1. Ianuarii 2025

SANCTÆ DEI GENETRICIS MARIÆ
sollemnitas

Tertia

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

HYMNUS

Nunc, Sancte, nobis, Spíritus

unum Patri cum Fílio,

dignáre promptus íngeri

nostro refúsus péctori.

Os, lingua, mens, sensus, vigor

confessiónem pérsonent,

flamméscat igne cáritas,

accéndat ardor próximos.

Per te sciámus da Patrem

noscámus atque Fílium,

te utriúsque Spíritum

credámus omni témpore. Amen.

PSALMODIA

Ant. Erant Ioseph et María, mater Iesu, mirántes super iis, quæ dicebántur de illo.

Psalmus 119 (120)
Desiderium pacis
In tribulatione patientes, orationi instantes (Rom 12, 12).

Ad Dóminum, cum tribulárer, clamávi, *

et exaudívit me.

Dómine, líbera ánimam meam a lábiis mendácii, *

a lingua dolósa.

Quid detur tibi aut quid apponátur tibi, *

lingua dolósa?

Sagíttæ poténtis acútæ *

cum carbónibus iuniperórum.

Heu mihi, quia peregrinátus sum in Mosoch, *

habitávi ad tabernácula Cedar!

Multum íncola fuit ánima mea *

cum his, qui odérunt pacem.

Ego eram pacíficus; *

cum loquébar, illi impugnábant me.

Psalmus 120 (121)
Custos populi
Non esurient amplius, neque sitient amplius, neque cadet super illos sol neque ullus æstus (Ap 7, 16).

Levábo óculos meos in montes: *

unde véniet auxílium mihi?

Auxílium meum a Dómino, *

qui fecit cælum et terram.

Non dabit in commotiónem pedem tuum, *

neque dormitábit, qui custódit te.

Ecce non dormitábit neque dórmiet, *

qui custódit Israel.

Dóminus custódit te, †

Dóminus umbráculum tuum, *

ad manum déxteram tuam.

Per diem sol non percútiet te, *

neque luna per noctem.

Dóminus custódiet te ab omni malo; *

custódiet ánimam tuam Dóminus.

Dóminus custódiet intróitum tuum et éxitum tuum *

ex hoc nunc et usque in sǽculum.

Psalmus 121 (122)
Civitas sancta Ierusalem
Accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Ierusalem cælestem (Hebr 12, 22).

Lætátus sum in eo quod dixérunt mihi: *

« In domum Dómini íbimus ».

Stantes iam sunt pedes nostri *

in portis tuis, Ierúsalem.

Ierúsalem, quæ ædificáta est ut cívitas, *

sibi compácta in idípsum.

Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini, *

testimónium Israel,
ad confiténdum nómini Dómini.

Quia illic sedérunt sedes ad iudícium, *

sedes domus David.

Rogáte, quæ ad pacem sunt Ierúsalem: *

« Secúri sint diligéntes te!

Fiat pax in muris tuis, *

et secúritas in túrribus tuis! ».

Propter fratres meos et próximos meos *

loquar: « Pax in te! ».

Propter domum Dómini Dei nostri *

exquíram bona tibi.

Ant. Erant Ioseph et María, mater Iesu, mirántes super iis, quæ dicebántur de illo.

LECTIO BREVIS

Soph 3, 14. 15b

Lauda, fília Sion, iubiláte, Israel! Lætáre et exsúlta in omni corde, fília Ierúsalem! Rex Israel Dóminus in médio tui.

Recordátus est Dóminus misericórdiæ suæ, allelúia.

Et veritátis suæ dómui Israel, allelúia.

ORATIO

Orémus.

Deus, qui salútis ætérnæ, beátæ Maríæ virginitáte fecúnda, humáno géneri prǽmia præstitísti, tríbue, quǽsumus, ut ipsam pro nobis intercédere sentiámus, per quam merúimus Fílium tuum auctórem vitæ suscípere. Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky