7. Decembris 2025

Dominica Secunda Adventus
hebdomada 2 psalterii

Laudes matutinæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Vox clara ecce íntonat,

obscúra quæque íncrepat:

procul fugéntur sómnia;

ab æthre Christus prómicat.

Mens iam resúrgat tórpida

quæ sorde exstat sáucia;

sidus refúlget iam novum,

ut tollat omne nóxium.

E sursum Agnus míttitur

laxáre gratis débitum;

omnes pro indulgéntia

vocem demus cum lácrimis,

Secúndo ut cum fúlserit

mundúmque horror cínxerit,

non pro reátu púniat,

sed nos pius tunc prótegat.

Summo Parénti glória

Natóque sit victória,

et Flámini laus débita

per sæculórum sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Urbs fortitúdinis nostræ Sion, Salvátor ponétur in ea murus et antemurále: aperíte portas, quia nobíscum Deus, allelúia.

Psalmus 117 (118)
Vox iubilationis et salutis
Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis ædificatoribus, qui factus est in caput anguli (Act 4, 11).

Confitémini Dómino, quóniam bonus, *

quóniam in sǽculum misericórdia eius.

Dicat nunc Israel, quóniam bonus, *

quóniam in sǽculum misericórdia eius.

Dicat nunc domus Aaron, *

quóniam in sǽculum misericórdia eius.

Dicant nunc, qui timent Dóminum, *

quóniam in sǽculum misericórdia eius.

De tribulatióne invocávi Dóminum, *

et exaudívit me edúcens in latitúdinem Dóminus.

Dóminus mecum, *

non timébo, quid fáciat mihi homo.

Dóminus mecum adiútor meus, *

et ego despíciam inimícos meos.

Bonum est confúgere ad Dóminum *

quam confídere in hómine.

Bonum est confúgere ad Dóminum *

quam confídere in princípibus.

Omnes gentes circuiérunt me, *

et in nómine Dómini excídi eos.

Circumdántes circumdedérunt me, *

et in nómine Dómini excídi eos.

Circumdedérunt me sicut apes †

et exarsérunt sicut ignis in spinis, *

et in nómine Dómini excídi eos.

Impelléntes impulérunt me, ut cáderem, *

et Dóminus adiúvit me.

Fortitúdo mea et laus mea Dóminus *

et factus est mihi in salútem.

Vox iubilatiónis et salútis *

in tabernáculis iustórum:

« Déxtera Dómini fecit virtútem! †

Déxtera Dómini exaltávit me; *

déxtera Dómini fecit virtútem! »

Non móriar, sed vivam *

et narrábo ópera Dómini.

Castígans castigávit me Dóminus *

et morti non trádidit me.

Aperíte mihi portas iustítiæ; *

ingréssus in eas confitébor Dómino.

Hæc porta Dómini; *

iusti intrábunt in eam.

Confitébor tibi, quóniam exaudísti me *

et factus es mihi in salútem.

Lápidem, quem reprobavérunt ædificántes, *

hic factus est in caput ánguli;

a Dómino factum est istud *

et est mirábile in óculis nostris.

Hæc est dies, quam fecit Dóminus: *

exsultémus et lætémur in ea.

O Dómine, salvum me fac; *

o Dómine, da prosperitátem!

Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. *

Benedícimus vobis de domo Dómini.

Deus Dóminus et illúxit nobis. *

Instrúite sollemnitátem in ramis condénsis usque ad córnua altáris.

Deus meus es tu, et confitébor tibi, *

Deus meus, et exaltábo te.

Confitémini Dómino, quóniam bonus, *

quóniam in sǽculum misericórdia eius.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Urbs fortitúdinis nostræ Sion, Salvátor ponétur in ea murus et antemurále: aperíte portas, quia nobíscum Deus, allelúia.

Ant. 2 Omnes sitiéntes, veníte ad aquas: quærite Dóminum dum inveníri potest, allelúia.

Canticum
Omnis creatura laudet Dominum

Dan 3, 52-57

Creator … est benedictus in sæcula (Rom 1, 25).

Benedíctus es, Dómine Deus patrum nostrórum, *

et laudábilis et superexaltátus in sǽcula;

et benedíctum nomen glóriæ tuæ sanctum *

et superlaudábile et superexaltátum in sǽcula.

Benedíctus es in templo sanctæ glóriæ tuæ *

et superlaudábilis et supergloriósus in sǽcula.

Benedíctus es in throno regni tui *

et superlaudábilis et superexaltátus in sǽcula.

Benedíctus es, qui intuéris abýssos †

sedens super chérubim, *

et laudábilis et superexaltátus in sǽcula.

Benedíctus es in firmaménto cæli *

et laudábilis et gloriósus in sǽcula.

Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, *

laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Omnes sitiéntes, veníte ad aquas: quærite Dóminum dum inveníri potest, allelúia.

Ant. 3 Ecce Dóminus noster cum virtúte véniet, ut illúminet óculos servórum suórum, allelúia.

Psalmus 150
Laudate Dominum
Psallite spiritu, psallite et mente, hoc est: glorificate Deum et anima et corpore vestro (Hesychius).

Laudáte Dóminum in sanctuário eius, *

laudáte eum in firmaménto virtútis eius.

Laudáte eum in magnálibus eius, *

laudáte eum secúndum multitúdinem magnitúdinis eius.

Laudáte eum in sono tubæ, *

laudáte eum in psaltério et cíthara,

laudáte eum in týmpano et choro, *

laudáte eum in chordis et órgano,

laudáte eum in cýmbalis benesonántibus, †

laudáte eum in cýmbalis iubilatiónis: *

omne quod spirat, laudet Dóminum.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Ecce Dóminus noster cum virtúte véniet, ut illúminet óculos servórum suórum, allelúia.

LECTIO BREVIS

Rom 13, 11-12

Hora est iam vos de somno súrgere, nunc enim própior est nobis salus quam cum credídimus. Nox procéssit, dies autem appropiávit. Abiciámus ergo ópera tenebrárum et induámur arma lucis.

RESPONSORIUM BREVE

Christe, Fili Dei vivi, * Miserére nobis.

Christe, Fili Dei vivi, * Miserére nobis.

Qui ventúrus es in mundum.

Miserére nobis.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Christe, Fili Dei vivi, * Miserére nobis.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Benedictus, ant. Vox clamántis in desérto: Paráte viam Dómini, rectas fácite sémitas eius!

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *

quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

et eréxit cornu salútis nobis *

in domo David púeri sui,

sicut locútus est per os sanctórum, *

qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

salútem ex inimícis nostris *

et de manu ómnium, qui odérunt nos;

ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *

et memorári testaménti sui sancti,

iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *

datúrum se nobis,

ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *

serviámus illi

in sanctitáte et iustítia coram ipso *

ómnibus diébus nostris.

Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *

præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *

in remissiónem peccatórum eórum,

per víscera misericórdiæ Dei nostri, *

in quibus visitábit nos óriens ex alto,

illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *

ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Vox clamántis in desérto: Paráte viam Dómini, rectas fácite sémitas eius!

PRECES

Dóminum Iesum Christum, fratres caríssimi, deprecémur, qui est iudex vivórum et mortuórum ipsi dicéntes:

Veni, Dómine Iesu.

Christe Dómine, qui peccatores salváre venísti,

nos ab omni tentatiónum adversitáte defénde.

Veni, Dómine Iesu.

Qui ad iudícium maniféste ventúrus esse créderis,

poténtiam tuæ salvatiónis in nobis osténde.

Veni, Dómine Iesu.

Da nobis legis tuæ præcépta virtúte spíritus custodíre,

ut advéntum tuum in caritáte præstolári possímus.

Veni, Dómine Iesu.

Tu, qui es benedíctus in sǽcula, fac ut per misericórdiam tuam pie et sóbrie in hoc sǽculo vivámus,

exspectántes beátam spem et advéntum magnificéntiæ tuæ.

Veni, Dómine Iesu.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

ORATIO

Omnípotens et miséricors Deus, in tui occúrsum Fílii festinántes nulla ópera terréni actus impédiant, sed sapiéntiæ cæléstis erudítio nos fáciat eius esse consórtes. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky