Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Dicámus laudes Dómino
fervénte prompti spíritu;
hora volúta séxies
nos ad orándum próvocat.
In hac enim fidélibus
veræ salútis glória,
beáti Agni hóstia,
crucis virtúte rédditur.
Cuius luce claríssima
tenébricat merídies;
sumámus toto péctore
tanti splendóris grátiam.
Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. Gábriel ángelus locútus est Maríæ, dicens: Ave, grátia plena; Dóminus tecum; benedícta tu inter mulíeres.
Mirabília testimónia tua, *
ídeo servávit ea ánima mea.
Declarátio sermónum tuórum illúminat *
et intelléctum dat párvulis.
Os meum apérui et attráxi spíritum, *
quia præcépta tua desiderábam.
Convértere in me et miserére mei *
secúndum iudícium tuum cum diligéntibus nomen tuum.
Gressus meos dírige secúndum elóquium tuum, *
et non dominétur mei omnis iníquitas.
Rédime me a calúmniis hóminum, *
ut custódiam mandáta tua.
Fáciem tuam illúmina super servum tuum *
et doce me iustificatiónes tuas.
Rívulos aquárum deduxérunt óculi mei, *
quia non custodiérunt legem tuam.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Deus stetit in concílio divíno, *
in médio deórum iúdicat.
« Usquequo iudicábitis iníque *
et fácies peccatórum sumétis?
Iudicáte egéno et pupíllo, *
húmilem et páuperem iustificáte.
Erípite páuperem *
et egénum de manu peccatóris liberáte ».
Nesciérunt, neque intellexérunt, in ténebris ámbulant;
movebúntur ómnia fundaménta terræ.
Ego dixi: « Dii estis *
et fílii Excélsi omnes ».
Vos autem sicut hómines moriémini *
et sicut unus de princípibus cadétis.
Surge, Deus, iúdica terram, *
quóniam tu hereditábis in ómnibus géntibus.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Dóminum, cum tribulárer, clamávi, *
et exaudívit me.
Dómine, líbera ánimam meam a lábiis mendácii, *
a lingua dolósa.
Quid detur tibi aut quid apponátur tibi, *
lingua dolósa?
Sagíttæ poténtis acútæ *
cum carbónibus iuniperórum.
Heu mihi, quia peregrinátus sum in Mosoch, *
habitávi ad tabernácula Cedar!
Multum íncola fuit ánima mea *
cum his, qui odérunt pacem.
Ego eram pacíficus; *
cum loquébar, illi impugnábant me.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Gábriel ángelus locútus est Maríæ, dicens: Ave, grátia plena; Dóminus tecum; benedícta tu inter mulíeres.
LECTIO BREVIS
Ag 2, 6. 9
Adhuc unum módicum est, et ego commovébo cælum et terram et mare et áridam. Maior erit glória domus istíus novíssima plus quam prima; et in loco isto dabo pacem, dicit Dóminus exercítuum.
Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui.
Vísita nos in salutári tuo.
ORATIO
Orémus.
Deus, qui hóminem delápsum in mortem conspíciens, Unigéniti tui advéntu redímere voluísti, præsta, quæsumus, ut qui húmili eius incarnatiónem devotióne faténtur, ipsíus étiam Redemptóris consórtia mereántur. Per Christum Dóminum nostrum.
Amen.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
Deo grátias.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky