21. Decembris 2025

Dominica Quarta Adventus
hebdomada 4 psalterii

II Vesperæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Verbum salútis ómnium,

Patris ab ore pródiens,

Virgo beáta, súscipe

casto, María, víscere.

Te nunc illústrat cǽlitus

umbra fecúndi Spíritus,

gestes ut Christum Dóminum,

æquálem Patri Fílium.

Hæc est sacráti iánua

templi seráta iúgiter,

soli suprémo Príncipi

pandens beáta límina.

Olim promíssus vátibus,

natus ante lucíferum,

quem Gábriel annúntiat,

terris descéndit Dóminus.

Læténtur simul ángeli,

omnes exsúltent pópuli:

excélsus venit húmilis

salváre quod períerat.

Sit, Christe, rex piíssime,

tibi Patríque glória

cum Spíritu Paráclito,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Intuémini quam gloriósus sit iste, qui ingréditur ad salvándos pópulos.

Psalmus 110 (109), 1-5. 7
Messias rex et sacerdos
Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius (1 Cor 15, 25).

Dixit Dóminus Dómino meo: *

« Sede a dextris meis,

donec ponam inimícos tuos *

scabéllum pedum tuórum ».

Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion: *

domináre in médio inimicórum tuórum.

Tecum principátus in die virtútis tuæ, †

in splendóribus sanctis, *

ex útero ante lucíferum génui te.

Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: *

« Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech ».

Dóminus a dextris tuis, *

conquassábit in die iræ suæ reges.

De torrénte in via bibet, *

proptérea exaltábit caput.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Intuémini quam gloriósus sit iste, qui ingréditur ad salvándos pópulos.

Ant. 2 Erunt prava in dirécta et áspera in vias planas. Veni, Dómine, et noli tardáre, allelúia.

Psalmus 111 (112)
Viri iusti beatitudo
Ut filii lucis ambulate; fructus lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate (Eph 5, 8-9).

Beátus vir, qui timet Dóminum, *

in mandátis eius cupit nimis.

Potens in terra erit semen eius, *

generátio rectórum benedicétur.

Glória et divítiæ in domo eius, *

et iustítia eius manet in sǽculum sǽculi.

Exórtum est in ténebris lumen rectis, *

miséricors et miserátor et iustus.

Iucúndus homo, qui miserétur et cómmodat, †

dispónet res suas in iudício, *

quia in ætérnum non commovébitur.

In memória ætérna erit iustus, *

ab auditióne mala non timébit.

Parátum cor eius, sperans in Dómino, †

confirmátum est cor eius, non timébit, *

donec despíciat inimícos suos.

Distríbuit, dedit paupéribus; †

iustítia eius manet in sǽculum sǽculi, *

cornu eius exaltábitur in glória.

Peccátor vidébit et irascétur, †

déntibus suis fremet et tabéscet. *

Desidérium peccatórum períbit.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Erunt prava in dirécta et áspera in vias planas. Veni, Dómine, et noli tardáre, allelúia.

Ant. 3 Multiplicábitur eius impérium, et pacis non erit finis, allelúia.

Sequens canticum dicitur cum Allelúia, prouti hic notatur, quando cum cantu profertur; in recitatione vero sufficit ut Allelúia dicatur in initio et fine uniuscuiusque strophæ.

Canticum
De nuptiis Agni

Cf. Ap 19, 1-2. 5-7

Allelúia.

Salus et glória et virtus Deo nostro, *

(R. Allelúia.)

quia vera et iusta iudícia eius.

R. Allelúia (allelúia).

Allelúia.

Laudem dícite Deo nostro, omnes servi eius *

(R. Allelúia.)

et qui timétis eum, pusílli et magni!

R. Allelúia (allelúia).

Allelúia.

Quóniam regnávit Dóminus, Deus noster omnípotens. *

(R. Allelúia.)

Gaudeámus et exsultémus et demus glóriam ei.

R. Allelúia (allelúia).

Allelúia.

Quia venérunt núptiæ Agni, *

(R. Allelúia.)

et uxor eius præparávit se.

R. Allelúia (allelúia).

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Multiplicábitur eius impérium, et pacis non erit finis, allelúia.

LECTIO BREVIS

Phil 4, 4-5

Gaudéte in Dómino semper. Iterum dico: Gaudéte! Modéstia vestra nota sit ómnibus homínibus. Dóminus prope.

RESPONSORIUM BREVE

Osténde nobis, Dómine, * Misericórdiam tuam.

Osténde nobis, Dómine, * Misericórdiam tuam.

Et salutáre tuum da nobis.

Misericórdiam tuam.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Osténde nobis, Dómine, * Misericórdiam tuam.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Magnificat, ant. O Oriens, splendor lucis ætérnæ et sol iustítiæ: veni, et illúmina sedéntes in ténebris et umbra mortis.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

Magníficat *

ánima mea Dóminum,

et exsultávit spíritus meus *

in Deo salvatóre meo,

quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *

Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

quia fecit mihi magna, qui potens est, *

et sanctum nomen eius,

et misericórdia eius in progénies et progénies *

timéntibus eum.

Fecit poténtiam in bráchio suo, *

dispérsit supérbos mente cordis sui;

depósuit poténtes de sede *

et exaltávit húmiles;

esuriéntes implévit bonis *

et dívites dimísit inánes.

Suscépit Israel púerum suum, *

recordátus misericórdiæ,

sicut locútus est ad patres nostros, *

Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. O Oriens, splendor lucis ætérnæ et sol iustítiæ: veni, et illúmina sedéntes in ténebris et umbra mortis.

PRECES

Christum Redemptórem, fratres caríssimi, exorémus, qui venit ad salvándos hómines, eíque fidénter dicámus:

Veni, Dómine Iesu.

Christe Dómine, qui per suscéptæ mystérium carnis notam fecísti mundo glóriam tuæ divinitátis,

vivífica nos advéntu tuo.

Veni, Dómine Iesu.

Tu, qui suscepísti infirmitátem nostram,

concéde nobis misericórdiam tuam.

Veni, Dómine Iesu.

Qui, primo véniens húmilis, redemísti mundum a crímine,

secúndo advéniens, iustífica nos ab omni reátu.

Veni, Dómine Iesu.

Tu, qui vivis et ómnia regis,

in bonitáte tua fac nos accédere ad ætérnam hereditátem.

Veni, Dómine Iesu.

Qui sedes ad déxteram Patris,

lúmine vultus tui ánimas defunctórum lætífica.

Veni, Dómine Iesu.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

ORATIO

Grátiam tuam, quǽsumus, Dómine, méntibus nostris infúnde, ut qui, Angelo nuntiánte, Christi Fílii tui incarnatiónem cognóvimus, per passiónem eius et crucem ad resurrectiónis glóriam perducámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky