Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Rector potens, verax Deus,
qui témperas rerum vices,
splendóre mane ínstruis
et ígnibus merídiem,
Exstíngue flammas lítium,
aufer calórem nóxium,
confer salútem córporum
verámque pacem córdium.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
Vel:
Dicámus laudes Dómino
fervénte prompti spíritu;
hora volúta séxies
nos ad orándum próvocat.
In hac enim fidélibus
veræ salútis glória,
beáti Agni hóstia,
crucis virtúte rédditur.
Cuius luce claríssima
tenébricat merídies;
sumámus toto péctore
tanti splendóris grátiam.
Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Fiat misericórdia tua ut consolétur me, secúndum elóquium tuum.
Manus tuæ fecérunt me et plasmavérunt me; *
da mihi intelléctum, et discam præcépta tua.
Qui timent te, vidébunt me et lætabúntur, *
quia in verba tua supersperávi.
Cognóvi, Dómine, quia ǽquitas iudícia tua, *
et in veritáte humiliásti me.
Fiat misericórdia tua, ut consolétur me, *
secúndum elóquium tuum servo tuo.
Véniant mihi miseratiónes tuæ, et vivam, *
quia lex tua delectátio mea est.
Confundántur supérbi, quóniam dolóse incurvavérunt me, *
ego autem exercébor in mandátis tuis.
Convertántur mihi timéntes te *
et qui novérunt testimónia tua.
Fiat cor meum immaculátum in iustificatiónibus tuis, *
ut non confúndar.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Fiat misericórdia tua ut consolétur me, secúndum elóquium tuum.
Ant. 2 Ab insurgéntibus in me prótege me, Deus meus.
Eripe me de inimícis meis, Deus meus, *
et ab insurgéntibus in me prótege me.
Eripe me de operántibus iniquitátem *
et de viris sánguinum salva me.
Quia ecce insidiáti sunt ánimæ meæ, *
irruérunt in me fortes.
Neque delíctum, neque peccátum in me est, Dómine; *
sine iniquitáte mea currunt et præparántur.
Exsúrge in occúrsum meum et vide; †
fortitúdo mea, tibi atténdam; *
quia, Deus, præsídium meum es.
Deus meus, misericórdia eius prævéniet me. *
Deus fáciet ut despíciam inimícos meos.
Ego autem cantábo fortitúdinem tuam *
et exsultábo mane misericórdiam tuam,
quia factus es præsídium meum *
et refúgium meum in die tribulatiónis meæ.
Fortitúdo mea, tibi psallam, †
quia, Deus, præsídium meum es: *
Deus meus misericórdia mea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Ab insurgéntibus in me prótege me, Deus meus.
Ant. 3 Beátus homo, qui corrípitur a Deo: ipse vúlnerat et medétur.
Deus, reppulísti nos, destruxísti nos. *
Irátus es. Convértere ad nos!
Concussísti terram, confregísti eam; *
sana contritiónes eius, quia commóta est.
Ostendísti pópulo tuo dura, *
potásti nos vino vertíginis.
Dedísti metuéntibus te signum, *
ut fúgiant a fácie arcus.
Ut liberéntur dilécti tui, *
salvos fac déxtera tua et exáudi nos.
Deus locútus est in sancto suo: †
« Lætábor et partíbor Síchimam *
et convállem Succoth metíbor.
Meus est Gálaad et meus est Manásses *
et Ephraim fortitúdo cápitis mei.
Iuda sceptrum meum, *
Moab olla lavácri mei.
Super Idumǽam exténdam calceaméntum meum, *
super Philistǽam vociferábor ».
Quis addúcet me in civitátem munítam? *
Quis dedúcet me usque in Idumǽam?
Nonne tu, Deus, qui reppulísti nos, *
et non egrediéris, Deus, in virtútibus nostris?
Da nobis auxílium de tribulatióne, *
quia vana salus hóminis.
In Deo faciémus virtútem, *
et ipse conculcábit tribulántes nos.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Beátus homo, qui corrípitur a Deo: ipse vúlnerat et medétur.
LECTIO BREVIS
Bar 4, 28-29
Sicut fuit mens vestra, ut errarétis a Deo, convérsi decupláte stúdium quæréndi eum; qui enim indúxit in vos mala, indúcet in vos ætérnam iucunditátem cum salúte vestra.
Apud Dóminum misericórdia.
Et copiósa apud eum redémptio.
ORATIO
Orémus.
Dómine Iesu Christe, qui hora sexta, univérso mundo in ténebris constitúto, pro redemptióne nostra crucis lignum ínnocens ascendísti, illam nobis lucem semper concéde, per quam ad ætérnam vitam perveníre mereámur. Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum.
Amen.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
Deo grátias.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky