1. Ianuarii 2025

SANCTÆ DEI GENETRICIS MARIÆ
sollemnitas

Officium lectionis

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Radix Iesse iam flóruit

et virga fructum édidit;

fecúnda partum prótulit

et virgo mater pérmanet.

Præsǽpe poni pértulit

qui lucis auctor éxstitit;

cum Patre cælos cóndidit,

sub matre pannos índuit.

Legem dedit qui sǽculo,

cuius decem præcépta sunt,

dignándo factus est homo

sub legis esse vínculo.

Iam lux salúsque náscitur,

nox díffugit, mors víncitur;

veníte, gentes, crédite:

Deum María prótulit.

Iesu, tibi sit glória,

qui natus es de Vírgine,

cum Patre et almo Spíritu,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Elevámini, portæ æternáles, et introíbit Rex glóriæ

Psalmus 23 (24)
Domini in templum adventus
Christo apertæ sunt portæ cæli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus).

Dómini est terra et plenitúdo eius, *

orbis terrárum et qui hábitant in eo.

Quia ipse super mária fundávit eum *

et super flúmina firmávit eum.

Quis ascéndet in montem Dómini, *

aut quis stabit in loco sancto eius?

Innocens mánibus et mundo corde, †

qui non levávit ad vana ánimam suam, *

nec iurávit in dolum.

Hic accípiet benedictiónem a Dómino *

et iustificatiónem a Deo salutári suo.

Hæc est generátio quæréntium eum, *

quæréntium fáciem Dei Iacob.

Attóllite, portæ, cápita vestra, †

et elevámini, portæ æternáles, *

et introíbit rex glóriæ.

Quis est iste rex glóriæ? *

Dóminus fortis et potens,
Dóminus potens in prœ́lio.

Attóllite, portæ, cápita vestra, †

et elevámini, portæ æternáles, *

et introíbit rex glóriæ.

Quis est iste rex glóriæ? *

Dominus virtútum ipse est rex glóriæ.

Ant. Elevámini, portæ æternáles, et introíbit Rex glóriæ

Ant. 2 Homo natus est in ea, et ipse fundávit eam Altíssimus.

Psalmus 86 (87)
Ierusalem omnium gentium mater
Illa quæ sursum est Ierusalem, libera est, quæ est mater nostra (Gal 4, 26).

Fundaménta eius in móntibus sanctis; †

díligit Dóminus portas Sion *

super ómnia tabernácula Iacob.

Gloriósa dicta sunt de te, *

cívitas Dei!

Memor ero Rahab et Babylónis inter sciéntes me; †

ecce Philistǽa et Tyrus cum Æthiópia: *

hi nati sunt illic.

Et de Sion dicétur: « Hic et ille natus est in ea;

et ipse firmávit eam Altíssimus ».

Dóminus réferet in librum populórum: *

« Hi nati sunt illic ».

Et cantant sicut choros ducéntes: *

« Omnes fontes mei in te ».

Ant. Homo natus est in ea, et ipse fundávit eam Altíssimus.

Ant. 3 Ante lucíferum génitus et ante sǽcula, Dóminus, salvátor noster, hódie nasci dignátus est.

Psalmus 98 (99)
Sanctus Dominus Deus noster
Tu es super Cherubim, qui malum statum terræ commutasti, cum ad nostram similitudinem factus es (S. Athanasius).

Dóminus regnávit! Commoveántur pópuli; *

sedet super chérubim, moveátur terra.

Dóminus in Sion magnus *

et excélsus super omnes pópulos.

Confiteántur nómini tuo magno et terríbili, *

quóniam sanctum est.

Rex potens iudícium díligit: †

tu statuísti, quæ recta sunt, *

iudícium et iustítiam in Iacob tu fecísti.

Exaltáte Dóminum Deum nostrum †

et adoráte ad scabéllum pedum eius, *

quóniam sanctus est.

Móyses et Aaron in sacerdótibus eius *

et Sámuel inter eos, qui ínvocant nomen eius.

Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos, *

in colúmna nubis loquebátur ad eos.

Custodiébant testimónia eius *

et præcéptum, quod dedit illis.

Dómine Deus noster, tu exaudiébas eos; †

Deus, tu propítius fuísti eis, *

ulcíscens autem adinventiónes eórum.

Exaltáte Dóminum Deum nostrum †

et adoráte ad montem sanctum eius, *

quóniam sanctus Dóminus Deus noster.

Ant. Ante lucíferum génitus et ante sǽcula, Dóminus, salvátor noster, hódie nasci dignátus est.

Verbum caro factum est, allelúia.

Et habitávit in nobis, allelúia.

LECTIO PRIOR

De Epístola ad Hebrǽos

2, 9-17

Christus per omnia fratribus similis

Fratres: Eum, qui paulo minus ab ángelis minorátus est, vidémus Iesum propter passiónem mortis glória et honóre coronátum, ut grátia Dei pro ómnibus gustáverit mortem.

Decébat enim eum, propter quem ómnia et per quem ómnia, qui multos fílios in glóriam addúxit, auctórem salútis eórum per passiónes consummáre. Qui enim sanctíficat et qui sanctificántur ex uno omnes; propter quam causam non erubéscit fratres eos vocáre dicens: « Nuntiábo nomen tuum frátribus meis, in médio ecclésiæ laudábo te »; et íterum: « Ego ero fidens in eum »; et íterum: « Ecce ego et púeri, quos mihi dedit Deus ».

Quia ergo púeri communicavérunt sánguini et carni, et ipse simíliter participávit iísdem, ut per mortem destrúeret eum, qui habébat mortis impérium, id est Diábolum, et liberáret eos, qui timóre mortis per totam vitam obnóxii erant servitúti. Nusquam enim ángelos apprehéndit, sed semen Abrahæ apprehéndit. Unde débuit per ómnia frátribus similári, ut miséricors fíeret et fidélis póntifex in iis, quæ sunt ad Deum, ut repropitiáret delícta pópuli.

RESPONSORIUM

Lc 1, 28

Beáta es, Virgo María, quæ Dóminum portásti creatórem mundi: * Genuísti qui te fecit, et in ætérnum pérmanes virgo.

Ave, María, grátia plena, Dóminus tecum. * Genuísti.

LECTIO ALTERA

Ex Epístolis sancti Athanásii epíscopi

(Epist. ad Epictetum, 5-9: PG 26, 1058. 1062-1066)

Verbum nostra suscepit ex Maria

Verbum semen Abrahæ apprehéndit, ut ait Apóstolus, unde débuit per ómnia frátribus similári, et corpus assúmere nobis símile. Proptérea ígitur adest vere María, ut ab ea illud assúmat et tamquam próprium pro nobis illud ófferat. Partum mémorat Scriptúra, et ait: Pannis eum invólvit: ac beáta prædicabántur úbera, quibus ipse lactátus est, et quasi partu vulvam adaperiénte oblátum est sacrifícium. Et Gábriel quidem caute ac prudénter annuntiábat illi, dicéndo, non simplíciter, quod in te nascétur, ne extrínsecus corpus ipsi indúctum putarétur; sed, ex te, ut, quod gignebátur, ortum ex illa duxísse crederétur.

Ita autem se res habébat, ut nostra Verbum suscípiens, offerénsque in sacrifícium, pénitus absúmeret, ac deínceps suis nos índuens, Apóstolo hæc dicéndi occasiónem daret: Opórtet corruptíbile hoc indúere incorruptiónem, et mortále hoc indúere immortalitátem.

Hæc autem non fictióne facta sunt, quemádmodum nonnúlli existimárunt, absit! sed, Salvatóre vere hómine facto, hinc totíus hóminis salus consecúta est. Verum nequáquam fictítia res est salus nostra, neque solíus córporis; sed vere totíus hóminis, ánimæ scílicet et córporis, salus in ipso Verbo facta est.

Humánum ítaque natúra erat, quod ex María pródiit, secúndum divínas Scriptúras, verúmque erat Dómini corpus: verum, inquam, fuit, cum idem atque nostrum exstíterit. Soror étenim nostra est María, omnes quippe ex Adámo orti sumus.

Quod enim a Ioánne dícitur: Verbum caro factum est, eádem est significatióne, ut ex símili loquéndi modo deprehéndere licet: apud Paulum quippe scriptum est: Christus factus est pro nobis maledíctum. Nam humáno córpori, ex Verbi communióne et coniunctióne, ingens facta est accéssio: ex mortáli enim factum est immortále, et, cum animále esset, factum est spiritále, cumque ex terra factum esset, cæléstes portas penetrávit.

Porro Trínitas, étiam Verbo ex María corpus suménte, Trínitas semper est, neque accessiónem admíttens, neque diminutiónem; sed perfécta semper est, et in Trinitáte una Déitas agnóscitur, et sic unus Deus Verbi Pater in Ecclésia prædicátur.

RESPONSORIUM

Cf. Lc 1, 42

Sancta et immaculáta virgínitas, quibus te láudibus éfferam, néscio: * Quia quem cæli cápere non póterant, tuo grémio contulísti.

Benedicta tu in muliéribus et benedíctus fructus ventris tui. * Quia quem.

CANTICA

Ant. O quam casta Mater, et virgo fecúnda María, quæ sine ulla contaminatióne concépit, et sine dolóre péperit Salvatórem.

Canticum I
Hymnus post victoriam de hostibus

Is 26, 1-4. 7-9. 12

Civitas sancta Ierusalem habebat murum magnum et altum, et habebat portas duodecim (Cf. Ap 21, 12).

Urbs fortis nobis in salútem; *

pósuit muros et antemurále.

Aperíte portas, et ingrediátur gens iusta, *

quæ servat fidem.

Propósitum eius est firmum; *

servábis pacem,
quia in te sperávit.

Speráte in Dóminum in sǽculis ætérnis, *

Dóminus est petra ætérna.

Sémita iusti recta est; *

rectum callem iusti complánas.

Et in sémita iudiciórum tuórum,
Dómine, sperávimus in te; *

ad nomen tuum et ad memoriále tuum
desidérium ánimæ.

Anima mea desíderat te in nocte, *

sed et spíritu meo in præcórdiis meis te quæro.

Cum resplendúerint iudícia tua in terra, *

iustítiam discent habitatóres orbis.

Dómine, dabis pacem nobis; *

ómnia enim ópera nostra operátus es nobis.

Canticum II
De adventu Domini

Is 40, 1-8

Verbum Domini manet in æternum. Hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos (1 Petr 1, 25)

Consolámini, consolámini pópulum meum, *

dicit Deus vester.

Loquímini ad cor Ierúsalem
et clamáte ad eam, †

quóniam compléta est malítia eius *

expiáta est iníquitas illíus;

suscépit de manu Dómini duplícia *

pro omnibus peccátis suis.

Vox clamántis: †

« In desérto paráte viam Dómini, *

rectas fácite in solitúdine
sémitas Dei nostri.

Omnis vallis exaltétur, *

et omnis mons et collis humiliétur;

et fiant prava in dirécta, *

et áspera in plana:

et revelábitur grátia Dómini, *

et vidébit omnis caro páriter
quod os Dómini locútum est ».

Vox dicéntis: « Clama! ». *

Et dixi: « Quid clamábo? ».

Omnis caro fenum *

et omnis glória eius quasi flos agri;

exsiccátum est fenum, et cécidit flos, *

quia spíritus Dómini sufflávit in eo.

Vere fenum est pópulus. †

Exsiccátum est fenum, et cécidit flos; *

verbum autem Dei nostri manet in ætérnum.

Canticum III
Consolatio et gaudium in civitate sancta

Is 66, 10-14a

Illa, quæ sursum est Ierusalem, libera est, quæ est mater nostra (Gal 4, 26).

Lætámini cum Ierúsalem et exsultáte in ea, *

omnes, qui dilígitis eam;

gaudéte cum ea gáudio, *

univérsi, qui lugebátis super eam,

ut sugátis et repleámini *

ab úbere consolatiónis eius,

ut mulgeátis et delíciis affluátis *

ex ubéribus glóriæ eius.

Quia hæc dicit Dóminus: †

« Ecce ego dírigam ad eam quasi flúvium pacem, *

et quasi torréntem inundántem glóriam géntium.

Sugétis, in ulnis portabímini, *

et super génua blandiéntur vobis.

Quómodo si quem mater consolátur, †

ita ego consolábor vos; *

et in Ierúsalem consolabímini.

Vidébitis, et gaudébit cor vestrum, *

et ossa vestra quasi herba germinábunt ».

Ant. O quam casta Mater, et virgo fecúnda María, quæ sine ulla contaminatióne concépit, et sine dolóre péperit Salvatórem.

EVANGELIUM

Evangelium de Communi, e Lectionario Missæ.

HYMNUS

Te Deum laudámus: *

te Dóminum confitémur.

Te ætérnum Patrem, *

omnis terra venerátur.

Tibi omnes ángeli, *

tibi cæli et univérsæ potestátes:

tibi chérubim et séraphim *

incessábili voce proclámant:

Sanctus, * Sanctus, * Sanctus *

Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra *

maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *

Apostolórum chorus,

te prophetárum *

laudábilis númerus,

te mártyrum candidátus *

laudat exércitus.

Te per orbem terrárum *

sancta confitétur Ecclésia,

Patrem *

imménsæ maiestátis;

venerándum tuum verum *

et únicum Fílium;

Sanctum quoque *

Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *

Christe.

Tu Patris *

sempitérnus es Fílius.

Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *

non horruísti Vírginis úterum.

Tu, devícto mortis acúleo, *

aperuísti credéntibus regna cælórum.

Tu ad déxteram Dei sedes, *

in glória Patris.

Iudex créderis *

esse ventúrus.

Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *

quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum sanctis tuis *

in glória numerári.

Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *

et bénedic hereditáti tuæ.

Et rege eos, *

et extólle illos usque in ætérnum.

Per síngulos dies *

benedícimus te;

et laudámus nomen tuum in sǽculum, *

et in sǽculum sǽculi.

Dignáre, Dómine, die isto *

sine peccáto nos custodíre.

Miserére nostri, Dómine, *

miserére nostri.

Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *

quemádmodum sperávimus in te.

In te, Dómine, sperávi: *

non confúndar in ætérnum.

ORATIO

Orémus.

Deus, qui salútis ætérnæ, beátæ Maríæ virginitáte fecúnda, humáno géneri prǽmia præstitísti, tríbue, quǽsumus, ut ipsam pro nobis intercédere sentiámus, per quam merúimus Fílium tuum auctórem vitæ suscípere. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky