7. Novembris 2025

Feria sexta, tempus per annum, hebdomada 31
hebdomada 3 psalterii

Vesperæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

HYMNUS

Plasmátor hóminis, Deus,

qui, cuncta solus órdinans,

humum iubes prodúcere

reptántis et feræ genus;

Qui magna rerum córpora,

dictu iubéntis vívida,

ut sérviant per órdinem

subdens dedísti hómini:

Repélle a servis tuis

quicquid per immundítiam

aut móribus se súggerit,

aut áctibus se intérserit.

Da gaudiórum prǽmia,

da gratiárum múnera;

dissólve litis víncula,

astrínge pacis fœ́dera.

Præsta, Pater piíssime,

Patríque compar Unice,

cum Spíritu Paráclito

regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Magnus est Dóminus, et Deus noster præ ómnibus diis.

Psalmus 134 (135)
Laus Domini mirabilia operantis
Populus in acquisitionem … annuntiate virtutes eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum (Cf. 1 Petr 2, 9).
I

Laudáte nomen Dómini, *

laudáte, servi Dómini,

qui statis in domo Dómini, *

in átriis domus Dei nostri.

Laudáte Dóminum, quia bonus Dóminus; *

psállite nómini eius, quóniam suáve.

Quóniam Iacob elégit sibi Dóminus, *

Israel in pecúlium sibi.

Quia ego cognóvi quod magnus est Dóminus *

et Deus noster præ ómnibus diis.

Omnia, quæcúmque vóluit, †

Dóminus fecit in cælo et in terra, *

in mari et in ómnibus abýssis.

Addúcens nubes ab extrémo terræ, †

fúlgura in plúviam facit, *

prodúcit ventos de thesáuris suis.

Qui percússit primogénita Ægýpti *

ab hómine usque ad pecus.

Misit signa et prodígia in médio tui, Ægýpte, *

in pharaónem et in omnes servos eius.

Qui percússit gentes multas *

et occídit reges fortes:

Sehon regem Amorræórum
et Og regem Basan *

et ómnia regna Chánaan.

Et dedit terram eórum hereditátem, *

hereditátem Israel pópulo suo.

Ant. Magnus est Dóminus, et Deus noster præ ómnibus diis.

Ant. 2 Domus Israel, benedícite Dómino; psállite nómini eius, quóniam suáve.

II

Dómine, nomen tuum in ætérnum; *

Dómine, memoriále tuum
in generatiónem et generatiónem.

Quia iudicábit Dóminus pópulum suum *

et servórum suórum miserébitur.

Simulácra géntium argéntum et aurum, *

ópera mánuum hóminum:

os habent et non loquéntur; *

óculos habent et non vidébunt;

aures habent et non áudient; *

neque enim est spíritus in ore ipsórum.

Símiles illis erunt, qui fáciunt ea, *

et omnes, qui confídunt in eis.

Domus Israel, benedícite Dómino; *

domus Aaron, benedícite Dómino;

domus Levi, benedícite Dómino; *

qui timétis Dóminum, benedícite Dómino.

Benedíctus Dóminus ex Sion, *

qui hábitat in Ierúsalem.

Ant. Domus Israel, benedícite Dómino; psállite nómini eius, quóniam suáve.

Ant. 3 Omnes gentes vénient et adorábunt coram te, Dómine.

Canticum
Hymnus adorationis

Ap 15, 3-4

Magna et mirabília ópera tua, *

Dómine Deus omnípotens;

iustæ et veræ viæ tuæ, *

Rex géntium!

Quis non timébit, Dómine, *

et glorificábit nomen tuum?

Quia solus Sanctus, †

quóniam omnes gentes vénient
et adorábunt in conspéctu tuo, *

quóniam iudícia tua manifestáta sunt.

Ant. Omnes gentes vénient et adorábunt coram te, Dómine.

LECTIO BREVIS

Iac 1, 2-4

Omne gáudium existimáte, fratres mei, cum in tentatiónibus váriis incidéritis, sciéntes quod probátio fídei vestræ patiéntiam operátur; patiéntia autem opus perféctum hábeat, ut sitis perfécti et íntegri, in nullo deficiéntes.

RESPONSORIUM BREVE

Christus diléxit nos et lavit nos * In sánguine suo. Christus.

Et fecit nos Deo regnum et sacerdótium. * In sánguine suo. Glória Patri. Christus.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Magnificat, ant. Suscépit nos Dóminus púeros suos, recordátus misericórdiæ suæ.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

Magníficat *

ánima mea Dóminum,

et exsultávit spíritus meus *

in Deo salvatóre meo,

quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *

Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

quia fecit mihi magna, qui potens est, *

et sanctum nomen eius,

et misericórdia eius in progénies et progénies *

timéntibus eum.

Fecit poténtiam in bráchio suo, *

dispérsit supérbos mente cordis sui;

depósuit poténtes de sede *

et exaltávit húmiles;

esuriéntes implévit bonis *

et dívites dimísit inánes.

Suscépit Israel púerum suum, *

recordátus misericórdiæ,

sicut locútus est ad patres nostros, *

Abraham et sémini eius in sǽcula.

Ad Magnificat, ant. Suscépit nos Dóminus púeros suos, recordátus misericórdiæ suæ.

PRECES

Dóminum Iesum, quem Pater propter delícta nostra trádidit et propter iustificatiónem nostram resúrgere vóluit, deprecémur dicéntes:

Miserére pópuli tui, Dómine.

Exáudi, quǽsumus, Dómine, súpplicum preces et confiténtium tibi parce peccátis,

ut páriter nobis indulgéntiam tríbuas benígnus et pacem.

Miserére pópuli tui, Dómine.

Qui per Apóstolum dixísti: « Ubi abundávit peccátum, superabundávit grátia »,

multa débita nostra lárgiter dimítte.

Miserére pópuli tui, Dómine.

Multum quidem peccávimus, Dómine, sed tuam confitémur misericórdiam infinítam:

convérte nos et convertémur.

Miserére pópuli tui, Dómine.

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, a peccátis eius,

et beneplácitum tibi sit in ipso.

Miserére pópuli tui, Dómine.

Qui latróni, te salvatórem confiténti, paradísum aperuísti,

noli defúnctis nostris cæli cláudere portas.

Miserére pópuli tui, Dómine.

Pater noster.

ORATIO

Dómine, sancte Pater, qui Christum Fílium tuum nostræ salútis prétium fíeri voluísti, da nobis ita vívere, ut, per societátem passiónum ipsíus, virtútem resurrectiónis cónsequi valeámus. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky