Officium lectionis
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Iesu, redémptor ómnium,
perpes coróna cǽlitum,
in hac die cleméntius
nostris favéto vócibus,
Sacri tui qua nóminis
conféssor almus cláruit,
cuius celébrat ánnua
devóta plebs sollémnia.
Per illa quæ sunt sǽculi
gressu seréno tránsiit,
tibi fidélis iúgiter
iter salútis pérsequens.
At rite mundi gáudiis
non cor cadúcis ápplicans,
cum ángelis cæléstibus
lætus potítur prǽmiis.
Huius benígnus ánnue
nobis sequi vestígia;
huius precátu sérvulis
dimítte noxam críminis.
Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.
Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Confitémini Deo deórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Confitémini Dómino dominórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Qui facit mirabília magna solus, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Qui fecit cælos in intelléctu, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Qui expándit terram super aquas, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Qui fecit luminária magna, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
solem, ut præésset diéi, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
lunam et stellas, ut præéssent nocti, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.
Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.
Qui percússit Ægýptum in primogénitis eórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Qui edúxit Israel de médio eórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
in manu poténti et bráchio exténto, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Et tradúxit Israel per médium eius, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Et excússit pharaónem et virtútem eius in mari Rubro, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.
Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.
Qui tradúxit pópulum suum per desértum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Qui percússit reges magnos, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
et occídit reges poténtes, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Sehon regem Amorræórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
et Og regem Basan, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Et dedit terram eórum hereditátem, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
hereditátem Israel servo suo, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Qui in humilitáte nostra memor fuit nostri, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
et redémit nos ab inimícis nostris, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Qui dat escam omni carni, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Confitémini Deo cæli, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.
Vias tuas, Dómine, demónstra mihi.
Et sémitas tuas édoce me.
LECTIO PRIOR
De Epístola ad Philippénses
4, 10-23
Liberalitas Philippensium in Paulum
Fratres: Gavísus sum autem in Dómino veheménter quóniam tandem aliquándo refloruístis pro me sentíre, sicut et sentiebátis, opportunitáte autem carebátis. Non quasi propter penúriam dico, ego enim dídici, in quibus sum, suffíciens esse. Scio et humiliári, scio et abundáre; ubíque et in ómnibus institútus sum et satiári et esuríre et abundáre et penúriam pati. Omnia possum in eo, qui me confórtat.
Verúmtamen bene fecístis communicántes tribulatióni meæ. Scitis autem et vos, Philippénses, quod in princípio evangélii, quando proféctus sum a Macedónia, nulla mihi ecclésia communicávit in ratióne dati et accépti nisi vos soli; quia et Thessalónicam et semel et bis in usum mihi misístis. Non quia quæro datum, sed requíro fructum, qui abúndet in ratiónem vestram. Accépi autem ómnia et abúndo; replétus sum accéptis ab Epaphrodíto, quæ misístis, odórem suavitátis, hóstiam accéptam, placéntem Deo. Deus autem meus implébit omne desidérium vestrum secúndum divítias suas in glória in Christo Iesu. Deo autem et Patri nostro glória in sǽcula sæculórum. Amen.
Salutáte omnem sanctum in Christo Iesu. Salútant vos, qui mecum sunt, fratres. Salútant vos omnes sancti, máxime autem, qui de Cǽsaris domo sunt.
Grátia Dómini Iesu Christi cum spíritu vestro. Amen.
RESPONSORIUM
Phil 4, 12-13; 2 Cor 12, 10a
Scio et humiliári et abundáre, et satiári et esuríre, et abundáre et penúriam pati. * Omnia possum in eo qui me confórtat.
Pláceo mihi in infirmitátibus et in angústiis, pro Christo. * Omnia possum in eo qui me confórtat.
LECTIO ALTERA
E Lítteris a sancto Francísco Assisiénsi ómnibus fidélibus scriptis
(Opuscula, edit. Quarancchi 1949, 87-94)
Debemus esse simplices, humiles et puri
Verbum Patris tam dignum, tam sanctum et gloriósum nuntiávit altíssimus Pater de cælo ventúrum per sanctum Gabriélem archángelum suum sanctæ et gloriósæ Vírgini Maríæ, ex cuius útero veram recépit carnem humanitátis et fragilitátis nostræ. Qui, cum dives esset super ómnia, vóluit tamen ipse cum beatíssima matre sua elígere paupertátem. Et prope passiónem suam celebrávit Pascha cum discípulis suis. Deínde orávit ad Patrem dicens: Pater, si fíeri potest, tránseat a me calix iste.
Posuit tamen voluntátem suam in voluntáte Patris. Cuius Patris talis fuit volúntas, ut Fílius eius benedíctus et gloriósus, quem dedit nobis et natus fuit pro nobis, se ipsum per próprium sánguinem suum sacrifícium et hóstiam in ara crucis offérret, non pro se, per quem facta sunt ómnia, sed pro peccátis nostris, relínquens nobis exémplum, ut sequámur vestígia eius. Et vult ut omnes salvémur per ipsum et recipiámus ipsum puro corde et casto córpore.
O quam beáti et benedícti sunt illi qui Dóminum díligunt, et fáciunt sicut dicit ipse Dóminus in Evangélio: Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota ánima tua et próximum tuum sicut te ipsum! Diligámus ígitur Deum et adorémus eum puro corde et pura mente, quia ipse super ómnia quǽrens hoc dicit: Veri adoratóres adorábunt Patrem in spíritu et veritáte. Omnes enim, qui adórant eum, in spíritu veritátis opórtet eum adoráre. Et dirigámus ei laudes et oratiónes die ac nocte dicéndo: Pater noster, qui es in cælis; quia opórtet nos semper oráre et non defícere.
Faciámus ínsuper fructus dignos pæniténtiæ. Et diligámus próximos sicut nosmetípsos. Habeámus caritátem et humilitátem et faciámus eleemósynas, quia ipsæ lavant ánimas a sórdibus peccatórum. Hómines enim ómnia perdunt, quæ in hoc sǽculo relínquunt; secum tamen portant caritátis mercédem et eleemósynas quas fecérunt, de quibus habébunt a Dómino prǽmium et dignam remuneratiónem.
Non debémus secúndum carnem esse sapiéntes atque prudéntes, sed magis debémus esse símplices, húmiles et puri. Numquam debémus desideráre esse super álios, sed magis debémus esse servi et súbditi omni humánæ creatúræ propter Deum. Et omnes, qui tália fécerint et perseveráverint usque in finem, requiéscet super eos Spíritus Dómini et fáciet in eis habitáculum et mansiónem, et erunt fílii Patris cæléstis, cuius ópera fáciunt, et sunt sponsi, fratres et matres Dómini nostri Iesu Christi.
RESPONSORIUM
Mt 5, 3. 5. 6
Beáti páuperes spíritu, quóniam ipsórum est regnum cælórum. * Beáti mites, quóniam ipsi possidébunt terram.
Beáti qui esúriunt et sítiunt iustítiam, quóniam ipsi saturabúntur. * Beáti mites, quóniam ipsi possidébunt terram.
ORATIO
Orémus.
Deus, qui beáto Francísco paupertáte et humilitáte Christo configurári tribuísti, concéde, ut, per illíus sémitas gradiéntes, Fílium tuum sequi et tibi coniúngi læta valeámus caritáte. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
Deo grátias.
In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky