1. Ianuarii 2025

SANCTÆ DEI GENETRICIS MARIÆ
sollemnitas

Sexta

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

HYMNUS

Rector potens, verax Deus,

qui témperas rerum vices,

splendóre mane ínstruis

et ígnibus merídiem,

Exstíngue flammas lítium,

aufer calórem nóxium,

confer salútem córporum

verámque pacem córdium.

Præsta, Pater piíssime,

Patríque compar Unice,

cum Spíritu Paráclito

regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. María autem conservábat ómnia verba hæc, cónferens in corde suo.

Psalmus 122 (123)
Dominus fiducia populi
Duo cæci … clamaverunt: « Domine, miserere nostri, Fili David » (Mt 20, 30).

Ad te levávi óculos meos, *

qui hábitas in cælis.

Ecce sicut óculi servórum
ad manus dominórum suórum, *

sicut óculi ancíllæ ad manus dóminæ suæ,

ita óculi nostri ad Dóminum Deum nostrum, *

donec misereátur nostri.

Miserére nostri, Dómine, miserére nostri, *

quia multum repléti sumus despectióne;

quia multum repléta est ánima nostra *

derisióne abundántium
et despectióne superbórum.

Psalmus 123 (124)
Adiutorium nostrum in nomine Domini
Dixit Dominus Paulo: « Noli timere … quia ego sum tecum » (Act 18, 9-10).

Nisi quia Dóminus erat in nobis,
dicat nunc Israel, †

nisi quia Dóminus erat in nobis, *

cum exsúrgerent hómines in nos:

forte vivos deglutíssent nos, *

cum irascerétur furor eórum in nos.

Fórsitan aqua absorbuísset nos, †

torrens pertransísset ánimam nostram; *

fórsitan pertransíssent ánimam nostram
aquæ intumescéntes.

Benedíctus Dóminus; *

qui non dedit nos in direptiónem déntibus eórum.

Anima nostra sicut passer erépta est *

de láqueo venántium:

láqueus contrítus est, *

et nos erépti sumus.

Adiutórium nostrum in nómine Dómini, *

qui fecit cælum et terram.

Psalmus 124 (125)
Dominus custos populi sui
Pax super Israel Dei (Gal 6, 16).

Qui confídunt in Dómino sicut mons Sion: *

non commovébitur, in ætérnum manet.

Ierúsalem, montes in circúitu eius, †

et Dóminus in circúitu pópuli sui *

ex hoc nunc et usque in sǽculum.

Quia non requiéscet virga iniquitátis
super sortem iustórum, *

ut non exténdat iusti ad iniquitátem
manus suas.

Bénefac, Dómine, bonis *

et rectis corde.

Declinántes autem per vias pravas †

addúcet Dóminus cum operántibus iniquitátem. *

Pax super Israel!

Ant. María autem conservábat ómnia verba hæc, cónferens in corde suo.

LECTIO BREVIS

Zac 9, 9a

Exsúlta satis, fília Sion; iúbila, fília Ierúsalem. Ecce rex tuus venit tibi iustus et salvátor.

Vidérunt omnes fines terræ, allelúia.

Salutáre Dei nostri, allelúia.

ORATIO

Orémus.

Deus, qui salútis ætérnæ, beátæ Maríæ virginitáte fecúnda, humáno géneri prǽmia præstitísti, tríbue, quǽsumus, ut ipsam pro nobis intercédere sentiámus, per quam merúimus Fílium tuum auctórem vitæ suscípere. Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky