2. Octobris 2025

Ss. Angelorum custodum
memoria

Laudes matutinæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Orbis patrátor óptime,

quæcúmque sunt qui déxtera

magna creásti, nec regis

minóre providéntia,

Adésto supplicántium

tibi reórum cœ́tui,

lucísque sub crepúsculum

lucem novam da méntibus.

Tuúsque nobis ángelus,

signátus ad custódiam,

hic adsit, a contágio

qui críminum nos prótegat.

Nobis dracónis ǽmuli

calúmnias extérminet,

ne rete frauduléntiæ

incáuta nectat péctora.

Metum repéllat hóstium

nostris procul de fínibus;

pacem secúndet cívium

fugétque pestiléntiam.

Deo Patri sit glória,

qui, quos redémit Fílius

et Sanctus unxit Spíritus,

per ángelos custódiat. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus mittet ángelum suum tecum, et díriget viam tuam.

Psalmus 62 (63), 2-9
Anima Dominum sitiens
Ad Deum vigilat, qui opera noctis reicit.

Deus, Deus meus es tu, *

ad te de luce vígilo.

Sitívit in te ánima mea, *

te desiderávit caro mea.

In terra desérta et árida et inaquósa, †

sic in sancto appárui tibi, *

ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.

Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, *

lábia mea laudábunt te.

Sic benedícam te in vita mea *

et in nómine tuo levábo manus meas.

Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, *

et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.

Cum memor ero tui super stratum meum, *

in matutínis meditábor de te,

quia fuísti adiútor meus, *

et in velaménto alárum tuárum exsultábo.

Adhǽsit ánima mea post te, *

me suscépit déxtera tua.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dóminus mittet ángelum suum tecum, et díriget viam tuam.

Ant. 2 Benedíctus Deus, qui misit ángelum suum, et éruit servos suos qui credidérunt in eum.

Canticum
Omnis creatura laudet Dominum

Dan 3, 57-88. 56

Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius (Ap 19, 5).

Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, *

laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

Benedícite, cæli, Dómino, *

benedícite, ángeli Dómini, Dómino.

Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino, *

benedícat omnis virtus Dómino.

Benedícite, sol et luna, Dómino, *

benedícite, stellæ cæli, Dómino.

Benedícite, omnis imber et ros, Dómino, *

benedícite, omnes venti, Dómino.

Benedícite, ignis et æstus, Dómino, *

benedícite, frigus et æstus, Dómino.

Benedícite, rores et pruína, Dómino, *

benedícite, gelu et frigus, Dómino.

Benedícite, glácies et nives, Dómino, *

benedícite, noctes et dies, Dómino.

Benedícite, lux et ténebræ, Dómino, *

benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.

Benedícat terra Dóminum, *

laudet et superexáltet eum in sǽcula.

Benedícite, montes et colles, Dómino, *

benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.

Benedícite, mária et flúmina, Dómino, *

benedícite, fontes, Dómino.

Benedícite, cete et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino, *

benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.

Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino, *

benedícite, fílii hóminum, Dómino.

Bénedic, Israel, Dómino, *

laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino, *

benedícite, servi Dómini, Dómino.

Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino, *

benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.

Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino, *

laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; *

laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.

Benedíctus es in firmaménto cæli *

et laudábilis et gloriósus in sǽcula.

In fine huius cantici non dicitur Glória Patri.

Ant. Benedíctus Deus, qui misit ángelum suum, et éruit servos suos qui credidérunt in eum.

Ant. 3 Angeli et omnes virtútes, laudáte Dóminum.

Psalmus 149
Exsultatio sanctorum
Filii Ecclesiæ, filii novi populi exsultent in rege suo: in Christo (Hesychius).

Cantáte Dómino cánticum novum; *

laus eius in ecclésia sanctórum.

Lætétur Israel in eo, qui fecit eum, *

et fílii Sion exsúltent in rege suo.

Laudent nomen eius in choro, *

in týmpano et cíthara psallant ei,

quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, *

et honorábit mansuétos in salúte.

Iúbilent sancti in glória, *

læténtur in cubílibus suis.

Exaltatiónes Dei in gútture eórum *

et gládii ancípites in mánibus eórum,

ad faciéndam vindíctam in natiónibus, *

castigatiónes in pópulis,

ad alligándos reges eórum in compédibus *

et nóbiles eórum in mánicis férreis,

ad faciéndum in eis iudícium conscríptum: *

glória hæc est ómnibus sanctis eius.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Angeli et omnes virtútes, laudáte Dóminum.

LECTIO BREVIS

Ex 23, 20-21

Ecce ego mittam ángelum, qui præcédat te et custódiat in via et introdúcat ad locum, quem parávi. Obsérva eum et audi vocem eius.

RESPONSORIUM BREVE

In conspéctu angelórum * Psallam tibi, Deus meus.

In conspéctu angelórum * Psallam tibi, Deus meus.

Et confitébor nómini tuo.

Psallam tibi, Deus meus.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

In conspéctu angelórum * Psallam tibi, Deus meus.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Benedictus, ant. Omnes sunt administratórii spíritus, in ministérium missi propter eos qui hereditátem cápiunt salútis.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *

quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

et eréxit cornu salútis nobis *

in domo David púeri sui,

sicut locútus est per os sanctórum, *

qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

salútem ex inimícis nostris *

et de manu ómnium, qui odérunt nos;

ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *

et memorári testaménti sui sancti,

iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *

datúrum se nobis,

ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *

serviámus illi

in sanctitáte et iustítia coram ipso *

ómnibus diébus nostris.

Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *

præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *

in remissiónem peccatórum eórum,

per víscera misericórdiæ Dei nostri, *

in quibus visitábit nos óriens ex alto,

illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *

ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Omnes sunt administratórii spíritus, in ministérium missi propter eos qui hereditátem cápiunt salútis.

PRECES

Fratres caríssimi, confiteámur Dómino, cui astat multitúdo angelórum, et deprecémur ut hi minístri gloriósi nos ádiuvent in itínere vitæ nostræ:

Benedícite Dómino, omnes ángeli eius.

Deus, qui ángelis tuis mandásti ut custódiant nos in ómnibus viis nostris,

deduc nos hódie sine offensióne per sémitas tuas.

Benedícite Dómino, omnes ángeli eius.

Pater, cuius fáciem in cælis semper vident ángeli nostri,

fac nos sine intermissióne quǽrere fáciem tuam.

Benedícite Dómino, omnes ángeli eius.

Deus, cuius fílii erunt sicut ángeli in cælo,

da nobis castitátem cordis et córporis.

Benedícite Dómino, omnes ángeli eius.

Deus, in adiutórium pópuli tui mitte Michaélem príncipem magnum,

ut eum deféndat in prœ́lio contra Sátanam et ángelos eius.

Benedícite Dómino, omnes ángeli eius.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

ORATIO

Deus, qui ineffábili providéntia sanctos ángelos tuos ad nostram custódiam míttere dignáris, largíre supplícibus tuis, et eórum semper protectióne deféndi, et ætérna societáte gaudére. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky