17. Novembris 2025

S. Elisabeth Hungariæ
memoria

Anno 1207 ex Andrea, rege Hungariæ, nata, adhuc puellula nuptui tradita est Ludovico Lantgravio Thuringiæ, cui tres genuit filios. Rerum cælestium meditationi intenta et post viri mortem paupertatem amplexa, valetudinarium erexit in quo ipsa ægrotis inserviebat. Mortua est Marburgi anno 1231.

Laudes matutinæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Nóbilem Christi fámulam disérta

voce cantémus, decus æmulátam

féminæ fortis, sacra cui profúdit

página laudes.

Cui fides vivax, pia spes amórque

in Deum fervens, óperum bonórum

fértilis radix, amor unde fratrum

náscitur ultro.

Motus illíus méritis, remítte,

sóntibus nobis scelus omne, Iesu,

ut tibi puro resonémus æquas

péctore laudes.

Sit Patri summo decus atque virtus,

laus tibi Nato, celebrísque cultus,

Flámini Sancto párilis potéstas

nunc et in ævum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ad te orábo, Dómine, mane exáudies vocem meam.

Psalmus 5, 2-10. 12-13
Oratio matutina ad implorandum auxilium
Verbo inhabitante, æternaliter exsultabunt qui eum intra se receperunt.

Verba mea áuribus pércipe, Dómine; *

intéllege gémitum meum.

Inténde voci clamóris mei, *

rex meus et Deus meus.

Quóniam ad te orábo, Dómine, †

mane exáudies vocem meam; *

mane astábo tibi et exspectábo.

Quóniam non Deus volens iniquitátem tu es; †

neque habitábit iuxta te malígnus, *

neque permanébunt iniústi ante óculos tuos.

Odísti omnes, qui operántur iniquitátem, †

perdes omnes, qui loquúntur mendácium; *

virum sánguinum et dolósum abominábitur Dóminus.

Ego autem in multitúdine misericórdiæ tuæ †

introíbo in domum tuam; *

adorábo ad templum sanctum tuum in timóre tuo.

Dómine, deduc me in iustítia tua propter inimícos meos, *

dírige in conspéctu meo viam tuam.

Quóniam non est in ore eórum véritas, *

cor eórum fóvea;

sepúlcrum patens est guttur eórum, *

mólliunt linguas suas.

Et omnes, qui sperant in te, læténtur, *

in ætérnum exsúltent.

Obumbrábis eis, et gloriabúntur in te, *

qui díligunt nomen tuum;

quóniam tu benedíces iusto, Dómine, *

quasi scuto, bona voluntáte coronábis eum.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Ad te orábo, Dómine, mane exáudies vocem meam.

Ant. 2 Laudámus nomen tuum ínclitum, Deus noster.

Canticum
Soli Deo honor et gloria

1 Chr 29, 10-13

Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi (Eph 1, 3).

Benedíctus es, Dómine Deus Israel patris nostri, *

ab ætérno in ætérnum.

Tua est, Dómine, magnificéntia et poténtia, *

glória, splendor atque maiéstas.

Cuncta enim, quæ in cælo sunt et in terra, tua sunt, *

tuum, Dómine, regnum, et tu eleváris ut caput super ómnia.

De te sunt divítiæ et glória, *

tu domináris ómnium.

In manu tua virtus et poténtia, *

in manu tua est magnificáre et firmáre ómnia.

Nunc ígitur, Deus noster, confitémur tibi *

et laudámus nomen tuum ínclitum.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Laudámus nomen tuum ínclitum, Deus noster.

Ant. 3 Adoráte Dóminum in aula sancta eius.

Psalmus 28 (29)
Verbi Domini præconium
Ecce vox de cælis dicens: « Hic est Filius meus dilectus » (Mt 3, 17).

Afférte Dómino, fílii Dei, *

afférte Dómino glóriam et poténtiam,

afférte Dómino glóriam nóminis eius, *

adoráte Dóminum in splendóre sancto.

Vox Dómini super aquas; †

Deus maiestátis intónuit, *

Dóminus super aquas multas.

Vox Dómini in virtúte, *

vox Dómini in magnificéntia.

Vox Dómini confringéntis cedros; *

et confrínget Dóminus cedros Líbani.

Et saltáre fáciet, tamquam vítulum, Líbanum, *

et Sárion, quemádmodum fílium unicórnium.

Vox Dómini intercidéntis flammam ignis, †

vox Dómini concutiéntis desértum, *

et concútiet Dóminus desértum Cades.

Vox Dómini properántis partum cervárum, †

et denudábit condénsa; *

et in templo eius omnes dicent glóriam.

Dóminus super dilúvium hábitat, *

et sedébit Dóminus rex in ætérnum.

Dóminus virtútem pópulo suo dabit, *

Dóminus benedícet pópulo suo in pace.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Adoráte Dóminum in aula sancta eius.

LECTIO BREVIS

Rom 12, 1-2

Obsecro vos, fratres, per misericórdiam Dei, ut exhibeátis córpora vestra hóstiam vivéntem, sanctam, Deo placéntem, rationábile obséquium vestrum; et nolíte conformári huic sǽculo, sed transformámini renovatióne mentis, ut probétis quid sit volúntas Dei, quid bonum et bene placens et perféctum.

RESPONSORIUM BREVE

Adiuvábit eam * Deus vultu suo.

Adiuvábit eam * Deus vultu suo.

Deus in médio eius, non commovébitur.

Deus vultu suo.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Adiuvábit eam * Deus vultu suo.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Benedictus, ant. In hoc cognóscent omnes quia mei estis discípuli, si dilectiónem habuéritis ad ínvicem.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *

quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

et eréxit cornu salútis nobis *

in domo David púeri sui,

sicut locútus est per os sanctórum, *

qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

salútem ex inimícis nostris *

et de manu ómnium, qui odérunt nos;

ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *

et memorári testaménti sui sancti,

iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *

datúrum se nobis,

ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *

serviámus illi

in sanctitáte et iustítia coram ipso *

ómnibus diébus nostris.

Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *

præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *

in remissiónem peccatórum eórum,

per víscera misericórdiæ Dei nostri, *

in quibus visitábit nos óriens ex alto,

illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *

ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. In hoc cognóscent omnes quia mei estis discípuli, si dilectiónem habuéritis ad ínvicem.

PRECES

Cum ómnibus muliéribus sanctis, fratres, Salvatórem nostrum confiteámur, simúlque invocémus:

Veni, Dómine Iesu.

Dómine Iesu, qui peccatríci multa dimisísti, quóniam diléxerat multum,

dimítte nobis, quia multum peccávimus.

Veni, Dómine Iesu.

Dómine Iesu, cui mulíeres sanctæ in itínere ministrábant,

concéde nobis ut vestígia tua sectémur.

Veni, Dómine Iesu.

Dómine Iesu, magíster, quem María audiébat, cum Martha tibi serviébat,

concéde nobis, ut in fide et caritáte serviámus tibi.

Veni, Dómine Iesu.

Dómine Iesu, qui fratrem, sorórem et matrem appellásti omnes tuam voluntátem faciéntes,

concéde nobis ut tibi semper verbis complaceámus et actis.

Veni, Dómine Iesu.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

ORATIO

Deus, qui beátæ Elísabeth tribuísti in paupéribus Christum cognóscere ac venerári, da nobis, eius intercessióne, egénis et tribulátis iugi caritáte servíre. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky