5. Novembris 2025

Feria quarta, tempus per annum, hebdomada 31
hebdomada 3 psalterii

Officium lectionis

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

I. Quando Officium lectionis dicitur noctu vel summo mane:

Rerum creátor óptime

rectórque noster, réspice;

nos a quiéte nóxia

mersos sopóre líbera.

Te, sancte Christe, póscimus;

ignósce tu crimínibus,

ad confiténdum súrgimus

morásque noctis rúmpimus.

Mentes manúsque tóllimus,

Prophéta sicut nóctibus

nobis geréndum prǽcipit

Paulúsque gestis cénsuit.

Vides malum quod géssimus;

occúlta nostra pándimus,

preces geméntes fúndimus;

dimítte quod peccávimus.

Sit, Christe, rex piíssime

tibi Patríque glória

cum Spíritu Paráclito,

in sempitérna sǽcula. Amen.

II. Quando Officium lectionis dicitur diurno tempore:

Scientiárum Dómino,

sit tibi iubilátio,

qui nostra vides íntima

tuáque foves grátia.

Qui bonum, pastor óptime,

dum servas, quæris pérditum,

in páscuis ubérrimis

nos iunge piis grégibus,

Ne terror iræ iúdicis

nos hædis iungat réprobis,

sed simus temet iúdice

oves ætérnæ páscuæ.

Tibi, Redémptor, glória,

honor, virtus, victória,

regnánti super ómnia

per sæculórum sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine.

Psalmus 88 (89), 2-38
Misericordiæ Domini super domum David
Deus ex semine David secundum promissionem eduxit Salvatorem Iesum (Act 13, 22. 23).
I

Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo, *

in generatiónem et generatiónem annuntiábo veritátem tuam in ore meo.

Quóniam dixísti: †

« In ætérnum misericórdia ædificábitur », *

in cælis firmábitur véritas tua.

« Dispósui testaméntum elécto meo, *

iurávi David servo meo:

Usque in ætérnum confirmábo semen tuum *

et ædificábo in generatiónem et generatiónem sedem tuam ».

Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine, *

étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum.

Quóniam quis in núbibus æquábitur Dómino, *

símilis erit Dómino in fíliis Dei?

Deus, metuéndus in consílio sanctórum, *

magnus et terríbilis super omnes, qui in circúitu eius sunt.

Dómine Deus virtútum, quis símilis tibi? *

Potens es, Dómine, et véritas tua in circúitu tuo.

Tu domináris supérbiæ maris, *

elatiónes flúctuum eius tu mítigas.

Tu conculcásti sicut vulnerátum Rahab, *

in bráchio virtútis tuæ dispersísti inimícos tuos.

Tui sunt cæli, et tua est terra, *

orbem terræ et plenitúdinem eius tu fundásti.

Aquilónem et austrum tu creásti, *

Thabor et Hermon in nómine tuo exsultábunt.

Tibi bráchium cum poténtia; *

firma est manus tua, et exaltáta déxtera tua.

Iustítia et iudícium firmaméntum sedis tuæ. *

Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam.

Beátus pópulus, qui scit iubilatiónem. *

Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt

et in nómine tuo exsultábunt tota die *

et in iustítia tua exaltabúntur,

quóniam decor virtútis eórum tu es, *

et in beneplácito tuo exaltábitur cornu nostrum.

Quia Dómini est scutum nostrum, *

et Sancti Israel rex noster.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine.

Ant. 2 Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem.

II

Tunc locútus es in visióne sanctis tuis et dixísti: †

« Pósui adiutórium in poténte *

et exaltávi eléctum de plebe.

Invéni David servum meum; *

óleo sancto meo unxi eum.

Manus enim mea firma erit cum eo, *

et bráchium meum confortábit eum.

Nihil profíciet inimícus in eo, *

et fílius iniquitátis non ópprimet eum.

Et concídam a fácie ipsíus inimícos eius *

et odiéntes eum percútiam.

Et véritas mea et misericórdia mea cum ipso, *

et in nómine meo exaltábitur cornu eius.

Et ponam super mare manum eius *

et super flúmina déxteram eius.

Ipse invocábit me: “Pater meus es tu, *

Deus meus et refúgium salútis meæ”.

Et ego primogénitum ponam illum, *

excélsum præ régibus terræ.

In ætérnum servábo illi misericórdiam meam *

et testaméntum meum fidéle ipsi.

Et ponam in sǽculum sǽculi semen eius *

et thronum eius sicut dies cæli ».

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem.

Ant. 3 Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit.

III

« Si autem derelíquerint fílii eius legem meam *

et in iudíciis meis non ambuláverint,

si iustificatiónes meas profanáverint *

et mandáta mea non custodíerint,

visitábo in virga delíctum eórum *

et in verbéribus iniquitátem eórum.

Misericórdiam autem meam non avértam ab eo, *

neque méntiar in veritáte mea.

Non profanábo testaméntum meum *

et, quæ procédunt de lábiis meis, non fáciam írrita.

Semel iurávi in sancto meo: *

David non méntiar.

Semen eius in ætérnum manébit, *

et thronus eius sicut sol in conspéctu meo

et sicut luna firmus stabit in ætérnum *

et testis in cælo fidélis ».

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit.

Declarátio sermónum tuórum illúminat.

Et intelléctum dat párvulis.

LECTIO PRIOR

De libro primo Machabæórum

3, 1-26

De Iuda Machabæo

In diébus illis: Surréxit Iudas, qui vocabátur Maccabǽus, fílius eius pro eo. Et adiuvábant eum omnes fratres eius et univérsi, qui se coniúnxerant patri eius: et prœ́liabántur prœ́lium Israel cum lætítia. Et dilatávit glóriam pópulo suo et índuit se lorícam sicut gigas et succínxit se arma béllica sua et prœ́lia constítuit prótegens castra gládio. Símilis factus est leóni in opéribus suis et sicut cátulus leónis rúgiens in venatiónem; et persecútus est iníquos perscrútans et eos, qui conturbábant pópulum suum, succéndit. Et subdúcti sunt iníqui præ timóre eius, et omnes operárii iniquitátis conturbáti sunt; et prosperáta est salus in manu eius. Et exacerbábat reges multos; et lætificábat Iacob in opéribus suis, et in sǽculum memória eius in benedictiónem. Et perambulávit in civitátibus Iudæ et dispérdidit ímpios ex ea et avértit iram ab Israel; et nominátus est usque ad últimum terræ et congregávit pereúntes.

Et congregávit Apollónius gentes et a Samaría virtútem magnam ad bellándum contra Israel. Et cognóvit Iudas et éxiit óbviam illi; et percússit eum et occídit, et cecidérunt vulneráti multi, et réliqui fugérunt. Et accepérunt spólia eórum, et gládium Apollónii accépit Iudas; et erat pugnans in eo ómnibus diébus. Et audívit Seron, princeps exércitus Sýriæ, quod congregávit Iudas congregatiónem et convocatiónem fidélium secum et egrediéntium in prœ́lium, et ait: « Fáciam mihi nomen et glorificábor in regno et debellábo Iudam et eos, qui cum ipso sunt, qui spernunt verbum regis ». Et accéssit, et ascéndit cum eo exércitus impiórum fortis auxiliári ei, ut fáceret vindíctam in fílios Israel. Et appropinquávit usque ad ascénsum Bethóron, et exívit Iudas óbviam illi cum paucis. Ut autem vidérunt exércitum veniéntem sibi óbviam dixérunt Iudæ: « Quómodo potérimus pauci pugnáre contra multitúdinem tantam fortem, et nos fatigáti sumus ieiúnio hódie? ». Et ait Iudas: « Fácile est conclúdi multos in mánibus paucórum; et non est differéntia in conspéctu cæli liberáre in multis aut in paucis, quóniam non in multitúdine exércitus victória belli, sed de cælo fortitúdo est. Ipsi véniunt ad nos in multitúdine contuméliæ et iniquitátis, ut dispérdant nos et uxóres nostras et fílios nostros et ut spólient nos; nos vero pugnámus pro animábus nostris et pro legítimis nostris, et ipse Dóminus cónteret eos ante fáciem nostram; vos autem ne timuéritis eos ». Ut cessávit autem loqui, insíluit in eos súbito; et contrítus est Seron et exércitus eius in conspéctu ipsíus. Et persequebántur eum in descénsu Bethóron usque ad campum, et cecidérunt ex eis octingénti viri; réliqui autem fugérunt in terram Philísthim. Et cœpit timor Iudæ ac fratrum eius et formído cécidit super gentes in circúitu eórum; et pervénit ad regem nomen eius, et de prœ́liis Iudæ narrábant omnes gentes.

RESPONSORIUM

1 Mac 3, 20a. 22b. 19. 21-22a

Véniunt ad nos in multitúdine contuméliæ et iniquitátis; vos autem ne timuéritis eos: * Quóniam non in multitúdine exércitus victória belli, sed de cælo fortitúdo est.

Nos pugnámus pro animábus nostris et legítimis nostris; et ipse Dóminus cónteret eos ante fáciem nostram. * Quóniam non in multitúdine exércitus victória belli, sed de cælo fortitúdo est.

LECTIO ALTERA

Ex Catechésibus sancti Cyrílli Hierosolymitáni epíscopi

(Cat. 5, De fide et symbolo, 10-11: PG 33, 518-519)

Fidei virtus super humanas vires operatur

Fídei nomen appellatióne unum est, bifáriam vero divíditur. Est enim unum genus fídei quod ad dógmata pértinet, quod ascensiónem et approbatiónem ánimæ de re quadam inclúdit; et ad ánimæ utilitátem pértinet, sicut ait Dóminus: Qui audit verba mea et credit ei qui misit me, habet vitam ætérnam et in iudícium non venit; et rursus: Qui credit in Fílium, non iudicátur, sed tránsiit de morte ad vitam.

O magnam Dei in hómines bonitátem! Iusti síquidem multórum annórum labóre Deo placuérunt. Quod autem illi, per annórum plurimórum accéptum Deo servítium strénue se geréntes, consecúti sunt, id tibi Iesus uníus horæ compéndio largítur. Si enim credíderis quod Dóminus est Iesus Christus, et quod Deus suscitávit illum a mórtuis, salvus eris et transferéris in paradísum ab eo qui latrónem illo introdúxit. Neque diffídas utrum id fíeri possit, nam qui latrónem post uníus horæ fidem in hoc sancto Gólgotha salvum effécit, idem te quoque cum credíderis salvum effíciet.

Alterum vero genus est fídei, quod grátiæ cuiúsdam loco a Christo donátur. Alii enim per Spíritum datur sermo sapiéntiæ, álii sermo sciéntiæ secúndum eúndem Spíritum; álteri vero fides in eódem Spíritu, álteri vero curatiónum dona.

Hæc ígitur grátiæ loco a Spíritu colláta fides, non solum dogmática est, verum étiam rerum humánas vires excedéntium effíciens. Qui enim habúerit fidem hanc, dicet monti huic: Transi hinc illuc; et transíbit. Quando enim per fidem hoc ipsum díxerit quíspiam, credens ita futúrum, nec hæsitáverit in corde suo, tunc illam áccipit grátiam.

Et de hac fide dícitur: Si habuéritis fidem sicut granum sinápis. Quemádmodum enim granum sinápis, exíguum quidem est mole, sed ígnea prǽditum efficiéntia; et in angústa loci portióne seminátum magnos circúmfert ramos, quod postquam créverit, potest étiam cæli vólucres opacáre; ita et fides in ánima velocíssimo moménto máxima péragit. De Deo namque imaginátur et Deum intuétur quantum cápere potest, fídei lúmine perfúsa. Mundi extréma círcumit; et ante huius sǽculi consummatiónem, iudícium iam videt, et promissárum mercédum exsolutiónem.

Hábeas ítaque eam fidem quæ a te pendet, et in illum fertur; ut étiam ab illo accípias eam, quæ super humánas vires operátur.

RESPONSORIUM

Gal 2, 16; Rom 3, 25a

Sciéntes quod non iustificátur homo ex opéribus legis, nisi per fidem Iesu Christi, * Et nos in Christum Iesum credídimus, ut iustificémur ex fide Christi.

Quem propósuit Deus propitiatórium per fidem in sánguine ipsíus. * Et nos in Christum Iesum credídimus, ut iustificémur ex fide Christi.

ORATIO

Orémus.

Omnípotens et miséricors Deus, de cuius múnere venit, ut tibi a fidélibus tuis digne et laudabíliter serviátur, tríbue, quǽsumus, nobis, ut ad promissiónes tuas sine offensióne currámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.

Deo grátias.

In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.

Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky