10. Decembris 2025

Beatæ Mariæ Virginis de Loreto
memoria ad libitum

Alma Domus — quam chronica anno 1465 exarata dicit inventam nocte inter 9 et 10 decembris 1294, in ipso colle ubi adhuc est — origo est devotionis marianæ quæ in sanctuario Lauretano ostenditur, memoria mysterii incarnationis atque exemplorum evangelicorum Sanctæ Familiæ Nazarethanæ. Multi Summi Pontifices apostolicam curam sanctuario Virginis Lauretanæ tribuerunt, quæ a Benedicto XV patrona aeronautarum proclamata est. Litaniæ vero Lauretanæ per universam Ecclesiam diffunduntur.

Officium lectionis

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Quem terra, pontus, ǽthera

colunt, adórant, prǽdicant

trinam regéntem máchinam,

claustrum Maríæ báiulat.

Cui luna, sol et ómnia

desérviunt per témpora,

perfúsa cæli grátia

gestant puéllæ víscera.

Beáta mater múnere,

cuius, supérnus ártifex,

mundum pugíllo cóntinens,

ventris sub arca clausus est.

Beáta cæli núntio,

fecúnda Sancto Spíritu,

desiderátus géntibus

cuius per alvum fusus est.

Iesu, tibi sit glória,

qui natus es de Vírgine,

cum Patre et almo Spíritu,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.

Psalmus 38 (39)
Ægrotantis deprecatio
Vanitati creatura subiecta est … propter eum qui subiecit eam in spe (Rom 8, 20).
I

Dixi: « Custódiam vias meas, *

ut non delínquam in lingua mea;

ponam ori meo custódiam, *

donec consístit peccátor advérsum me ».

Tacens obmútui et sílui absque ullo bono, *

et dolor meus renovátus est.

Concáluit cor meum intra me, *

et in meditatióne mea exársit ignis.

Locútus sum in lingua mea: *

« Notum fac mihi, Dómine, finem meum;

et númerum diérum meórum quis est, *

ut sciam quam brevis sit vita mea ».

Ecce paucórum palmórum fecísti dies meos, *

et spátium vitæ meæ tamquam níhilum ante te.

Etenim univérsa vánitas omnis homo constitútus est. *

Etenim ut imágo pertránsit homo.

Etenim vánitas est et concitátur; *

thesaurízat et ignórat quis congregábit ea.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.

II

Et nunc quæ est exspectátio mea, Dómine? *

Spes mea apud te est.

Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me, *

oppróbrium insipiénti ne ponas me.

Obmútui et non apériam os meum, *

quóniam tu fecísti.

Amove a me plagas tuas: *

ab ictu manus tuæ ego deféci.

In increpatiónibus, propter iniquitátem, corripuísti hóminem, †

et tabéscere fecísti sicut tínea desiderabília eius. *

Etenim vánitas omnis homo.

Exáudi oratiónem meam, Dómine, *

et clamórem meum áuribus pércipe.

Ad lácrimas meas ne obsurdéscas, †

quóniam ádvena ego sum apud te, *

peregrínus sicut omnes patres mei.

Avértere a me, ut refrígerer, *

priúsquam ábeam et non sim ámplius.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.

Psalmus 51 (52)
Contra calumniatorem
Qui gloriatur, in Domino glorietur (1 Cor 1, 31).

Quid gloriáris in malítia, *

qui potens es iniquitáte?

Tota die insídias cogitásti; *

lingua tua sicut novácula acúta, qui facis dolum.

Dilexísti malítiam super benignitátem, †

mendácium magis quam loqui æquitátem. *

Dilexísti ómnia verba perditiónis, lingua dolósa.

Proptérea Deus déstruet te in finem; †

evéllet te et emigrábit te de tabernáculo *

et radícem tuam de terra vivéntium.

Vidébunt iusti et timébunt *

et super eum ridébunt:

« Ecce homo, qui non pósuit Deum refúgium suum, †

sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum *

et præváluit in insídiis suis ».

Ego autem sicut virens olíva in domo Dei. †

Sperávi in misericórdia Dei *

in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

Confitébor tibi in sǽculum, quia fecísti; †

et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est, *

in conspéctu sanctórum tuórum.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.

Dómine Deus noster, convérte nos.

Et osténde fáciem tuam, et salvi érimus.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíæ prophétæ

25, 6 – 26, 6

Convivium Dei. Canticum redemptorum

Fáciet Dóminus exercítuum

ómnibus pópulis in monte hoc

convívium pínguium,

convívium vini meri,

pínguium medullatórum,

vini deliquáti.

Et præcipitábit in monte isto

fáciem vínculi colligáti super omnes pópulos

et telam, quam ordítus est super omnes natiónes.

Præcipitábit mortem in sempitérnum

et abstérget Dóminus Deus lácrimam ab omni fácie

et oppróbrium pópuli sui áuferet de univérsa terra,

quia Dóminus locútus est.

Et dicétur in die illa: « Ecce Deus noster iste,

exspectávimus eum ut salváret nos;

iste Dóminus, sustinúimus eum:

exsultábimus et lætábimur in salutári eius.

Quia requiéscet manus Dómini in monte isto ».

Et triturábitur Moab in loco suo,

sícuti terúntur páleæ in sterquilínio;

et exténdet manus suas in médio eius,

sicut exténdit natans ad natándum;

et humiliábitur supérbia eius

cum allisióne mánuum eius.

Et firmum muniméntum murórum tuórum evértit,

deiécit, prostrávit in terram usque ad púlverem.

In die illa cantábitur cánticum istud

in terra Iudæ:

« Urbs fortis nobis in salútem;

pósuit muros et antemurále.

Aperíte portas, et ingrediátur gens iusta,

quæ servat fidem.

Propósitum eius est firmum;

servábis pacem,

quia in te sperávit.

Speráte in Dómino in sǽculis ætérnis,

Dóminus est petra ætérna.

Quia evértit habitántes in excélso,

civitátem sublímem humiliábit;

humiliábit eam usque ad terram,

détrahet eam usque ad púlverem.

Conculcábit eam pes, pedes páuperis,

gressus egenórum ».

RESPONSORIUM

Ap 21, 3; Is 25, 8

Audívi vocem magnam de throno dicéntem: Ecce tabernáculum Dei cum homínibus, et habitábit cum eis: * Et ipsi pópuli eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eórum Deus.

Præcipitábit Dóminus Deus mortem in sempitérnum, et abstérget lácrimam ab omni fácie. * Et ipsi pópuli eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eórum Deus.

LECTIO ALTERA

Ex Epístola sancti Ioánnis Pauli II papæ pro VII sæculári anniversário Almæ Domus Lauretánæ

(Lettera a Mons. P. Macchi, 15 agosto 1993: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XVI/2, 526-537)

Maria spatium corporale spiritualeque Incarnationis

Lauretána Alma Domus, non “relíquia” tantum est, sed pótius pretiósa ac vera “icóna”. “Icóna” non veritátum a sénsibus sepositárum, sed uníus evéntus et mystérii, id est Incarnatiónis Verbi.

Incarnátio quidem, quæ intra has sacras paríetes memorátur, statim próprium germanúmque sensum bíblicum recúperat; non enim de mera doctrína ágitur, quæ ad uniónem inter divínum et humánum áttinet, sed pótius de evéntu, qui in exácto témporis moménto ac definíto loco áccidit, sicut verba Apóstoli mirabíliter maniféstant: Ubi venit plenitúdo témporis, misit Deus Fílium suum, factum ex mulíere.

María est Múlier; illa est, ut ita dicámus, spátium eódem témpore corpóreum et spirituále in quo Incarnátio facta est. Sed Domus étiam, in qua vixit, huius rei evocátio est manifésta.

Memória vitæ abscónditæ Nazarethánæ res certas évocat et vitæ próprias ómnium hóminum mulierúmque. Ea nempe sensum sanctitátis famíliæ rénovat, repénte osténdens univérsam summam virtútum, quæ hódie tam minitátæ sunt, id est fidélitas, vitæ obséquium, educátio filiórum, cura oratiónis, et quas christiánæ famíliæ dénuo inveníre possunt intra paríetes Domus illíus sanctæ, primæ atque exímiæ históriæ ecclésiæ domésticæ.

Domus illa alma commémorat, eódem témpore, magnitúdinem vocatiónis ad vitam consecrátam ac virginitátem pro Dei Regno, quæ præclárum hábuit inítium in persóna Maríæ, Vírginis et Matris.

Iuvénibus deínde, qui innumerábiles petunt peregrinántes ad Domum Matris, iteráre cúpimus ea verba quæ olim eis díximus: « Ite ad Maríam, ite cum María … in corde vestro eius “fiat” résonet ». Utinam iúvenes, iuxta præcépta Domus Nazarethánæ, renováre váleant suam diligéntiam in cathólico laicórum órdine ad Christum in córdibus, famíliis, sciéntia atque societáte restituéndum.

Iustus ímpetus nostri témporis ad agnoscéndum pro mulíere illum statum qui ad eam pértinet in Ecclésia et societáte, hic vero aptíssimam opportunitátem pervestigatiónis ínvenit. Quia misit Deus Fílium suum, factum ex mulíere, omnes mulíeres, in María, ad talem dignitátem ita elevátæ sunt ut áliam illa maiórem cogitári néqueat.

Nulla theórica considerátio, prætérea, dignitátem humáni labóris exaltáre póterit magis quam scire quod Ipse Fílius Dei Názareth laborávit et vocári permísit fabri fílius.

Quómodo, dénique, non mentiónem fácere possímus “electiónis páuperum”, quam Ecclésia in Concílio fecit et magis magísque clare póstea confirmávit? Austéræ et modéstæ sanctæ Domus paríetes nos ádmonent Deum Ipsum hanc electiónem inauguravísse in María, quæ, sicut légitur in textum conciliarem, « præcéllit inter húmiles ac páuperes Dómini, qui salútem cum fidúcia ab Eo sperant et accípiunt ».

Omni témpore étenim, ad paupertátem et passiónem quod áttinet, locum præcípuum in história Sanctuárii ægróti habuérunt, qui, primi ex ómnibus, peregrinántes ad Almam Domum accurrérunt et eius famam in géntibus diffudérunt. Ubinam céterum illi mélius excipiántur, nisi in Domo Illíus quam in Litaníis Lauretánis invocámus sicut “salútem infirmórum” et “consolatrícem afflictórum”?

« Hoc Sanctuárium Lauretánum — sicut dixit Ioánnes XXIII — semper pátula fenéstra in univérsum orbem terrárum esse váleat, voces illas arcánas révocans, quæ animárum, familiárum populorúmque sanctificatiónem annúntiant ».

RESPONSORIUM

Vere benedícta tu in muliéribus quia Deus in te pósuit tabernáculum suum. * Consecrábis Dómino multitúdines populórum.

Quem cæli cápere non póterant, tuo grémio contulísti. * Consecrábis Dómino multitúdines populórum.

ORATIO

Orémus.

Deus, qui promíssa Pátribus adímplens beátam Vírginem Maríam elegísti, ut matrem fíeret Salvatóris, concéde nobis illíus exémpla sectári, cuius humílitas tibi plácuit, et obœdiéntia nobis prófuit. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.

Deo grátias.

In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.

Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky