18. Octobris 2025

S. Lucæ, evangelistæ
festum

Natus ex familia ethnica, ad fidem conversus, comes fuit apostoli Pauli, iuxta cuius prædicationem Evangelium etiam conscripsit. Primordia vitæ Ecclesiæ in alio libro tradidit, cui titulus Actus Apostolorum, eventa narrans usque ad primam Pauli in Urbe commorationem.

Tertia

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Nunc, Sancte, nobis, Spíritus

unum Patri cum Fílio,

dignáre promptus íngeri

nostro refúsus péctori.

Os, lingua, mens, sensus, vigor

confessiónem pérsonent,

flamméscat igne cáritas,

accéndat ardor próximos.

Per te sciámus da Patrem

noscámus atque Fílium,

te utriúsque Spíritum

credámus omni témpore. Amen.

Vel:

Certum tenéntes órdinem,

pio poscámus péctore

hora diéi tértia

trinæ virtútis glóriam,

Ut simus habitáculum

illi Sancto Spirítui,

qui quondam in apóstolis

hac hora distribútus est.

Hoc gradiénte órdine,

ornávit cuncta spléndide

regni cæléstis cónditor

ad nostra ætérna prǽmia.

Deo Patri sit glória

eiúsque soli Fílio

cum Spíritu Paráclito,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Fiat manus tua ut ádiuvet me, quóniam mandáta tua elégi.

Psalmus 118 (119), 169-176
XXII (Tau)

Appropínquet deprecátio mea in conspéctu tuo, Dómine; *

iuxta verbum tuum da mihi intelléctum.

Intret postulátio mea in conspéctu tuo, *

secúndum elóquium tuum líbera me.

Eructábunt lábia mea hymnum, *

cum docúeris me iustificatiónes tuas.

Cantet lingua mea elóquium tuum, *

quia ómnia præcépta tua iustítia.

Fiat manus tua, ut ádiuvet me, *

quóniam mandáta tua elégi.

Concupívi salutáre tuum, Dómine, *

et lex tua delectátio mea est.

Vivet ánima mea et laudábit te, *

et iudícia tua adiuvábunt me.

Errávi sicut ovis, quæ périit; *

quære servum tuum, quia præcépta tua non sum oblítus.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Fiat manus tua ut ádiuvet me, quóniam mandáta tua elégi.

Ant. 2 Thronus tuus, Deus, in sǽculum sǽculi.

Psalmus 44 (45)
Regis nuptiæ
Ecce Sponsus venit; exite obviam ei (Mt 25, 6).
I

Eructávit cor meum verbum bonum, †

dico ego ópera mea regi. *

Lingua mea cálamus scribæ velóciter scribéntis.

Speciósus forma es præ fíliis hóminum, †

diffúsa est grátia in lábiis tuis, *

proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.

Accíngere gládio tuo super femur tuum, potentíssime, *

magnificéntia tua et ornátu tuo.

Et ornátu tuo procéde, currum ascénde *

propter veritátem et mansuetúdinem et iustítiam.

Et dóceat te mirabília déxtera tua: †

sagíttæ tuæ acútæ — pópuli sub te cadent — *

in corda inimicórum regis.

Sedes tua, Deus, in sǽculum sǽculi; *

sceptrum æquitátis sceptrum regni tui.

Dilexísti iustítiam et odísti iniquitátem, †

proptérea unxit te Deus, Deus tuus, *

óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.

Myrrha et áloe et cásia ómnia vestiménta tua; *

e dómibus ebúrneis chordæ deléctant te.

Fíliæ regum in pretiósis tuis; *

ástitit regína a dextris tuis ornáta auro ex Ophir.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Thronus tuus, Deus, in sǽculum sǽculi.

Ant. 3 Vidi Ierúsalem novam, sicut sponsam ornátam viro suo.

II

Audi, fília, et vide, †

et inclína aurem tuam *

et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui;

et concupíscet rex spéciem tuam. *

Quóniam ipse est dóminus tuus, et adóra eum.

Fília Tyri cum munéribus; *

vultum tuum deprecabúntur dívites plebis.

Gloriósa nimis fília regis intrínsecus, *

textúris áureis circumamícta.

In véstibus variegátis adducétur regi; *

vírgines post eam, próximæ eius, afferúntur tibi.

Afferúntur in lætítia et exsultatióne, *

adducúntur in domum regis.

Pro pátribus tuis erunt tibi fílii; *

constítues eos príncipes super omnem terram.

Memor ero nóminis tui *

in omni generatióne et generatióne;

proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum *

et in sǽculum sǽculi.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Vidi Ierúsalem novam, sicut sponsam ornátam viro suo.

LECTIO BREVIS

Rom 1, 16-17

Non erubésco evangélium: virtus enim Dei est in salútem omni credénti, Iudǽo primum et Græco. Iustítia enim Dei in eo revelátur ex fide in fidem, sicut scriptum est: Iustus autem ex fide vivet.

In omnem terram exívit sonus eórum.

Et in fines orbis terræ verba eórum.

ORATIO

Orémus.

Dómine Deus, qui beátum Lucam elegísti, ut prædicatióne et scriptis mystérium tuæ in páuperes dilectiónis reveláret, concéde, ut, qui tuo iam nómine gloriántur, cor unum et ánima una esse persevérent, et omnes gentes tuam mereántur vidére salútem. Per Christum Dóminum nostrum.

Amen.

Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.

Deo grátias.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky