Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Veni, redémptor géntium,
osténde partum Vírginis;
mirétur omne sǽculum:
talis decet partus Deum.
Non ex viríli sémine,
sed mýstico spirámine
Verbum Dei factum est caro
fructúsque ventris flóruit.
Alvus tuméscit Vírginis,
claustrum pudóris pérmanet,
vexílla virtútum micant,
versátur in templo Deus.
Procédat e thálamo suo,
pudóris aula régia,
géminæ gigas substántiæ
alácris ut currat viam.
Æquális ætérno Patri,
carnis tropǽo cíngere,
infírma nostri córporis
virtúte firmans pérpeti.
Præsépe iam fulget tuum
luménque nox spirat novum,
quod nulla nox intérpolet
fidéque iugi lúceat.
Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me.
Dómine, exáudi oratiónem meam, *
et clamor meus ad te véniat.
Non abscóndas fáciem tuam a me; †
in quacúmque die tríbulor, *
inclína ad me aurem tuam.
In quacúmque die invocávero te, *
velóciter exáudi me.
Quia defecérunt sicut fumus dies mei, *
et ossa mea sicut crémium aruérunt.
Percússum est ut fenum et áruit cor meum, *
étenim oblítus sum comédere panem meum.
A voce gémitus mei *
adhǽsit os meum carni meæ.
Símilis factus sum pellicáno solitúdinis, *
factus sum sicut nyctícorax in ruínis.
Vigilávi *
et factus sum sicut passer solitárius in tecto.
Tota die exprobrábant mihi inimíci mei, *
exardescéntes in me per me iurábant.
Quia cínerem tamquam panem manducábam *
et potum meum cum fletu miscébam,
a fácie iræ et increpatiónis tuæ, *
quia élevans allisísti me.
Dies mei sicut umbra declinavérunt, *
et ego sicut fenum árui.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me.
Ant. 2 Réspice, Dómine, in oratiónem humílium.
Tu autem, Dómine, in ætérnum pérmanes, *
et memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.
Tu exsúrgens miseréberis Sion, †
quia tempus miseréndi eius, *
quia venit tempus,
quóniam placuérunt servis tuis lápides eius *
et púlveris eius miseréntur.
Et timébunt gentes nomen tuum, Dómine, *
et omnes reges terræ glóriam tuam,
quia ædificávit Dóminus Sion *
et appáruit in glória sua.
Respéxit in oratiónem ínopum *
et non sprevit precem eórum.
Scribántur hæc pro generatióne áltera, *
et pópulus, qui creábitur, laudábit Dóminum.
Quia prospéxit de excélso sanctuário suo, *
Dóminus de cælo in terram aspéxit,
ut audíret gémitus compeditórum, *
ut sólveret fílios mortis;
ut annúntient in Sion nomen Dómini *
et laudem eius in Ierúsalem,
cum congregáti fúerint pópuli in unum *
et regna, ut sérviant Dómino.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Réspice, Dómine, in oratiónem humílium.
Ant. 3 Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli.
Humiliávit in via virtútem meam, *
abbreviávit dies meos.
Dicam: « Deus meus, †
ne áuferas me in dimídio diérum meórum; *
in generatiónem et generatiónem sunt anni tui.
Inítio terram fundásti; *
et ópera mánuum tuárum sunt cæli.
Ipsi períbunt, tu autem pérmanes; †
et omnes sicut vestiméntum veteráscent, *
et sicut opertórium mutábis eos, et mutabúntur.
Tu autem idem ipse es, *
et anni tui non defícient.
Fílii servórum tuórum habitábunt, *
et semen eórum in conspéctu tuo firmábitur ».
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli.
Véniat super me misericórdia tua, Dómine.
Salutáre tuum, secúndum elóquium tuum.
LECTIO PRIOR
De libro Isaíæ prophétæ
51, 1-11
Salus filiis Abrahæ promittitur
Audíte me, qui sequímini iustítiam,
qui quǽritis Dóminum;
atténdite ad petram, unde excísi estis,
et ad cavérnam laci, de qua præcísi estis.
Atténdite ad Abraham patrem vestrum
et ad Saram, quæ péperit vos;
quia unum vocávi eum
et benedíxi ei et multiplicávi eum.
Consolátur enim Dóminus Sion,
consolátur omnes ruínas eius;
et ponit desértum eius quasi Eden
et solitúdinem eius quasi hortum Dómini.
Gáudium et lætítia inveniétur in ea,
gratiárum áctio et vox laudis.
Atténdite ad me, pópule meus,
et natiónes, me audíte,
quia lex a me éxiet,
et iudícium meum in lucem populórum státuam.
Prope est iustítia mea,
egréssa est salus mea,
et bráchia mea pópulos iudicábunt;
in me ínsulæ sperábunt
et ad bráchium meum atténdent.
Leváte in cælum óculos vestros
et inspícite in terram deórsum,
quia cæli sicut fumus liquéscent,
et terra sicut vestiméntum atterétur,
et habitatóres eius sicut hæc interíbunt.
Salus autem mea in sempitérnum erit,
et iustítia mea non defíciet.
Audíte me, qui scitis iustítiam,
pópule, in cuius corde est lex mea:
nolíte timére oppróbrium hóminum
et blasphémias eórum ne metuátis.
Sicut enim vestiméntum sic cómedet eos vermis,
et sicut lanam sic devorábit eos tínea;
iustítia autem mea in sempitérnum erit
et salus mea in generatiónes generatiónum.
Consúrge, consúrge, indúere fortitúdinem,
bráchium Dómini;
consúrge sicut in diébus antíquis,
in generatiónibus sæculórum.
Numquid non tu percussísti Rahab,
vulnerásti dracónem?
Numquid non tu siccásti mare,
aquam abýssi veheméntis,
qui posuísti profúndum maris viam,
ut transírent liberáti?
Et redémpti a Dómino reverténtur
et vénient in Sion laudántes;
et lætítia sempitérna super cápita eórum,
gáudium et lætítiam obtinébunt;
fúgiet dolor et gémitus.
RESPONSORIUM
Cf. Is 51, 4. 5; 35, 10
Atténdite ad me, pópule meus, et tribus mea, me audíte; * Prope est Iustus meus, egréssus est Salvátor meus.
Et nunc qui redémpti sunt a Dómino reverténtur et vénient in Sion laudántes. * Prope est Iustus meus, egréssus est Salvátor meus.
LECTIO ALTERA
Ex Tractátu sancti Hippólyti presbýteri Contra hǽresim Noéti
(Cap. 9-12: PG 10, 815-819)
Manifestatio sacramenti absconditi
Unus Deus est, quem non aliúnde, fratres, agnóscimus, quam ex sanctis Scriptúris. Quæcúmque ergo divínæ Scriptúræ prǽdicant, sciámus; et quæcúmque docent, cognoscámus: et sicut Pater vult credi, sic credámus; et sicut vult Fílium glorificári, sic glorificémus; et sicut vult donári Spíritum Sanctum, sic accipiámus. Non secúndum própriam voluntátem, neque secúndum próprium sensum, neque vim inferéntes iis quæ a Deo data sunt; sed quómodo ipse per sanctas Scriptúras docére vóluit, sic intellegámus.
Deus, solus cum esset, nihílque sibi coǽvum habéret, vóluit mundum effícere. Et mundum cógitans ac volens et dicens effécit; continuóque éxstitit ei factus sicut vóluit, et sicut vóluit, perfécit. Satis ígitur nobis est scire solum, nihil esse Deo coǽvum. Nihil erat præter ipsum; ipse solus, multus erat. Nec enim erat sine ratióne, sine sapiéntia, sine poténtia, sine consílio. Omnia erant in eo: ipse erat ómnia. Quando vóluit, et quómodo vóluit, osténdit Verbum suum tempóribus apud eum definítis; per quod ómnia fecit.
Quod Verbum cum in se habéret, essétque mundo creáto inaspectábile, fecit aspectábile, emíttens priórem vocem; et lumen ex lúmine génerans, deprómpsit ipsi creatúræ Dóminum, sensum suum; et qui prius ipsi tantum erat visíbilis, mundo autem invisíbilis, hunc visíbilem facit, ut mundus, cum eum qui appáruit vidéret, salvus fíeri posset.
Hoc vero mens est, quod pródiens in mundum, osténsum est puer Dei. Omnia ígitur per ipsum, ipse autem solus ex Patre.
Hic autem dedit legem et prophétas; et dando coégit hos per Spíritum Sanctum loqui, ut accipiéntes virtútis patérnæ inspiratiónem, consílium et voluntátem Patris nuntiárent.
Factum est ígitur maniféstum Verbum, sicut ait beátus Ioánnes. Répetit enim summátim quæ a prophétis dicta sunt, demónstrans hoc esse Verbum per quod ómnia facta sunt. Sic enim ait: In princípio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Et infra ait: Mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognóvit. In própria venit, et sui eum non recepérunt.
RESPONSORIUM
Cf. Is 9, 6. 7; Lc 1, 32; Io 1, 4
Nascétur nobis párvulus, et vocábitur Deus fortis: * Ipse sedébit super thronum David patris sui et imperábit: cuius potéstas super úmerum eius.
In ipso vita erat, et vita erat lux hóminum. * Ipse sedébit super thronum David patris sui et imperábit: cuius potéstas super úmerum eius.
ORATIO
Orémus.
Omnípotens sempitérne Deus, nativitátem Fílii tui secúndum carnem propinquáre cernéntes, quǽsumus, ut nobis indígnis fámulis tuis misericórdiam præstet Verbum, quod ex Vírgine María dignátum est caro fíeri, et habitáre in nobis. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
Deo grátias.
In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky