1. Ianuarii 2025

SANCTÆ DEI GENETRICIS MARIÆ
sollemnitas

Laudes matutinæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Fit porta Christi pérvia

omni reférta grátia,

transítque rex, et pérmanet

clausa, ut fuit, per sǽcula.

Summi Paréntis Fílius

procéssit aula Vírginis,

sponsus, redémptor, cónditor

suæ gigas Ecclésiæ:

Honor matris et gáudium,

imménsa spes credéntium,

lapis de monte véniens

mundúmque replens grátia.

Exsúltet omnis ánima,

quod nunc salvátor géntium

advénit mundi Dóminus

redímere quos cóndidit.

Christo sit omnis glória,

quem Pater Deum génuit,

quem Virgo mater édidit

fecúnda Sancto Spíritu. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Germinávit radix Iesse, orta est stella ex Iacob: Virgo péperit Salvatórem; te laudámus, Deus noster.

Psalmus 62 (63), 2-9
Anima Dominum sitiens
Ad Deum vigilat, qui opera noctis reicit.

Deus, Deus meus es tu, *

ad te de luce vígilo.

Sitívit in te ánima mea, *

te desiderávit caro mea.

In terra desérta et árida et inaquósa, †

sic in sancto appárui tibi, *

ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.

Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, *

lábia mea laudábunt te.

Sic benedícam te in vita mea *

et in nómine tuo levábo manus meas.

Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, *

et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.

Cum memor ero tui super stratum meum, *

in matutínis meditábor de te,

quia fuísti adiútor meus, *

et in velaménto alárum tuárum exsultábo.

Adhǽsit ánima mea post te, *

me suscépit déxtera tua.

Ant. Germinávit radix Iesse, orta est stella ex Iacob: Virgo péperit Salvatórem; te laudámus, Deus noster.

Ant. 2 Ecce María génuit nobis Salvatórem, quem Ioánnes videns exclamávit dicens: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccáta mundi, allelúia.

Canticum
Omnis creatura laudet Dominum

Dan 3, 57-88. 56

Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius (Ap 19, 5).

Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, *

laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

Benedícite, cæli, Dómino, *

benedícite, ángeli Dómini, Dómino.

Benedícite, aquæ omnes,
quæ super cælos sunt, Dómino, *

benedícat omnis virtus Dómino.

Benedícite, sol et luna, Dómino, *

benedícite, stellæ cæli, Dómino.

Benedícite, omnis imber et ros, Dómino, *

benedícite, omnes venti, Dómino.

Benedícite, ignis et æstus, Dómino, *

benedícite, frigus et æstus, Dómino.

Benedícite, rores et pruína, Dómino, *

benedícite, gelu et frigus, Dómino.

Benedícite, glácies et nives, Dómino, *

benedícite, noctes et dies, Dómino.

Benedícite, lux et ténebræ, Dómino, *

benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.

Benedícat terra Dóminum, *

laudet et superexáltet eum in sǽcula.

Benedícite, montes et colles, Dómino, *

benedícite, univérsa germinántia in terra,
Dómino.

Benedícite, mária et flúmina, Dómino, *

benedícite, fontes, Dómino.

Benedícite, cete et ómnia
quæ movéntur in aquis, Dómino, *

benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.

Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino, *

benedícite, fílii hóminum, Dómino.

Bénedic, Israel, Dómino, *

laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino, *

benedícite, servi Dómini, Dómino.

Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino, *

benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.

Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino, *

laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

Benedicámus
Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; *

laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.

Benedíctus es in firmaménto cæli *

et laudábilis et gloriósus in sǽcula.

In fine huius cantici non dicitur Glória Patri.

Ant. Ecce María génuit nobis Salvatórem, quem Ioánnes videns exclamávit dicens: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccáta mundi, allelúia.

Ant. 3 Génuit puérpera Regem, cui nomen ætérnum, et gáudia matris habens cum virginitátis honóre; nec primam símilem visa est, nec habére sequéntem, allelúia.

Psalmus 149
Exsultatio sanctorum
Filii Ecclesiæ, filii novi populi exsultent in rege suo: in Christo (Hesychius).

Cantáte Dómino cánticum novum; *

laus eius in ecclésia sanctórum.

Lætétur Israel in eo, qui fecit eum, *

et fílii Sion exsúltent in rege suo.

Laudent nomen eius in choro, *

in týmpano et cíthara psallant ei,

quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, *

et honorábit mansuétos in salúte.

Iúbilent sancti in glória, *

læténtur in cubílibus suis.

Exaltatiónes Dei in gútture eórum *

et gládii ancípites in mánibus eórum,

ad faciéndam vindíctam in natiónibus, *

castigatiónes in pópulis,

ad alligándos reges eórum in compédibus *

et nóbiles eórum in mánicis férreis,

ad faciéndum in eis iudícium conscríptum: *

glória hæc est ómnibus sanctis eius.

Ant. Génuit puérpera Regem, cui nomen ætérnum, et gáudia matris habens cum virginitátis honóre; nec primam símilem visa est, nec habére sequéntem, allelúia.

LECTIO BREVIS

Mic 5, 2. 3a. 4a

Dominátor in Israel dabit eos usque ad tempus, in quo partúriens páriet; et relíquiæ fratrum eius converténtur ad fílios Israel. Et stabit et pascet in fortitúdine Dómini, in sublimitáte nóminis Dómini Dei sui; et erit iste pax.

RESPONSORIUM BREVE

Notum fecit Dóminus, * Allelúia, allelúia. Notum.

Salutáre suum. * Allelúia, allelúia. Glória Patri. Notum.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Benedictus, ant. Mirábile mystérium declarátur hódie: innovántur natúræ, Deus homo factus est; id quod fuit permánsit, et quod non erat assúmpsit, non commixtiónem passus neque divisiónem.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *

quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

et eréxit cornu salútis nobis *

in domo David púeri sui,

sicut locútus est per os sanctórum, *

qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

salútem ex inimícis nostris *

et de manu ómnium, qui odérunt nos;

ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *

et memorári testaménti sui sancti,

iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *

datúrum se nobis,

ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *

serviámus illi

in sanctitáte et iustítia coram ipso *

ómnibus diébus nostris.

Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *

præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *

in remissiónem peccatórum eórum,

per víscera misericórdiæ Dei nostri, *

in quibus visitábit nos óriens ex alto,

illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *

ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Ad Benedictus, ant. Mirábile mystérium declarátur hódie: innovántur natúræ, Deus homo factus est; id quod fuit permánsit, et quod non erat assúmpsit, non commixtiónem passus neque divisiónem.

PRECES

Christum glorificémus, qui natus est de María Vírgine ex virtúte Spíritus Sancti, et eum deprecémur, dicéntes:

Fili Vírginis Maríæ, miserére nobis.

Christe, qui de Vírgine María natus es, puer mirábilis et princeps pacis,

in pace totum orbem constitúere dignáre.

Fili Vírginis Maríæ, miserére nobis.

Rex et Deus noster, qui véniens nos honorásti,

tríbue nos te ómnibus diébus nostris fide et móribus honoráre.

Fili Vírginis Maríæ, miserére nobis.

Qui nobis assimilátus es,

nos tibi concéde propítius assimilári.

Fili Vírginis Maríæ, miserére nobis.

Qui civis noster factus es,

cæléstis tui regni nos redde concíves.

Fili Vírginis Maríæ, miserére nobis.

Pater noster.

ORATIO

Deus, qui salútis ætérnæ, beátæ Maríæ virginitáte fecúnda, humáno géneri prǽmia præstitísti, tríbue, quǽsumus, ut ipsam pro nobis intercédere sentiámus, per quam merúimus Fílium tuum auctórem vitæ suscípere. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky