27. Decembris 2025

S. Ioannis, apostoli et evangelistæ
festum

Laudes matutinæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Cohors beáta Séraphim

quem Christus arcte díligit

laudet, chorúsque cánticis

noster resúltet ǽmulis.

Hic discit, almus édocet

hic unde Verbum pródeat,

sinúmque matris ímpleat,

sinum Patris non déserens.

Felix Ioánnes, déligit

et te Magíster próvidus,

ut clara Thabor lúmina

hortíque cernas tǽdia.

Tu, raptus in sublímia,

arcána cæli cónspicis,

Agni sed et mystéria

Ecclesiǽque pércipis.

O digne fili Vírgine,

succéssor alti nóminis,

nos adde Matri fílios,

nos conde Christi in péctore.

Verbo sit ingens glória,

caro quod est et créditur,

cum Patre et almo Spíritu

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ioánnes, apóstolus et evangelísta, virgo est eléctus a Dómino, atque inter céteros magis diléctus.

Psalmus 62 (63), 2-9
Anima Dominum sitiens
Ad Deum vigilat, qui opera noctis reicit.

Deus, Deus meus es tu, *

ad te de luce vígilo.

Sitívit in te ánima mea, *

te desiderávit caro mea.

In terra desérta et árida et inaquósa, †

sic in sancto appárui tibi, *

ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.

Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, *

lábia mea laudábunt te.

Sic benedícam te in vita mea *

et in nómine tuo levábo manus meas.

Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, *

et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.

Cum memor ero tui super stratum meum, *

in matutínis meditábor de te,

quia fuísti adiútor meus, *

et in velaménto alárum tuárum exsultábo.

Adhǽsit ánima mea post te, *

me suscépit déxtera tua.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Ioánnes, apóstolus et evangelísta, virgo est eléctus a Dómino, atque inter céteros magis diléctus.

Ant. 2 Iste est Ioánnes, cui Christus in cruce Matrem Vírginem vírgini commendávit.

Canticum
Omnis creatura laudet Dominum

Dan 3, 57-88. 56

Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius (Ap 19, 5).

Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, *

laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

Benedícite, cæli, Dómino, *

benedícite, ángeli Dómini, Dómino.

Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino, *

benedícat omnis virtus Dómino.

Benedícite, sol et luna, Dómino, *

benedícite, stellæ cæli, Dómino.

Benedícite, omnis imber et ros, Dómino, *

benedícite, omnes venti, Dómino.

Benedícite, ignis et æstus, Dómino, *

benedícite, frigus et æstus, Dómino.

Benedícite, rores et pruína, Dómino, *

benedícite, gelu et frigus, Dómino.

Benedícite, glácies et nives, Dómino, *

benedícite, noctes et dies, Dómino.

Benedícite, lux et ténebræ, Dómino, *

benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.

Benedícat terra Dóminum, *

laudet et superexáltet eum in sǽcula.

Benedícite, montes et colles, Dómino, *

benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.

Benedícite, mária et flúmina, Dómino, *

benedícite, fontes, Dómino.

Benedícite, cete et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino, *

benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.

Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino, *

benedícite, fílii hóminum, Dómino.

Bénedic, Israel, Dómino, *

laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino, *

benedícite, servi Dómini, Dómino.

Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino, *

benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.

Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino, *

laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; *

laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.

Benedíctus es in firmaménto cæli *

et laudábilis et gloriósus in sǽcula.

In fine huius cantici non dicitur Glória Patri.

Ant. Iste est Ioánnes, cui Christus in cruce Matrem Vírginem vírgini commendávit.

Ant. 3 Dixit discípulus, quem diligébat Iesus: Dóminus est, allelúia.

Psalmus 149
Exsultatio sanctorum
Filii Ecclesiæ, filii novi populi exsultent in rege suo: in Christo (Hesychius).

Cantáte Dómino cánticum novum; *

laus eius in ecclésia sanctórum.

Lætétur Israel in eo, qui fecit eum, *

et fílii Sion exsúltent in rege suo.

Laudent nomen eius in choro, *

in týmpano et cíthara psallant ei,

quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, *

et honorábit mansuétos in salúte.

Iúbilent sancti in glória, *

læténtur in cubílibus suis.

Exaltatiónes Dei in gútture eórum *

et gládii ancípites in mánibus eórum,

ad faciéndam vindíctam in natiónibus, *

castigatiónes in pópulis,

ad alligándos reges eórum in compédibus *

et nóbiles eórum in mánicis férreis,

ad faciéndum in eis iudícium conscríptum: *

glória hæc est ómnibus sanctis eius.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dixit discípulus, quem diligébat Iesus: Dóminus est, allelúia.

LECTIO BREVIS

Act 4, 19-20

Petrus et Ioánnes respondéntes dixérunt ad eos: « Si iustum est in conspéctu Dei vos pótius audíre quam Deum, iudicáte; non enim póssumus nos, quæ vídimus et audívimus, non loqui ».

RESPONSORIUM BREVE

Constítues eos príncipes * Super omnem terram.

Constítues eos príncipes * Super omnem terram.

Mémores erunt nóminis tui, Dómine.

Super omnem terram.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Constítues eos príncipes * Super omnem terram.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Benedictus, ant. Verbum caro factum est, et habitávit in nobis, et vídimus glóriam eius, allelúia.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *

quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

et eréxit cornu salútis nobis *

in domo David púeri sui,

sicut locútus est per os sanctórum, *

qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

salútem ex inimícis nostris *

et de manu ómnium, qui odérunt nos;

ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *

et memorári testaménti sui sancti,

iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *

datúrum se nobis,

ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *

serviámus illi

in sanctitáte et iustítia coram ipso *

ómnibus diébus nostris.

Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *

præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *

in remissiónem peccatórum eórum,

per víscera misericórdiæ Dei nostri, *

in quibus visitábit nos óriens ex alto,

illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *

ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Verbum caro factum est, et habitávit in nobis, et vídimus glóriam eius, allelúia.

PRECES

Superædificáti, fratres, super fundaméntum Apostolórum, orémus Patrem omnipoténtem pro pópulo sancto eius, dicéntes:

Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Pater, qui voluísti Fílium tuum, a mórtuis suscitátum, prius Apóstolis fíeri maniféstum,

præsta, ut eius testes simus usque ad últimum terræ.

Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Pater, qui Fílium tuum misísti in mundum evangelizáre paupéribus,

da, ut omni creatúræ Evangélium prædicétur.

Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Pater, qui tuum misísti Fílium semináre semen verbi,

concéde ut, verbum seminántes cum labóre, fruges metámus in gáudio.

Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Pater, qui Fílium tuum misísti reconciliáre tibi mundum per sánguinem suum,

tríbue, ut ad reconciliatiónem omnes cooperémur.

Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

ORATIO

Deus, qui per beátum apóstolum Ioánnem Verbi tui nobis arcána reserásti, præsta, quǽsumus, ut quod ille nostris áuribus excellénter infúdit, intellegéntiæ competéntis eruditióne capiámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky