1. Ianuarii 2025

SANCTÆ DEI GENETRICIS MARIÆ
sollemnitas

Nona

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

HYMNUS

Rerum, Deus, tenax vigor,

immótus in te pérmanens,

lucis diúrnæ témpora

succéssibus detérminans,

Largíre clarum véspere,

quo vita numquam décidat,

sed prǽmium mortis sacræ

perénnis instet glória.

Præsta, Pater piíssime,

Patríque compar Unice,

cum Spíritu Paráclito

regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. Vidérunt óculi mei salutáre tuum, quod parásti ante fáciem ómnium populórum.

Psalmus 125 (126)
Gaudium et spes in Deo
Sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis (2 Cor 1, 7).

In converténdo Dóminus captivitátem Sion, *

facti sumus quasi somniántes.

Tunc replétum est gáudio os nostrum, *

et lingua nostra exsultatióne.

Tunc dicébant inter gentes: *

« Magnificávit Dóminus fácere cum eis ».

Magnificávit Dóminus fácere nobíscum; *

facti sumus lætántes.

Convérte, Dómine, captivitátem nostram, *

sicut torréntes in austro.

Qui séminant in lácrimis, *

in exsultatióne metent.

Eúntes ibant et flebant *

semen spargéndum portántes;

veniéntes autem vénient in exsultatióne *

portántes manípulos suos.

Psalmus 126 (127)
Vanus labor sine Domino
Dei ædificatio estis (1 Cor 3, 9).

Nisi Dóminus ædificáverit domum, *

in vanum labórant, qui ædíficant eam.

Nisi Dóminus custodíerit civitátem, *

frustra vígilat, qui custódit eam.

Vanum est vobis ante lucem súrgere
et sero quiéscere, †

qui manducátis panem labóris, *

quia dabit diléctis suis somnum.

Ecce heréditas Dómini fílii, *

merces fructus ventris.

Sicut sagíttæ in manu poténtis, *

ita fílii iuventútis.

Beátus vir, qui implévit pháretram suam ex ipsis: *

non confundétur,
cum loquétur inimícis suis in porta.

Psalmus 127 (128)
Pax domestica in Domino
« Benedicat te Dominus ex Sion », id est: ex Ecclesia sua (Arnobius).

Beátus omnis, qui timet Dóminum, *

qui ámbulat in viis eius.

Labóres mánuum tuárum manducábis, *

beátus es, et bene tibi erit.

Uxor tua sicut vitis fructífera *

in latéribus domus tuæ;

fílii tui sicut novéllæ olivárum *

in circúitu mensæ tuæ.

Ecce sic benedicétur homo, *

qui timet Dóminum.

Benedícat tibi Dóminus ex Sion, *

et vídeas bona Ierúsalem
ómnibus diébus vitæ tuæ;

et vídeas fílios filiórum tuórum. *

Pax super Israel!

Ant. Vidérunt óculi mei salutáre tuum, quod parásti ante fáciem ómnium populórum.

LECTIO BREVIS

Bar 5, 3-4

Deus osténdet omni, quod sub cælo est, splendórem tuum, Ierúsalem. Vocábitur enim nomen tuum a Deo in ætérnum: Pax iustítiæ et Glória cultúræ Dei.

Misericórdia et véritas obviavérunt sibi, allelúia.

Iustítia et pax osculátæ sunt, allelúia.

ORATIO

Orémus.

Deus, qui salútis ætérnæ, beátæ Maríæ virginitáte fecúnda, humáno géneri prǽmia præstitísti, tríbue, quǽsumus, ut ipsam pro nobis intercédere sentiámus, per quam merúimus Fílium tuum auctórem vitæ suscípere. Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky