Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Rerum, Deus, tenax vigor,
immótus in te pérmanens,
lucis diúrnæ témpora
succéssibus detérminans,
Largíre clarum véspere,
quo vita numquam décidat,
sed prǽmium mortis sacræ
perénnis instet glória.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
PSALMODIA
Ant. Vidérunt óculi mei salutáre tuum, quod parásti ante fáciem ómnium populórum.
Príncipes persecúti sunt me gratis, *
et a verbis tuis formidávit cor meum.
Lætábor ego super elóquia tua, *
sicut qui invénit spólia multa.
Mendácium ódio hábui et abominátus sum; *
legem autem tuam diléxi.
Sépties in die laudem dixi tibi *
super iudícia iustítiæ tuæ.
Pax multa diligéntibus legem tuam, *
et non est illis scándalum.
Exspectábam salutáre tuum, Dómine, *
et præcépta tua feci.
Custodívit ánima mea testimónia tua *
et diléxi ea veheménter.
Servávi mandáta tua et testimónia tua, *
quia omnes viæ meæ in conspéctu tuo.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ecce quam bonum et quam iucúndum *
habitáre fratres in unum:
sicut unguéntum óptimum in cápite, †
quod descéndit in barbam, barbam Aaron, *
quod descéndit in oram vestiménti eius;
sicut ros Hermon, *
qui descéndit in montes Sion,
quóniam illic mandávit Dóminus benedictiónem, *
vitam usque in sǽculum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Eripe me, Dómine, ab hómine malo, *
a viro violéntiæ serva me.
Qui cogitavérunt mala in corde, *
tota die constituébant prœ́lia.
Acuérunt linguas suas sicut serpéntis, *
venénum áspidum sub lábiis eórum.
Custódi me, Dómine, de manu peccatóris †
et a viro violéntiæ serva me, *
qui cogitavérunt supplantáre gressus meos.
Abscondérunt supérbi láqueum mihi †
et funes extendérunt in rete, *
iuxta iter offendícula posuérunt mihi.
Dixi Dómino: « Deus meus es tu; *
áuribus pércipe, Dómine, vocem deprecatiónis meæ ».
Dómine, Dómine, virtus salútis meæ, *
obumbrásti caput meum in die belli.
Ne concédas, Dómine, desidéria ímpii; *
consília eius ne perfícias.
Cognóvi quia fáciet Dóminus iudícium ínopis *
et vindíctam páuperum.
Verúmtamen iusti confitebúntur nómini tuo, *
et habitábunt recti in conspéctu tuo.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Vidérunt óculi mei salutáre tuum, quod parásti ante fáciem ómnium populórum.
LECTIO BREVIS
Sap 3, 1-2a. 3b
Iustórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum mortis. Visi sunt óculis insipiéntium mori; illi autem sunt in pace.
Veniéntes vénient cum exsultatióne.
Portántes manípulos suos.
ORATIO
Orémus.
Da nobis, quǽsumus, Dómine, imitári quod cólimus, ut discámus et inimícos dilígere, quia eius natalícia celebrámus, qui novit étiam pro persecutóribus exoráre. Per Christum Dóminum nostrum.
Amen.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
Deo grátias.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky