12. Decembris 2025

Feria sexta, tempus Adventus, hebdomada 2
hebdomada 2 psalterii

Vesperæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Cónditor alme síderum,

ætérna lux credéntium,

Christe, redémptor ómnium,

exáudi preces súpplicum.

Qui cóndolens intéritu

mortis períre sǽculum,

salvásti mundum lánguidum,

donans reis remédium,

Vergénte mundi véspere,

uti sponsus de thálamo,

egréssus honestíssima

Vírginis matris cláusula.

Cuius forti poténtiæ

genu curvántur ómnia;

cæléstia, terréstria

nutu faténtur súbdita.

Te, Sancte, fide quǽsumus,

ventúre iudex sǽculi,

consérva nos in témpore

hostis a telo pérfidi.

Sit, Christe, rex piíssime,

tibi Patríque glória

cum Spíritu Paráclito,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dómine, líbera ánimam meam de morte, pedes meos a lapsu.

Psalmus 114 (116 A)
Gratiarum actio
Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei (Act 14, 22).

Diléxi, quóniam exáudit Dóminus *

vocem deprecatiónis meæ.

Quia inclinávit aurem suam mihi, *

cum in diébus meis invocábam.

Circumdedérunt me funes mortis, *

et angústiæ inférni invenérunt me.

Tribulatiónem et dolórem invéni †

et nomen Dómini invocábam: *

« O Dómine, líbera ánimam meam ».

Miséricors Dóminus et iustus, *

et Deus noster miserétur.

Custódiens párvulos Dóminus; *

humiliátus sum, et salvum me fáciet.

Convértere, ánima mea, in réquiem tuam, *

quia Dóminus benefécit tibi;

quia erípuit ánimam meam de morte, †

óculos meos a lácrimis, *

pedes meos a lapsu.

Ambulábo coram Dómino *

in regióne vivórum.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dómine, líbera ánimam meam de morte, pedes meos a lapsu.

Ant. 2 Auxílium meum a Dómino, qui fecit cælum et terram.

Psalmus 120 (121)
Custos populi
Non esurient amplius, neque sitient amplius, neque cadet super illos sol neque ullus æstus (Ap 7, 16).

Levábo óculos meos in montes: *

unde véniet auxílium mihi?

Auxílium meum a Dómino, *

qui fecit cælum et terram.

Non dabit in commotiónem pedem tuum, *

neque dormitábit, qui custódit te.

Ecce non dormitábit neque dórmiet, *

qui custódit Israel.

Dóminus custódit te, †

Dóminus umbráculum tuum, *

ad manum déxteram tuam.

Per diem sol non percútiet te, *

neque luna per noctem.

Dóminus custódiet te ab omni malo; *

custódiet ánimam tuam Dóminus.

Dóminus custódiet intróitum tuum et éxitum tuum *

ex hoc nunc et usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Auxílium meum a Dómino, qui fecit cælum et terram.

Ant. 3 Iustæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex sæculórum.

Canticum
Hymnus adorationis

Ap 15, 3-4

Magna et mirabília ópera tua, *

Dómine Deus omnípotens;

iustæ et veræ viæ tuæ, *

Rex géntium!

Quis non timébit, Dómine, *

et glorificábit nomen tuum?

Quia solus Sanctus, †

quóniam omnes gentes vénient et adorábunt in conspéctu tuo, *

quóniam iudícia tua manifestáta sunt.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Iustæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex sæculórum.

LECTIO BREVIS

2 Petr 3, 8b-9

Unus dies apud Dóminum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. Non tardat Dóminus promissiónem, sicut quidam tarditátem exístimant, sed patiénter agit in vos nolens áliquos períre, sed omnes ad pæniténtiam revérti.

RESPONSORIUM BREVE

Veni ad liberándum nos, * Dómine Deus virtútum.

Veni ad liberándum nos, * Dómine Deus virtútum.

Osténde fáciem tuam, et salvi érimus.

Dómine Deus virtútum.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Veni ad liberándum nos, * Dómine Deus virtútum.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Magnificat, ant. Hauriétis aquas in gáudio de fóntibus Salvatóris.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

Magníficat *

ánima mea Dóminum,

et exsultávit spíritus meus *

in Deo salvatóre meo,

quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *

Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

quia fecit mihi magna, qui potens est, *

et sanctum nomen eius,

et misericórdia eius in progénies et progénies *

timéntibus eum.

Fecit poténtiam in bráchio suo, *

dispérsit supérbos mente cordis sui;

depósuit poténtes de sede *

et exaltávit húmiles;

esuriéntes implévit bonis *

et dívites dimísit inánes.

Suscépit Israel púerum suum, *

recordátus misericórdiæ,

sicut locútus est ad patres nostros, *

Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Hauriétis aquas in gáudio de fóntibus Salvatóris.

PRECES

Redemptórem nostrum, qui venit ad páuperes evangelizándos, cum fervóre rogémus dicéntes:

Vídeant omnes glóriam tuam.

Manifésta teípsum ómnibus qui te non cognovérunt,

ut vídeant salutáre tuum.

Vídeant omnes glóriam tuam.

Nomen tuum usque ad terræ términos nuntiétur,

ut omnes hómines sémitas tuas invéniant.

Vídeant omnes glóriam tuam.

Qui ad hoc primum venísti, ut mundum redímeres,

ad hoc íterum vénias, ut credéntes in te pro méritis non condémnes.

Vídeant omnes glóriam tuam.

Libertátem quam rediméndis rédimens contulísti,

redemptiónis conservatióne defénde.

Vídeant omnes glóriam tuam.

Qui olim venísti nascitúrus in carne et íterum vénies ad faciéndum iudícium,

præsta, ut cum véneris ætérnam defúnctos próvehas ad mercédem.

Vídeant omnes glóriam tuam.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

ORATIO

Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus, plebi tuæ advéntum Unigéniti tui cum summa vigilántia exspectáre, ut, sicut ipse dócuit auctor nostræ salútis, accénsis lampádibus in eius occúrsum vigilántes properémus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky