

et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.

Dóminus in cælo parávit sedem suam, *

et regnum ipsíus ómnibus dominábitur.

Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, †

poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus *

in audiéndo vocem sermónum eius.

Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, *

minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.

Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, †

in omni loco dominatiónis eius. *

Bénedic, ánima mea, Dómino.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

Viam mandatórum tuórum, Dómine, fac me intellégere.

Et exercébor in mirabílibus tuis.

LECTIO PRIOR

De libro Ezechiélis prophétæ

10, 18-22; 11, 14-25

Gloria Domini civitatem damnatam derelinquit

In diébus illis: Egréssa est glória Dómini a límine templi et stetit super chérubim; et elevántes chérubim alas suas exaltáta sunt a terra coram me, et, illis egrediéntibus, rotæ quoque subsecútæ sunt; et stetit in intróitu portæ domus Dómini orientális, et glória Dei Israel erat super ea. Ipsum est ánimal, quod vidi subter Deum Israel iuxta flúvium Chobar, et intelléxi quia chérubim essent. Quáttuor per quáttuor vultus unicuíque et quáttuor alæ unicuíque, et similitúdo manus hóminis sub alis eórum; et similitúdo vúltuum eórum, ipsi vultus quorum aspéctum víderam iuxta flúvium Chobar. Et sínguli ante fáciem suam gradiebántur.

Et factum est verbum Dómini ad me dicens: « Fili hóminis, fratres tui, fratres tui, viri propínqui tui et omnis domus Israel, univérsi, quibus dixérunt habitatóres Ierúsalem: “Longe sunt a Dómino; nobis data est terra in possessiónem”. Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Quia longe feci eos in géntibus et quia dispérsi eos in terris, ero eis in sanctificatiónem módicam in terris, ad quas venérunt. Proptérea lóquere: Hæc dicit Dóminus Deus: Congregábo vos de pópulis et adunábo de terris, in quibus dispérsi estis, dabóque vobis humum Israel. Et ingrediéntur illuc et áuferent omnes offensiónes cunctásque abominatiónes eius de illa. Et dabo eis cor áliud et spíritum novum tríbuam in viscéribus eórum; et áuferam cor lapídeum de carne eórum et dabo eis cor cárneum, ut in præcéptis meis ámbulent et iudícia mea custódiant faciántque ea et sint mihi in pópulum, et ego sim eis in Deum. Quorum cor post offendícula et abominatiónes suas ámbulat, horum viam in cápite suo ponam », dicit Dóminus Deus.

Et elevavérunt chérubim alas suas, et rotæ cum eis, et glória Dei Israel erat super eos; et ascéndit glória Dómini de médio civitátis, stetítque super montem, qui est ad oriéntem urbis.

Et spíritus levávit me adduxítque in Chaldǽam ad transmigratiónem in visióne in spíritu Dei; et subláta est a me vísio, quam víderam. Et locútus sum ad transmigratiónem ómnia verba Dómini, quæ osténderat mihi.

RESPONSORIUM

Ez 10, 4. 18a; Mt 23, 37b. 38

Eleváta est glória Dómini ad limen domus, repléta est domus nube, et átrium replétum est splendóre glóriæ Dómini, * Et egréssa est glória Dómini a límine templi.

Ierúsalem, quótiens vólui congregáre fílios tuos, et noluísti! Ecce relínquitur vobis domus vestra desérta. * Et egréssa est glória Dómini a límine templi.

LECTIO ALTERA

Ex Epístolis sanctæ Hildegárdis vírginis et Ecclésiæ doctóris

(Ep. LII: Wemerio de Kircheim, cum ceteris societatis suæ fratribus: PL 197, 269-271)

Ecclesiæ imago

In lecto ægritúdinis diu iacens, anno domínicæ incarnatiónis millésimo centésimo septuagésimo, vidi vígilans córpore et ánimo, pulchérrimam imáginem, mulíebrem formam habéntem, quæ electíssima in suavitáte et caríssima in delíciis tantæ pulchritúdinis erat, ut eam humána mens nequáquam comprehéndere valéret, et cuius statúra a terra usque ad cælum pertingébat.

Fácies quoque ipsíus máxima claritáte effúlsit et óculus eius in cælum aspéxit. Candidíssima étiam veste ex albo sérico induebátur et pállio pretiosíssimis lapídibus, scílicet smarágdo, sapphíro, baccis quoque et margarítis ornáto circumdabátur, calceaménta ex onýchino circa pedes habens. Sed fácies eius púlvere aspérsa erat et vestis in déxtero látere scissa fúerat atque pállium eius elegántem pulchritúdinem suam amíserat et calceaménta ipsíus denigráta erant.

Et ipsa voce magna et lúgubri in altitúdinem cæli clamábat, dicens: « Audi, cælum, quod fácies mea sordidáta est; et, terra, luge, quod vestis mea scissa est; et, abýsse, contremísce, quod calceaménta mea denigráta sunt. Et íterum dicébat: Ego in corde Patris látui, quoúsque Fílius hóminis, qui in virginitáte concéptus et natus est, sánguinem suum fudit, qui étiam cum eódem sánguine me sibi desponsávit et dotávit ».

Fixúra namque vúlnerum sponsi mei recens et apérta est, quándiu vúlnera peccatórum hóminum patébunt. Hæc éadem vúlnera Christi sacerdótes, qui me cándidam fácere et mihi in candóre servíre debérent, in nímia avarítia sua de Ecclésiis ad Ecclésias discurréntes contáminant. Vestem quoque meam per hoc scindunt quóniam prævaricatóres legis et Evangélii ac sacerdótii sui sunt et pállium meum in hoc offúscant, quia præcépta, quæ in eis institúta sunt, per ómnia négligunt, nec ea in abstinéntia velut in smarágdo, nec in largitióne eleemosynárum velut in sapphíro, nec in áliis bonis et iustis opéribus (quibus Deus velut áliis genéribus gemmárum honorátur) bona voluntáte et perfécto ópere complent. Sed et calceaménta mea supérius denigrántur, quóniam ipsi nec recta scílicet, nec dura et áspera iustítiæ itínera habent, nec bona exémpla súbditis suis præbent, cum tamen subtus in calceaméntis meis quasi in secréto meo candórem veritátis in alíquibus hábeam.

Et audívi vocem de cælo dicéntem: « Imágo hæc Ecclésiam demónstrat. Quapróter tu, o homo, qui ista vides et audis plangéntia verba, hæc sacerdótibus qui ad regéndum et docéndum pópulum Dei constitúti et ordináti sunt profer, quibus cum apóstolis dictum est: Ite in orbem univérsum, et prædicáte Evangélium omni creatúræ ».

RESPONSORIUM

Dan 2, 21-22; 1 Cor 12, 11

Dóminus dat sapiéntiam sapiéntibus et sciéntiam intellegéntibus disciplínam; * Ipse revélat profúnda et abscóndita et lux cum eo inhábitat.

Hæc ómnia operátur unus et idem Spíritus, dívidens síngulis prout vult. * Ipse revélat profúnda et abscóndita et lux cum eo inhábitat.

ORATIO

Orémus.

Deus, fons vitæ, qui sanctam Hildegárdem, vírginem, prophético spíritu imbuísti, fac nos, quǽsumus, eius exémplo et intercessióne, vias tuas scire et in huius sǽculi calígine lucis tuæ claritátem cognóscere. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.

Deo grátias.

In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.

Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky