Officium lectionis
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Dulci deprómat cármine
devóta plebs sollémnia,
dum in cælórum cúlmine
hæc virgo micat glória.
Virgo, quæ Christi láudibus
vacávit iam viríliter,
sanctórum nunc agmínibus
coniúngitur felíciter.
Vicit per pudicítiam
infírmæ carnis vítium;
sprevit mundi blandítiam
Christi sequens vestígium.
Per hanc nos, Christe, dírige
servans a cunctis hóstibus;
culpárum lapsus córrige
nos ímbuens virtútibus.
Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui.
Deus, áuribus nostris audívimus; †
patres nostri annuntiavérunt nobis *
opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.
Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos, *
afflixísti pópulos et dilatásti eos.
Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *
et bráchium eórum non salvávit eos;
sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *
quóniam complacuísti in eis.
Tu es rex meus et Deus meus, *
qui mandas salútes Iacob.
In te inimícos nostros proiécimus, *
et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos.
Non enim in arcu meo sperábo, *
et gládius meus non salvábit me.
Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *
et odiéntes nos confudísti.
In Deo gloriábimur tota die *
et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui.
Ant. 2 Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum.
Nunc autem reppulísti et confudísti nos *
et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.
Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *
et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.
Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *
et in géntibus dispersísti nos.
Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *
nec dítior factus es in commutatióne eórum.
Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *
subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.
Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *
commotiónem cápitis in pópulis.
Tota die verecúndia mea contra me est, *
et confúsio faciéi meæ coopéruit me
a voce exprobrántis et obloquéntis, *
a fácie inimíci et ultóris.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum.
Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et ne repéllas in finem.
Hæc ómnia venérunt super nos, †
nec oblíti sumus te; *
et iníque non égimus in testaméntum tuum.
Et non recéssit retro cor nostrum, *
nec declinavérunt gressus nostri a via tua;
sed humiliásti nos in loco vúlpium *
et operuísti nos umbra mortis.
Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *
et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,
nonne Deus requíret ista? *
Ipse enim novit abscóndita cordis.
Quóniam propter te mortificámur tota die, *
æstimáti sumus sicut oves occisiónis.
Evígila quare obdórmis, Dómine? *
Exsúrge et ne repéllas in finem.
Quare fáciem tuam avértis, *
oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?
Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *
conglutinátus est in terra venter noster.
Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *
et rédime nos propter misericórdiam tuam.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Exsúrge, Dómine, et ne repéllas in finem.
Fáciem tuam illúmina super servum tuum, Dómine.
Et doce me iustificatiónes tuas.
LECTIO PRIOR
De libro Zacharíæ prophétæ
8, 1-17. 20-23
Promissiones salutis in Sion
Factum est verbum Dómini exercítuum dicens:
« Hæc dicit Dóminus exercítuum:
Zelátus sum Sion zelo magno
et ardóre magno zelátus sum eam.
Hæc dicit Dóminus: Revérsus sum ad Sion et habitábo in médio Ierúsalem; et vocábitur Ierúsalem cívitas Veritátis, et mons Dómini exercítuum mons Sanctitátis.
Hæc dicit Dóminus exercítuum: Adhuc sedébunt senes et anus in platéis Ierúsalem et unusquísque cum báculo suo in manu sua præ multitúdine diérum; et platéæ civitátis complebúntur púeris et puéllis ludéntibus in platéis eius.
Hæc dicit Dóminus exercítuum: Si vidébitur diffícile in óculis reliquiárum pópuli huius in diébus illis, numquid étiam in óculis meis diffícile erit?, dicit Dóminus exercítuum.
Hæc dicit Dóminus exercítuum:
Ecce ego salvábo pópulum meum de terra oriéntis
et de terra occásus solis:
et addúcam eos,
et habitábunt in médio Ierúsalem;
et erunt mihi in pópulum,
et ego ero eis in Deum
in veritáte et iustítia.
Hæc dicit Dóminus exercítuum: Conforténtur manus vestræ, qui audítis in his diébus sermónes istos per os prophetárum in die, qua fundáta est domus Dómini exercítuum, ut templum ædificarétur.
Síquidem ante dies istos
merces hóminis non erat,
nec merces iuménti erat,
neque introeúnti neque exeúnti
erat pax præ tribulatióne;
et dimísi omnes hómines,
unumquémque contra próximum suum.
Nunc autem non iuxta dies prióres ego sum
relíquiis pópuli huius,
dicit Dóminus exercítuum;
sed semen pacis erit:
vínea dabit fructum suum,
et terra dabit provéntum suum,
et possidére fáciam
relíquias pópuli huius
univérsa hæc.
Et erit: sicut erátis maledíctio in géntibus, domus Iudæ et domus Israel, sic salvábo vos, et éritis benedíctio. Nolíte timére; conforténtur manus vestræ. Quia hæc dicit Dóminus exercítuum: Sicut cogitávi, ut afflígerem vos, cum ad iracúndiam provocássent patres vestri me, dicit Dóminus exercítuum, et non sum misértus, sic convérsus cogitávi in diébus istis, ut benefáciam Ierúsalem et dómui Iudæ; nolíte timére.
Hæc sunt ergo, quæ faciétis: Loquímini veritátem unusquísque cum próximo suo et iudícium pacis iudicáte in portis vestris et unusquísque malum contra amícum suum ne cogitétis in córdibus vestris et iuraméntum mendax ne diligátis: ómnia enim hæc sunt quæ odi », dicit Dóminus.
« Hæc dicit Dóminus exercítuum: Adhuc vénient pópuli et habitatóres civitátum magnárum, et ibunt habitatóres uníus ad álteram dicéntes: “Eámus, ut deprecémur fáciem Dómini et quærámus Dóminum exercítuum; vadam étiam ego”. Et vénient pópuli multi et gentes robústæ ad quæréndum Dóminum exercítuum in Ierúsalem et deprecándam fáciem Dómini.
Hæc dicit Dóminus exercítuum: In diébus illis apprehéndent decem hómines ex ómnibus linguis géntium, apprehéndent fímbriam viri Iudǽi dicéntes: “Ibimus vobíscum; audívimus enim quóniam Deus vobíscum est” ».
RESPONSORIUM
Zac 8, 7. 9a; Act 3, 25a
Hæc dicit Dóminus: Ecce ego salvábo pópulum meum de terra oriéntis et de terra occásus solis. * Conforténtur manus vestræ, qui audítis in his diébus sermónes istos per os prophetárum.
Vos estis fílii prophetárum et testaménti, quod dispósuit Deus ad patres vestros. * Conforténtur manus vestræ, qui audítis in his diébus sermónes istos per os prophetárum.
LECTIO ALTERA
Ex Epístolis sanctæ Margarítæ Maríæ Alacoque vírginis
(Via et Œuvres 2, Paris 1915, 321. 336. 343. 554)
Scire debemus supereminentem scientiæ caritatem Christi
Mihi vidétur magnum illud desidérium Dómini nostri, ut eius sacrátum cor peculiári honóre afficiátur, eo téndere ut in ánimis nostris efféctus redemptiónis renovéntur. Sacrátum enim cor fons est inexháustus, nil áliud quærens nisi in corda humílium diffúndi, ut líbera et paráta sint ad própriam vitam iuxta eius beneplácitum impendéndam.
Ex eódem divíno corde autem tres rívuli sine intermissióne prófluunt: primus est misericórdiæ pro peccatóribus in quos contritiónis et pæniténtiæ spíritus manat. Secúndus autem caritátis est, in auxílium ómnium necessitátibus laborántium, et præsértim eórum qui ad perfectiónem aspírant, ut opes invéniant ad difficultátes superándas. Ex tértio vero rívulo amor et lux manant pro perféctis eius amícis, quos sibi coniúngere vult ad suam sciéntiam suáque præcépta eis participánda, ut et ipsi, álii álio modo, eius glóriæ promovéndæ omníno se devóveant.
Hoc divínum cor bonórum ómnium abýssus est, in quo páuperes omnes suas necessitátes demérgere necésse habent: abýssus est gáudii, in quo demergéndæ sunt omnes nostræ tristítiæ, abýssus est humilitátis contra nostram inéptiam, abýssus est misericórdiæ pro míseris, et amóris abýssus in quo submergénda est omnis nostra egéstas.
Opórtet ígitur cordi Dómini nostri Iesu Christi vos coniungátis, inítio quidem conversiónis ut vos bene disponátis, in fine vero ut satisfaciátis. Nihil profícitis in oratióne? Tunc satis sit vobis Deo offérre preces quas Servátor fudit pro nobis in altáris sacraménto, eiúsque fervórem offeréndo ad vestrum languórem reparándum et quotiescúmque áliquid ágitis sic precámini: « Mi Deus, hoc fácio vel hoc sustíneo in corde Fílii tui et iuxta sancta eius consília, quæ tibi óffero ad reparándum quidquid nóxii vel imperfécti est in meis opéribus ». Et ita porro in ómnibus vitæ adiúnctis. Et quotiescúmque áliquid pœnále vel afflictívum aut iniuriósum vobis contígerit, tunc vobismetípsis sic dícite: « Accipe quod tibi sacrátum Iesu Christi cor mittit, ut sibi te coniúngat ».
Super ómnia autem pacem cordis serváte, quæ omnes súperat thesáuros. Ad quam servándam nihil utílius quam própriæ voluntáti renuntiáre et voluntátem divíni cordis, in loco nostræ, pónere, ita ut ipsa pro nobis agat quidquid confert ad suam glóriam, et nos gaudéntes ipsi subdámus eíque omníno confidámus.
RESPONSORIUM
Mt 11, 25-26; Ps 72 (73), 26b
Confíteor tibi, Pater, Dómine cæli et terræ, quia abscondísti hæc a sapiéntibus et prudéntibus, et revelásti ea párvulis. * Ita, Pater, quóniam sic fuit plácitum ante te.
Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum. * Ita, Pater, quóniam sic fuit plácitum ante te.
ORATIO
Orémus.
Effúnde super nos, quǽsumus, Dómine, spíritum quo beátam Margarítam Maríam singuláriter ditásti, ut scire valeámus supereminéntem sciéntiæ caritátem Christi, et impleámur in omnem plenitúdinem Dei. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
Deo grátias.
In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky