Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.
HYMNUS
Nunc, Sancte, nobis, Spíritus
unum Patri cum Fílio,
dignáre promptus íngeri
nostro refúsus péctori.
Os, lingua, mens, sensus, vigor
confessiónem pérsonent,
flamméscat igne cáritas,
accéndat ardor próximos.
Per te sciámus da Patrem
noscámus atque Fílium,
te utriúsque Spíritum
credámus omni témpore. Amen.
PSALMODIA
Ant. Erant Ioseph et María, mater Iesu, mirántes super iis, quæ dicebántur de illo.
Bénefac servo tuo, et vivam *
et custódiam sermónem tuum.
Revéla óculos meos, *
et considerábo mirabília de lege tua.
Incola ego sum in terra, *
non abscóndas a me præcépta tua.
Defécit ánima mea in desiderándo iudícia tua *
in omni témpore.
Increpásti supérbos; *
maledícti, qui errant a præcéptis tuis.
Aufer a me oppróbrium et contémptum, *
quia testimónia tua servávi.
Etsi príncipes sedent et advérsum me loquúntur, *
servus tamen tuus
exercétur in iustificatiónibus tuis.
Nam et testimónia tua delectátio mea, *
et consílium meum iustificatiónes tuæ.
Ad te, Dómine, levávi ánimam meam, *
Deus meus, in te confído: non erubéscam.
Neque exsúltent super me inimíci mei, *
étenim univérsi, qui sústinent te,
non confundéntur.
Confundántur infidéliter agéntes *
propter vanitátem.
Vias tuas, Dómine, demónstra mihi *
et sémitas tuas édoce me.
Dírige me in veritáte tua et doce me, †
quia tu es Deus salútis meæ, *
et te sustínui tota die.
Reminíscere miseratiónum tuárum, Dómine, *
et misericordiárum tuárum,
quóniam a sǽculo sunt.
Peccáta iuventútis meæ et delícta mea
ne memíneris; †
secúndum misericórdiam tuam meménto mei tu, *
propter bonitátem tuam, Dómine.
Dulcis et rectus Dóminus, *
propter hoc peccatóres viam docébit;
díriget mansuétos in iudício, *
docébit mites vias suas.
Univérsæ viæ Dómini misericórdia et véritas *
custodiéntibus testaméntum eius
et testimónia eius.
Propter nomen tuum, Dómine,
propitiáberis peccáto meo: *
multum est enim.
Quis est homo, qui timet Dóminum? *
Docébit eum viam, quam éligat.
Anima eius in bonis demorábitur, *
et semen eius hereditábit terram.
Familiáriter aget Dóminus cum timéntibus eum, *
ut testaméntum suum maniféstet illis.
Oculi mei semper ad Dóminum, *
quóniam ipse evéllet de láqueo pedes meos.
Réspice in me et miserére mei, *
quia únicus et pauper sum ego.
Diláta angústias cordis mei *
et de necessitátibus meis érue me.
Vide humilitátem meam et labórem meum *
et dimítte univérsa delícta mea.
Réspice inimícos meos, quóniam multiplicáti sunt, *
et ódio crudéli odérunt me.
Custódi ánimam meam et érue me; *
non erubéscam, quóniam sperávi in te.
Innocéntia et ǽquitas custódiant me, *
quia sustínui te.
Líbera, Deus, Israel *
ex ómnibus tribulatiónibus suis.
Ant. Erant Ioseph et María, mater Iesu, mirántes super iis, quæ dicebántur de illo.
LECTIO BREVIS
1 Tim 1, 15
Fidélis sermo et omni acceptióne dignus: Christus Iesus venit in mundum peccatóres salvos fácere.
Recordátus est Dóminus misericórdiæ suæ, allelúia.
Et veritátis suæ dómui Israel, allelúia.
ORATIO
Orémus.
Da, quǽsumus, Dómine, pópulo tuo inviolábilem fídei firmitátem, ut, qui Unigénitum tuum in tua tecum glória sempitérnum in veritáte nostri córporis natum de Matre Vírgine confiténtur, et a præséntibus liberéntur advérsis, et mansúris gáudiis inserántur. Per Christum Dóminum nostrum.
Amen.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky