18. Decembris 2025

Feria quinta, tempus Adventus, hebdomada 3
hebdomada 3 psalterii

Laudes matutinæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Magnis prophétæ vócibus

veníre Christum núntiant,

lætæ salútis prǽvia,

qua nos redémit, grátia.

Hinc mane nostrum prómicat

et corda læta exǽstuant,

cum vox fidélis pérsonat

prænuntiátrix glóriæ.

Advéntus hic primus fuit,

puníre quo non sǽculum

venit, sed ulcus térgere,

salvándo quod períerat.

At nos secúndus prǽmonet

adésse Christum iánuis,

sanctis corónas réddere

cælíque regna pándere.

Ætérna lux promíttitur

sidúsque salvans prómitur;

iam nos iubar præfúlgidum

ad ius vocat cæléstium.

Te, Christe, solum quǽrimus

vidére, sicut es Deus,

ut perpes hæc sit vísio

perénne laudis cánticum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ad te, Dómine, levávi ánimam meam; veni et éripe me, Dómine, ad te confúgi.

Psalmus 86 (87)
Ierusalem omnium gentium mater
Illa quæ sursum est Ierusalem, libera est, quæ est mater nostra (Gal 4, 26).

Fundaménta eius in móntibus sanctis; †

díligit Dóminus portas Sion *

super ómnia tabernácula Iacob.

Gloriósa dicta sunt de te, *

cívitas Dei!

Memor ero Rahab et Babylónis inter sciéntes me; †

ecce Philistǽa et Tyrus cum Æthiópia: *

hi nati sunt illic.

Et de Sion dicétur: « Hic et ille natus est in ea;

et ipse firmávit eam Altíssimus ».

Dóminus réferet in librum populórum: *

« Hi nati sunt illic ».

Et cantant sicut choros ducéntes: *

« Omnes fontes mei in te ».

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Ad te, Dómine, levávi ánimam meam; veni et éripe me, Dómine, ad te confúgi.

Ant. 2 Da mercédem, Dómine, sustinéntibus te, ut prophétæ tui fidéles inveniántur.

Canticum
Pastor bonus: Deus altissimus et sapientissimus

Is 40, 10-17

Ecce venio cito, et merces mea mecum est (Ap 22, 12).

Ecce Dóminus Deus in virtúte venit, *

et bráchium eius dominátur;

ecce merces eius cum eo *

et prǽmium illíus coram illo.

Sicut pastor gregem suum pascit, †

in bráchio suo cóngregat agnos et in sinu suo levat; *

fetas ipse portat.

Quis mensus est pugíllo aquas et cælos palmo dispósuit, †

módio contínuit púlverem terræ et librávit in póndere montes *

et colles in statéra?

Quis diréxit spíritum Dómini? *

Aut quis consílium suum osténdit illi?

Cum quo íniit consílium et instrúxit eum *

et dócuit eum sémitam iustítiæ

et erudívit eum sciéntiam *

et viam prudéntiæ osténdit illi?

Ecce gentes quasi stilla sítulæ †

et quasi moméntum púlveris in statéra reputántur; *

ecce ínsulæ quasi pulvis exíguus.

Et Líbanus non suffíciet ad succendéndum, *

et animália eius non suffícient ad holocáustum.

Omnes gentes, quasi non sint, coram eo; *

quasi níhilum et ináne reputántur ab eo.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Da mercédem, Dómine, sustinéntibus te, ut prophétæ tui fidéles inveniántur.

Ant. 3 Convértere, Dómine, aliquántulum, et ne tardes veníre ad servos tuos.

Psalmus 98 (99)
Sanctus Dominus Deus noster
Tu es super Cherubim, qui malum statum terræ commutasti, cum ad nostram similitudinem factus es (S. Athanasius).

Dóminus regnávit! Commoveántur pópuli; *

sedet super chérubim, moveátur terra.

Dóminus in Sion magnus *

et excélsus super omnes pópulos.

Confiteántur nómini tuo magno et terríbili, *

quóniam sanctum est.

Rex potens iudícium díligit: †

tu statuísti, quæ recta sunt, *

iudícium et iustítiam in Iacob tu fecísti.

Exaltáte Dóminum Deum nostrum †

et adoráte ad scabéllum pedum eius, *

quóniam sanctus est.

Móyses et Aaron in sacerdótibus eius *

et Sámuel inter eos, qui ínvocant nomen eius.

Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos, *

in colúmna nubis loquebátur ad eos.

Custodiébant testimónia eius *

et præcéptum, quod dedit illis.

Dómine Deus noster, tu exaudiébas eos; †

Deus, tu propítius fuísti eis, *

ulcíscens autem adinventiónes eórum.

Exaltáte Dóminum Deum nostrum †

et adoráte ad montem sanctum eius, *

quóniam sanctus Dóminus Deus noster.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Convértere, Dómine, aliquántulum, et ne tardes veníre ad servos tuos.

LECTIO BREVIS

Rom 13, 11-12

Hora est iam vos de somno súrgere, nunc enim própior est nobis salus quam cum credídimus. Nox procéssit, dies autem appropiávit. Abiciámus ergo ópera tenebrárum et induámur arma lucis.

RESPONSORIUM BREVE

Super te, Ierúsalem, * Oriétur Dóminus.

Super te, Ierúsalem, * Oriétur Dóminus.

Et glória eius in te vidébitur.

Oriétur Dóminus.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Super te, Ierúsalem, * Oriétur Dóminus.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Benedictus, ant. Vigiláte ánimo, in próximo est Dóminus Deus noster.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *

quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

et eréxit cornu salútis nobis *

in domo David púeri sui,

sicut locútus est per os sanctórum, *

qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

salútem ex inimícis nostris *

et de manu ómnium, qui odérunt nos;

ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *

et memorári testaménti sui sancti,

iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *

datúrum se nobis,

ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *

serviámus illi

in sanctitáte et iustítia coram ipso *

ómnibus diébus nostris.

Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *

præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *

in remissiónem peccatórum eórum,

per víscera misericórdiæ Dei nostri, *

in quibus visitábit nos óriens ex alto,

illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *

ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Vigiláte ánimo, in próximo est Dóminus Deus noster.

PRECES

Dóminum Iesum Christum, fratres caríssimi, deprecémur, qui est iudex vivórum et mortuórum, eíque fidénter dicámus:

Veni, Dómine Iesu.

Christe Dómine, qui peccatóres salváre venísti,

nos ab omni tentatiónum adversitáte defénde.

Veni, Dómine Iesu.

Qui ad iudícium maniféste ventúrus esse créderis,

poténtiam tuæ salvatiónis in nobis osténde.

Veni, Dómine Iesu.

Da nobis legis tuæ præcépta virtúte Spíritus custodíre,

ut advéntum tuum in caritáte præstolári possímus.

Veni, Dómine Iesu.

Tu, qui es benedíctus et vivis et ómnia regis, fac ut nos per misericórdiam tuam pie et sóbrie in hoc sǽculo vivámus,

exspectántes beátam spem et advéntum magnificéntiæ tuæ.

Veni, Dómine Iesu.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

ORATIO

Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus, ut, qui sub peccáti iugo ex vetústa servitúte deprímimur, exspectáta Unigéniti tui nova nativitáte liberémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky