Officium lectionis
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
O Christe, flos convállium,
te láudibus extóllimus,
quod hanc ornásti vírginem
palmis quoque martýrii.
Hæc prudens, fortis, sápiens,
fidem proféssa líbere,
pro te dira supplícia
excépit impertérrita.
Sic spreto mundi príncipe,
tuo ditáta múnere,
cruénto parta prœ́lio,
ætérna tulit prǽmia.
Huius, Redémptor, méritis
nos pius adde sócios,
ut, mente pura, frúctibus
tui fruámur sánguinis.
Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Meménto nostri, Dómine, vísita nos in salutári tuo.
Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
quóniam in sǽculum misericórdia eius.
Quis loquétur poténtias Dómini, *
audítas fáciet omnes laudes eius?
Beáti, qui custódiunt iudícium *
et fáciunt iustítiam in omni témpore.
Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui, *
vísita nos in salutári tuo,
ut videámus bona electórum tuórum, †
ut lætémur in lætítia gentis tuæ, *
ut gloriémur cum hereditáte tua.
Peccávimus cum pátribus nostris, *
iniúste égimus, iniquitátem fécimus.
Patres nostri in Ægýpto non intellexérunt mirabília tua, †
non fuérunt mémores multitúdinis misericordiárum tuárum *
et irritavérunt ascendéntes in mare, mare Rubrum.
Et salvávit eos propter nomen suum, *
ut notam fáceret poténtiam suam.
Et incrépuit mare Rubrum et exsiccátum est, *
et dedúxit eos in abýssis sicut in desérto.
Et salvávit eos de manu odiéntis *
et redémit eos de manu inimíci.
Et opéruit aqua tribulántes eos: *
unus ex eis non remánsit.
Et credidérunt verbis eius *
et cantavérunt laudem eius.
Cito oblíti sunt óperum eius *
et non sustinuérunt consílium eius;
et concupiérunt concupiscéntiam in desérto *
et tentavérunt Deum in inaquóso.
Et dedit eis petitiónem ipsórum *
et misit saturitátem in ánimas eórum.
Et zeláti sunt Móysen in castris, *
Aaron sanctum Dómini.
Apérta est terra et deglutívit Dathan *
et opéruit super congregatiónem Abíram.
Et exársit ignis in synagóga eórum, *
flamma combússit peccatóres.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Meménto nostri, Dómine, vísita nos in salutári tuo.
Ant. 2 Cave nequándo obliviscáris pacti Dómini Dei tui.
Et fecérunt vítulum in Horeb *
et adoravérunt scúlptile;
et mutavérunt glóriam suam *
in similitúdinem tauri comedéntis fenum.
Oblíti sunt Deum, qui salvávit eos, *
qui fecit magnália in Ægýpto,
mirabília in terra Cham, *
terribília in mari Rubro.
Et dixit quia dispérderet eos, *
nisi affuísset Móyses eléctus eius:
stetit in confractióne in conspéctu eius, *
ut avérteret iram eius, ne destrúeret eos.
Et pro níhilo habuérunt terram desiderábilem, *
non credidérunt verbo eius.
Et murmuravérunt in tabernáculis suis, *
non exaudiérunt vocem Dómini.
Et elevávit manum suam super eos, *
ut prostérneret eos in desérto
et ut deíceret semen eórum in natiónibus *
et dispérgeret eos in regiónibus.
Et adhæsérunt Baálphegor *
et comedérunt sacrifícia mortuórum;
et irritavérunt eum in adinventiónibus suis, *
et irrúpit in eos ruína.
Et stetit Phínees et fecit iudícium, *
et cessávit quassátio,
et reputátum est ei in iustítiam, *
in generatiónem et generatiónem usque in sempitérnum.
Et irritavérunt eum ad aquas Meríba, *
et vexátus est Móyses propter eos,
quia exacerbavérunt spíritum eius, *
et témere locútus est in lábiis suis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Cave nequándo obliviscáris pacti Dómini Dei tui.
Ant. 3 Salvos nos fac, Dómine, et cóngrega nos de natiónibus.
Non disperdidérunt gentes, *
quas dixit Dóminus illis.
Et commíxti sunt inter gentes *
et didicérunt ópera eórum.
Et serviérunt sculptílibus eórum, *
et factum est illis in scándalum.
Et immolavérunt fílios suos *
et fílias suas dæmóniis.
Et effudérunt sánguinem innocéntem, †
sánguinem filiórum suórum et filiárum suárum, *
quas sacrificavérunt sculptílibus Chánaan.
Et infécta est terra in sanguínibus, †
et contamináti sunt in opéribus suis *
et fornicáti sunt in adinventiónibus suis.
Et exársit ira Dóminus in pópulum suum *
et abominátus est hereditátem suam
et trádidit eos in manus géntium, *
et domináti sunt eórum, qui odérunt eos.
Et tribulavérunt eos inimíci eórum, *
et humiliáti sunt sub mánibus eórum.
Sæpe liberávit eos; †
ipsi autem exacerbavérunt eum in consílio suo *
et corruérunt in iniquitátibus suis.
Et vidit tribulatiónem eórum, *
cum audívit clamórem eórum.
Et memor fuit testaménti sui *
et pænítuit eum secúndum multitúdinem misericórdiæ suæ.
Et dedit eos in miseratiónes *
in conspéctu ómnium, qui captívos dúxerant eos.
Salvos nos fac, Dómine Deus noster, *
et cóngrega nos de natiónibus,
ut confiteámur nómini sancto tuo *
et gloriémur in laude tua.
Benedíctus Dóminus Deus Israel †
a sǽculo et usque in sǽculum. *
Et dicet omnis pópulus: « Fiat, fiat ».
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Salvos nos fac, Dómine, et cóngrega nos de natiónibus.
Annúntiat Dóminus verbum suum Iacob.
Iustítias et iudícia sua Israel.
LECTIO PRIOR
De libro Isaíæ prophétæ
29, 1-8
Iudicium Dei in Ierusalem
Væ Ariel, Ariel, cívitas,
quam circúmdedit David!
Addite annum ad annum,
sollemnitátes evolvántur;
et circumvallábo Ariel,
et erit mæror et mæstítia,
et erit mihi quasi Ariel.
Et circúmdabo te quasi sphæram
et iáciam contra te ággerem
et muniménta ponam in obsidiónem tuam.
Humiliáberis, de terra loquéris,
et de púlvere vix audiétur elóquium tuum,
et erit quasi pythónis de terra vox tua
et de humo elóquium tuum mussitábit.
Et erit sicut pulvis ténuis multitúdo superbórum tuórum,
et sicut pálea volans
multitúdo fórtium.
Erítque repénte conféstim,
a Dómino exercítuum visitáberis
in tonítruo et commotióne terræ,
magno fragóre, túrbine et tempestáte
et flamma ignis devorántis.
Et erit sicut sómnium visiónis noctúrnæ
multitúdo ómnium géntium, quæ dímicant contra Ariel,
et omnes, qui pugnant contra eam
et contra muniménta eius et oppressóres eius.
Et sicut sómniat esúriens, et ecce cómedit,
cum autem fúerit expergefáctus, vácua est ánima eius,
et sicut sómniat sítiens, et ecce bibit,
et postquam fúerit expergefáctus, lassus adhuc sitit,
et ánima eius vácua est,
sic erit multitúdo ómnium géntium
dimicántium contra montem Sion.
RESPONSORIUM
Is 54, 4; 29, 5. 6. 7
Ierúsalem, noli timére, quia non confundéris, * Quando a Dómino exercítuum visitáberis.
Et erit sicut sómnium visiónis noctúrnæ multitúdo ómnium géntium, quæ dímicant contra te. * Quando a Dómino exercítuum visitáberis.
LECTIO ALTERA
E Libro sancti Ambrósii epíscopi De Virginitáte
(Cap. 12, 68. 74-75; 13, 77-78: PL 16 [edit. 1845], 281. 283. 285-286)
Corporis tui gratiam splendore mentis illuminas
Tu, una de pópulo, una de plebe, certe tu una de virgínibus, quæ córporis tui grátiam splendóre mentis illúminas (própior enim es quæ Ecclésiæ comparáris), tu, inquam, in cubíli tuo et noctúrno témpore constitúta, semper meditáre Christum, et eius advéntum ómnibus speráto moméntis.
Talem te Christus desiderávit, talem te Christus elégit. Apérto ítaque ingréditur óstio; neque enim potest fállere, qui se ingressúrum esse promísit. Compléctere ígitur quem quæsísti; accéde ad ipsum et illumináberis; tene illum, roga ne cito ábeat, óbsecra ne recédat. Verbum enim Dei currit, fastídio non cápitur, neglegéntia non tenétur. Obeat ánima tua in verbo eius, et cæléstis sermónis insíste vestígio; cito enim transit.
Dénique quid ait illa? Quæsívi eum, et non invéni illum: vocávi eum, et non obaudívit me. Ne putes displicére te, quæ vocásti, quæ rogásti, quæ aperuísti, quod tam cito ábiit: sinit nos sæpe tentári. Dénique turbis rogántibus ne recéderet, quid ait in Evangélio? Et áliis civitátibus opórtet me evangelizáre verbum Dei; quia ídeo missus sum. Sed étiam si tibi ille abiísse vidétur, exi, rursus explóra.
Quis autem te, nisi sancta Ecclésia, debet docére quemádmodum Christum téneas? immo iam dócuit, si quæ legis, intéllegas: Quam módicum, inquit, fuit, cum transívi ab ipsis, donec invéni quem diléxit ánima mea: ténui eum, et non relínquam eum.
Quibus ígitur Christus tenétur? Non iniúriæ néxibus, non réstium nodis; sed vínculis caritátis, mentis habénis stríngitur, et ánimæ tenétur afféctu.
Si vis et tu tenére Christum, quære ígitur, nec pœnam métuas; inter supplícia enim frequénter córporis, inter ipsas persecutórum manus Christus mélius invenítur.
Quam módicum, inquit, fuit, cum transívi ab ipsis. Exíguo enim spátio brevíque moménto cum persecutórum manus eváseris, nec succubúeris potestátibus mundi, tibi Christus occúrret, nec te diu tentári patiétur.
Quæ sic Christum requírit, quæ Christum ínvenit, potest dícere: Ténui eum, nec relínquam eum; donec introdúcam eum in domum matris meæ, et in cubículum eius quæ me concépit. Quæ est domus matris tuæ et cubículum eius, nisi intérnum tuæ secretúmque natúræ?
Hanc domum serva, huius domus mundáto penetrália; ut, cum immaculáta domus fúerit, spiritális domus in sacerdótium sanctum lápide angulári coagmentáta consúrgat, et Spíritus Sanctus hábitet in ea.
Quæ sic Christum requírit, quæ sic Christum óbsecrat, non relínquitur ab eo, immo étiam frequénter revísitur; est enim nobíscum usque ad consummatiónem mundi.
RESPONSORIUM
Grata facta est a Dómino in certámine, quia apud Deum et apud hómines glorificáta est: in conspéctu príncipis loquebátur sapiéntiam: * Et Dóminus ómnium diléxit eam.
Ista est virgo, quæ iucúndum Deo in corde suo habitáculum præparávit. * Et Dóminus ómnium diléxit eam.
ORATIO
Orémus.
Intercéssio nos, quǽsumus, Dómine, sanctæ Lúciæ vírginis et mártyris gloriósa confóveat, ut eius natalícia et temporáliter frequentémus, et conspiciámus ætérna. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
Deo grátias.
In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky