29. Decembris 2025

S. Thomæ Becket, episcopi et martyris
pro commemoratione

Londinii natus est anno 1118; clericus Cantuariensis et regis cancellarius factus, anno 1162 episcopus electus est. Iura Ecclesiæ contra regem Henricum II strenue defendit, ex quo per sex annos in Galliam exsulare coactus est. In patriam reversus, multa adhuc sustinuit, donec a regis satellitibus anno 1170 occisus est.

Laudes matutinæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

A solis ortus cárdine

adúsque terræ límitem

Christum canámus príncipem,

natum María Vírgine.

Beátus auctor sǽculi

servíle corpus índuit,

ut carne carnem líberans

non pérderet quod cóndidit.

Clausæ paréntis víscera

cæléstis intrat grátia;

venter puéllæ báiulat

secréta quæ non nóverat.

Domus pudíci péctoris

templum repénte fit Dei;

intácta nésciens virum

verbo concépit Fílium.

Eníxa est puérpera

quem Gábriel prædíxerat,

quem matris alvo géstiens

clausus Ioánnes sénserat.

Feno iacére pértulit,

præsépe non abhórruit,

parvóque lacte pastus est

per quem nec ales ésurit.

Gaudet chorus cæléstium

et ángeli canunt Deum,

palámque fit pastóribus

pastor, creátor ómnium.

Iesu, tibi sit glória,

qui natus es de Vírgine,

cum Patre et almo Spíritu,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Quem vidístis? pastóres, dícite; annuntiáte nobis: In terris quis appáruit? Natum vídimus et choros angelórum collaudántes Dóminum, allelúia.

Psalmus 62 (63), 2-9
Anima Dominum sitiens
Ad Deum vigilat, qui opera noctis reicit.

Deus, Deus meus es tu, *

ad te de luce vígilo.

Sitívit in te ánima mea, *

te desiderávit caro mea.

In terra desérta et árida et inaquósa, †

sic in sancto appárui tibi, *

ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.

Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, *

lábia mea laudábunt te.

Sic benedícam te in vita mea *

et in nómine tuo levábo manus meas.

Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, *

et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.

Cum memor ero tui super stratum meum, *

in matutínis meditábor de te,

quia fuísti adiútor meus, *

et in velaménto alárum tuárum exsultábo.

Adhǽsit ánima mea post te, *

me suscépit déxtera tua.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Quem vidístis? pastóres, dícite; annuntiáte nobis: In terris quis appáruit? Natum vídimus et choros angelórum collaudántes Dóminum, allelúia.

Ant. 2 Angelus ad pastóres ait: Annúntio vobis gáudium magnum, quia natus est vobis hódie Salvátor mundi, allelúia.

Canticum
Omnis creatura laudet Dominum

Dan 3, 57-88. 56

Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius (Ap 19, 5).

Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, *

laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

Benedícite, cæli, Dómino, *

benedícite, ángeli Dómini, Dómino.

Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino, *

benedícat omnis virtus Dómino.

Benedícite, sol et luna, Dómino, *

benedícite, stellæ cæli, Dómino.

Benedícite, omnis imber et ros, Dómino, *

benedícite, omnes venti, Dómino.

Benedícite, ignis et æstus, Dómino, *

benedícite, frigus et æstus, Dómino.

Benedícite, rores et pruína, Dómino, *

benedícite, gelu et frigus, Dómino.

Benedícite, glácies et nives, Dómino, *

benedícite, noctes et dies, Dómino.

Benedícite, lux et ténebræ, Dómino, *

benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.

Benedícat terra Dóminum, *

laudet et superexáltet eum in sǽcula.

Benedícite, montes et colles, Dómino, *

benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.

Benedícite, mária et flúmina, Dómino, *

benedícite, fontes, Dómino.

Benedícite, cete et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino, *

benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.

Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino, *

benedícite, fílii hóminum, Dómino.

Bénedic, Israel, Dómino, *

laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino, *

benedícite, servi Dómini, Dómino.

Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino, *

benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.

Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino, *

laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; *

laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.

Benedíctus es in firmaménto cæli *

et laudábilis et gloriósus in sǽcula.

In fine huius cantici non dicitur Glória Patri.

Ant. Angelus ad pastóres ait: Annúntio vobis gáudium magnum, quia natus est vobis hódie Salvátor mundi, allelúia.

Ant. 3 Párvulus fílius hódie natus est nobis, et vocábitur Deus fortis, allelúia.

Psalmus 149
Exsultatio sanctorum
Filii Ecclesiæ, filii novi populi exsultent in rege suo: in Christo (Hesychius).

Cantáte Dómino cánticum novum; *

laus eius in ecclésia sanctórum.

Lætétur Israel in eo, qui fecit eum, *

et fílii Sion exsúltent in rege suo.

Laudent nomen eius in choro, *

in týmpano et cíthara psallant ei,

quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, *

et honorábit mansuétos in salúte.

Iúbilent sancti in glória, *

læténtur in cubílibus suis.

Exaltatiónes Dei in gútture eórum *

et gládii ancípites in mánibus eórum,

ad faciéndam vindíctam in natiónibus, *

castigatiónes in pópulis,

ad alligándos reges eórum in compédibus *

et nóbiles eórum in mánicis férreis,

ad faciéndum in eis iudícium conscríptum: *

glória hæc est ómnibus sanctis eius.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Párvulus fílius hódie natus est nobis, et vocábitur Deus fortis, allelúia.

LECTIO BREVIS

Hebr 1, 1-2

Multifáriam et multis modis olim Deus locútus pátribus in prophétis, in novíssimis his diébus locútus est nobis in Fílio, quem constítuit herédem universórum, per quem fecit et sǽcula.

RESPONSORIUM BREVE

Notum fecit Dóminus, * Allelúia, allelúia.

Notum fecit Dóminus, * Allelúia, allelúia.

Salutáre suum,

Allelúia, allelúia.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Notum fecit Dóminus, * Allelúia, allelúia.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Benedictus, ant. Pastóres loquebántur ad ínvicem: Transeámus usque Béthlehem, et videámus hoc verbum quod Dóminus osténdit nobis.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *

quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

et eréxit cornu salútis nobis *

in domo David púeri sui,

sicut locútus est per os sanctórum, *

qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

salútem ex inimícis nostris *

et de manu ómnium, qui odérunt nos;

ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *

et memorári testaménti sui sancti,

iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *

datúrum se nobis,

ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *

serviámus illi

in sanctitáte et iustítia coram ipso *

ómnibus diébus nostris.

Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *

præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *

in remissiónem peccatórum eórum,

per víscera misericórdiæ Dei nostri, *

in quibus visitábit nos óriens ex alto,

illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *

ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Pastóres loquebántur ad ínvicem: Transeámus usque Béthlehem, et videámus hoc verbum quod Dóminus osténdit nobis.

PRECES

Quia Deus in sua misericórdia Christum, príncipem pacis, nobis misit, cum fidúcia clamémus:

Pax homínibus bonæ voluntátis.

Deus omnípotens, Pater Dómini nostri Iesu Christi, quo témpore Ecclésia salvíficum tuum célebrat amórem,

laudem nostram suscípere dignáre propítius.

Pax homínibus bonæ voluntátis.

Qui ab inítio victóriam tuam per Christum salvatórem nostrum homínibus promisísti,

Evangélii lúmine omnes hómines illustrári concéde.

Pax homínibus bonæ voluntátis.

In laudem Fílii tui, cuius diem cum gáudio Abraham prævídit, patriárchæ speravérunt, prophétæ nuntiavérunt et gentes desideravérunt,

fac ut omnis Israel salvus fiat.

Pax homínibus bonæ voluntátis.

Qui voluísti nativitátem Fílii tui a cælórum spirítibus prædicári atque ab Apóstolis, martýribus et fidélibus sæculórum ómnium collaudári,

pacem in terris largíre, quam nuntiavérunt ángeli.

Pax homínibus bonæ voluntátis.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

ORATIO

Omnípotens et invisíbilis Deus, qui tuæ lucis advéntu mundi ténebras effugásti, seréno vultu nos, quǽsumus, intuére, ut magnificéntiam nativitátis Unigéniti tui dignis præcóniis collaudémus.

Ant. Qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam.


Deus, qui beáto Thomæ mártyri pro iustítia magno ánimo vitam profúndere tribuísti, da nobis, eius intercessióne, nostram pro Christo vitam in hoc sǽculo abnegáre, ut eam in cælo inveníre possímus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky