Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Certum tenéntes órdinem,
pio poscámus péctore
hora diéi tértia
trinæ virtútis glóriam,
Ut simus habitáculum
illi Sancto Spirítui,
qui quondam in apóstolis
hac hora distribútus est.
Hoc gradiénte órdine,
ornávit cuncta spléndide
regni cæléstis cónditor
ad nostra ætérna prǽmia.
Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. Prophétæ prædicavérunt nasci Salvatórem de Vírgine María.
Dóminus pascit me, et nihil mihi déerit: *
in páscuis viréntibus me collocávit,
super aquas quiétis edúxit me, *
ánimam meam refécit.
Dedúxit me super sémitas iustítiæ *
propter nomen suum.
Nam et si ambulávero in valle umbræ mortis, non timébo mala, *
quóniam tu mecum es.
Virga tua et báculus tuus, *
ipsa me consoláta sunt.
Parásti in conspéctu meo mensam *
advérsus eos, qui tríbulant me;
impinguásti in óleo caput meum, *
et calix meus redúndat.
Etenim benígnitas et misericórdia subsequéntur me *
ómnibus diébus vitæ meæ,
et inhabitábo in domo Dómini *
in longitúdinem diérum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Notus in Iudǽa Deus, *
in Israel magnum nomen eius.
Et est in Salem tabernáculum eius, *
et habitátio eius in Sion.
Ibi confrégit coruscatiónes arcus, *
scutum, gládium et bellum.
Illúminans tu, Mirábilis, *
a móntibus direptiónis.
Spoliáti sunt poténtes corde, †
dormiérunt somnum suum, *
et non invenérunt omnes viri fortes manus suas.
Ab increpatióne tua, Deus Iacob, *
dormitavérunt auríga et equus.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Tu terríbilis es, et quis resístet tibi? *
Ex tunc ira tua.
De cælo audítum fecísti iudícium; *
terra trémuit et quiévit,
cum exsúrgeret in iudícium Deus, *
ut salvos fáceret omnes mansuétos terræ.
Quóniam furor hóminis confitébitur tibi, *
et relíquiæ furóris diem festum agent tibi.
Vovéte et réddite Dómino Deo vestro; *
omnes in circúitu eius áfferant múnera Terríbili,
ei, qui aufert spíritum príncipum, *
terríbili apud reges terræ.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Prophétæ prædicavérunt nasci Salvatórem de Vírgine María.
LECTIO BREVIS
Rom 13, 13-14a
Sicut in die honéste ambulémus: non in comissatiónibus et ebrietátibus, non in cubílibus et impudicítiis, non in contentióne et æmulatióne; sed indúite Dóminum Iesum Christum.
Timébunt gentes nomen tuum, Dómine.
Et omnes reges terræ glóriam tuam.
ORATIO
Orémus.
Grátiam tuam, quǽsumus, Dómine, méntibus nostris infúnde, ut qui, Angelo nuntiánte, Christi Fílii tui incarnatiónem cognóvimus, per passiónem eius et crucem ad resurrectiónis glóriam perducámur. Per Christum Dóminum nostrum.
Amen.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
Deo grátias.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky