16. Octobris 2025

S. Hedvigis, religiosæ
memoria ad libitum

Nata est in Bavaria circiter annum 1174; principi Silesiæ matrimonio iuncta, septem ei peperit filios. Vitam gessit devotam, beneficam erga pauperes et ægrotos, pro quibus hospitia fundavit. Viro defuncto, monasterium Trebnicense ingressa est ibique mortua anno 1243.

Vesperæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Fortem viríli péctore

laudémus omnes féminam,

quæ sanctitátis glória

ubíque fulget ínclita.

Hæc sancto amóre sáucia,

huius cadúca sǽculi

dum calcat, ad cæléstia

iter perégit árduum.

Carnem domans ieiúniis,

dulcíque mentem pábulo

oratiónis nútriens,

cæli potítur gáudiis.

Rex Christe, virtus fórtium,

qui magna solus éfficis,

huius precátu, quǽsumus,

audi benígnus súpplices.

Iesu, tibi sit glória,

qui nos beátæ sérvulæ

speráre das suffrágia

et sempitérna prǽmia. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Misericórdia mea et refúgium meum Dóminus: in ipso sperávi.

Psalmus 143 (144)
Pro victoria et pace
Manus eius edocta sunt ad bellum, cum sæculum vincit: « Ego enim, ait, vici mundum » (S. Hilarius).
I

Benedíctus Dóminus, adiútor meus, †

qui docet manus meas ad prœ́lium *

et dígitos meos ad bellum.

Misericórdia mea et fortitúdo mea, *

refúgium meum et liberátor meus;

scutum meum, et in ipso sperávi, *

qui subdit pópulum meum sub me.

Dómine, quid est homo, quod agnóscis eum, *

aut fílius hóminis, quod réputas eum?

Homo vanitáti símilis factus est, *

dies eius sicut umbra prætériens.

Dómine, inclína cælos tuos et descénde; *

tange montes, et fumigábunt.

Fúlgura coruscatiónem et díssipa eos; *

emítte sagíttas tuas et contúrba eos.

Emítte manum tuam de alto; *

éripe me et líbera me de aquis multis,

de manu filiórum alienigenárum, †

quorum os locútum est vanitátem, *

et déxtera eórum déxtera mendácii.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Misericórdia mea et refúgium meum Dóminus: in ipso sperávi.

Ant. 2 Beátus pópulus cuius Dóminus Deus eius.

II

Deus, cánticum novum cantábo tibi, *

in psaltério decachórdo psallam tibi,

qui das salútem régibus, *

qui rédimis David servum tuum de gládio malígno.

Eripe me et líbera me *

de manu filiórum alienigenárum,

quorum os locútum est vanitátem, *

et déxtera eórum déxtera mendácii.

Fílii nostri sicut novéllæ crescéntes *

in iuventúte sua;

fíliæ nostræ sicut colúmnæ anguláres, *

sculptæ ut structúra templi.

Promptuária nostra plena, *

redundántia ómnibus bonis;

oves nostræ in mílibus †

innumerábiles in campis nostris, *

boves nostræ crassæ.

Non est ruína macériæ neque egréssus, *

neque clamor in platéis nostris.

Beátus pópulus, cui hæc sunt; *

beátus pópulus, cuius Dóminus Deus eius.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Beátus pópulus cuius Dóminus Deus eius.

Ant. 3 Nunc facta est salus et regnum Dei nostri.

Canticum
De iudicio Dei

Ap 11, 17-18; 12, 10b-12a

Grátias ágimus tibi, *

Dómine Deus omnípotens,

qui es et qui eras, *

quia accepísti virtútem tuam magnam et regnásti.

Et irátæ sunt gentes, *

et advénit ira tua, et tempus mortuórum iudicári,

et réddere mercédem servis tuis prophétis et sanctis *

et timéntibus nomen tuum, pusíllis et magnis.

Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri *

et potéstas Christi eius,

quia proiéctus est accusátor fratrum nostrórum, *

qui accusábat illos ante conspéctum Dei nostri die ac nocte.

Et ipsi vicérunt illum propter sánguinem Agni *

et propter verbum testimónii sui;

et non dilexérunt ánimam suam *

usque ad mortem.

Proptérea lætámini, cæli *

et qui habitátis in eis.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Nunc facta est salus et regnum Dei nostri.

LECTIO BREVIS

Rom 8, 28-30

Scimus quóniam diligéntibus Deum ómnia cooperántur in bonum, his, qui secúndum propósitum vocáti sunt. Nam, quos præscívit, et prædestinávit confórmes fíeri imáginis Fílii eius, ut sit ipse primogénitus in multis frátribus; quos autem prædestinávit, hos et vocávit; et quos vocávit, hos et iustificávit; quos autem iustificávit, illos et glorificávit.

RESPONSORIUM BREVE

Elégit eam Deus, * Et præelégit eam.

Elégit eam Deus, * Et præelégit eam.

In tabernáculo suo habitáre facit eam.

Et præelégit eam.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Elégit eam Deus, * Et præelégit eam.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Magnificat, ant. Amen dico vobis: Quod uni ex his mínimis meis fecístis, mihi fecístis. Veníte, benedícti Patris mei, possidéte parátum vobis regnum ab inítio mundi.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

Magníficat *

ánima mea Dóminum,

et exsultávit spíritus meus *

in Deo salvatóre meo,

quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *

Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

quia fecit mihi magna, qui potens est, *

et sanctum nomen eius,

et misericórdia eius in progénies et progénies *

timéntibus eum.

Fecit poténtiam in bráchio suo, *

dispérsit supérbos mente cordis sui;

depósuit poténtes de sede *

et exaltávit húmiles;

esuriéntes implévit bonis *

et dívites dimísit inánes.

Suscépit Israel púerum suum, *

recordátus misericórdiæ,

sicut locútus est ad patres nostros, *

Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Amen dico vobis: Quod uni ex his mínimis meis fecístis, mihi fecístis. Veníte, benedícti Patris mei, possidéte parátum vobis regnum ab inítio mundi.

PRECES

Dóminum, per sanctas mulíeres, pro Ecclésia deprecémur, dicéntes:

Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Per mártyres omnes, quæ róbore mentis mortem carnis devicérunt,

da Ecclésiæ tuæ in tentatiónibus fortitúdinem.

Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Per nuptas, quæ matrimónio sancto in grátia processérunt,

da Ecclésiæ tuæ apostólicam fecunditátem.

Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Per víduas, quæ oratióne et hospitalitáte solitúdinem suam levavérunt ac sanctificavérunt,

da Ecclésiæ tuæ sacraméntum caritátis tuæ mundo exhibére.

Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Per matres, quæ prolem ad regnum Dei et ad consórtium humánum genuérunt,

da Ecclésiæ tuæ, ut hómines univérsos ad vitam géneret atque salútem.

Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Per omnes sanctas mulíeres, quæ lumen vultus tui contemplári meruérunt,

concéde defúnctis Ecclésiæ tuæ eádem visióne in ætérnum gaudére.

Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

ORATIO

Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus, ut veneránda nobis beátæ Hedvígis intercéssio tríbuat cæléste subsídium, cuius vita mirábilis ómnibus humilitátis præstat exémplum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky