2. Ianuarii 2025

Ss. Basilii Magni et Gregorii Nazianzeni,
episcoporum et Ecclesiæ doctorum

memoria

Basilius natus est Cæsareæ in Cappadocia anno 330 ex familia christiana; litteris eruditus et virtutibus micans, vitam eremiticam agere cœpit, sed anno 370 episcopus suæ civitatis factus est. Contra Arianos pugnavit; multa egregie scripsit, et præcipue monasticas regulas, quibus plurimi orientales monachi étiam nunc astringuntur; egenos magnopere iuvit. Mortuus est anno 379, die 1 ianuarii.
Gregorius eodem anno 330 prope Nazianzum natus, multas peregrinationes suscepit ad scientiam acquirendam. Amicum Basilium in solitudine secutus est, sed presbyter et episcopus ordinatus est. Anno 381 episcopus Constantinopolitanus electus est; attamen, propter factiones Ecclésiam suam dividentes, Nazianzum recessit, ubi mortuus est die 25 ianuarii anni 389 vel 390. Eximiæ doctrinæ et eloquentiæ gratia, theologus vocatus est.
Communia plurium pastorum (delectum est in memoriis partes aliquas de feria sumere secundum Institutionem generalem de Liturgia horarum).

Laudes matutinæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

A solis ortus cárdine

adúsque terræ límitem

Christum canámus príncipem,

natum María Vírgine.

Beátus auctor sǽculi

servíle corpus índuit,

ut carne carnem líberans

non pérderet quod cóndidit.

Clausæ paréntis víscera

cæléstis intrat grátia;

venter puéllæ báiulat

secréta quæ non nóverat.

Domus pudíci péctoris

templum repénte fit Dei;

intácta nésciens virum

verbo concépit Fílium.

Eníxa est puérpera

quem Gábriel prædíxerat,

quem matris alvo géstiens

clausus Ioánnes sénserat.

Feno iacére pértulit,

præsépe non abhórruit,

parvóque lacte pastus est

per quem nec ales ésurit.

Gaudet chorus cæléstium

et ángeli canunt Deum,

palámque fit pastóribus

pastor, creátor ómnium.

Iesu, tibi sit glória,

qui natus es de Vírgine,

cum Patre et almo Spíritu,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrge, psaltérium et cíthara: excitábo auróram.

Psalmus 56 (57)
In afflictione oratio matutina
Passionem Domini cantat iste psalmus (S. Augustinus).

Miserére mei, Deus, miserére mei, *

quóniam in te cónfugit ánima mea;

et in umbra alárum tuárum confúgiam, *

donec tránseant insídiæ.

Clamábo ad Deum Altíssimum, *

Deum, qui benefécit mihi.

Mittet de cælo et liberábit me; †

dabit in oppróbrium conculcántes me. *

Mittet Deus misericórdiam suam
et veritátem suam.

Anima mea recúmbit in médio catulórum leónum *

devorántium fílios hóminum.

Dentes eórum arma et sagíttæ *

et lingua eórum gládius acútus.

Exaltáre super cælos, Deus, *

super omnem terram glória tua.

Láqueum paravérunt pédibus meis, *

et incurvávit se ánima mea;

fodérunt ante fáciem meam fóveam, *

et ipsi incidérunt in eam.

Parátum cor meum, Deus, †

parátum cor meum; *

cantábo et psalmum dicam.

Exsúrge, glória mea, †

exsúrge, psaltérium et cíthara, *

excitábo auróram.

Confitébor tibi in pópulis, Dómine, *

et psalmum dicam tibi in natiónibus,

quóniam magnificáta est usque ad cælos
misericórdia tua *

et usque ad nubes véritas tua.

Exaltáre super cælos, Deus, *

super omnem terram glória tua.

Ant. Exsúrge, psaltérium et cíthara: excitábo auróram.

Ant. 2 Pópulus meus, ait Dóminus, bonis meis adimplébitur.

Canticum
Populi liberati felicitas

Ier 31, 10-14

Iesus moriturus erat … ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum (Io 11, 51. 52).

Audíte verbum Dómini, gentes, *

et annuntiáte in ínsulis, quæ procul sunt,
et dícite:

« Qui dispérsit Israel, congregábit eum *

et custódiet eum sicut pastor gregem suum ».

Redémit enim Dóminus Iacob *

et liberávit eum de manu potentióris.

Et vénient et laudábunt in monte Sion *

et cónfluent ad bona Dómini,

super fruménto et vino et óleo *

et fetu pécorum et armentórum;

erítque ánima eórum quasi hortus irríguus, *

et ultra non esúrient.

Tunc lætábitur virgo in choro, *

iúvenes et senes simul.

« Et convértam luctum eórum in gáudium *

et consolábor eos et lætificábo a dolóre suo.

Et inebriábo ánimam sacerdótum pinguédine, *

et pópulus meus bonis meis adimplébitur ».

Ant. Pópulus meus, ait Dóminus, bonis meis adimplébitur.

Ant. 3 Magnus Dóminus et laudábilis nimis, in civitáte Dei nostri. 

Psalmus 47 (48)
Gratiarum actio pro populi salute
Sustulit me in spiritu super montem magnum … et ostendit mihi civitatem sanctam Ierusalem (Ap 21, 10).

Magnus Dóminus et laudábilis nimis *

in civitáte Dei nostri.

 Mons sanctus eius collis speciósus, *

exsultátio univérsæ terræ.

Mons Sion, extréma aquilónis, *

cívitas regis magni.

Deus in dómibus eius notus *

factus est ut refúgium.

Quóniam ecce reges congregáti sunt, *

convenérunt in unum.

Ipsi cum vidérunt, sic admiráti sunt, *

conturbáti sunt, diffugérunt;

illic tremor apprehéndit eos, *

dolóres ut parturiéntis.

In spíritu oriéntis *

cónteres naves Tharsis.

Sicut audívimus, sic vídimus
in civitáte Dómini virtútum, †

in civitáte Dei nostri; *

Deus fundávit eam in ætérnum.

Recogitámus, Deus, misericórdiam tuam *

in médio templi tui.

Secúndum nomen tuum, Deus, †

sic et laus tua in fines terræ; *

iustítia plena est déxtera tua.

Lætétur mons Sion, †

et exsúltent fíliæ Iudæ *

propter iudícia tua.

Circúmdate Sion et complectímini eam, *

numeráte turres eius.

Pónite corda vestra in virtúte eius †

et percúrrite domos eius, *

ut enarrétis in progénie áltera.

Quóniam hic est Deus, Deus noster †

in ætérnum et in sǽculum sǽculi; *

ipse ducet nos in sǽcula.

Ant. Magnus Dóminus et laudábilis nimis, in civitáte Dei nostri.

LECTIO BREVIS

Is 49, 8b-9a

Dedi te in fœdus pópuli, ut suscitáres terram et distribúeres hereditátes dissipátas; ut díceres his, qui vincti sunt: « Exíte », et his, qui in ténebris: « Revelámini ».

RESPONSORIUM BREVE

Notum fecit Dóminus, * Allelúia, allelúia. Notum.

Salutáre suum, * Allelúia, allelúia. Glória Patri. Notum.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Benedictus, ant. Qui docti fúerint, fulgébunt quasi splendor firmaménti, et qui ad iustítiam erúdiunt multos, quasi stellæ in perpétuas æternitátes.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *

quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

et eréxit cornu salútis nobis *

in domo David púeri sui,

sicut locútus est per os sanctórum, *

qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

salútem ex inimícis nostris *

et de manu ómnium, qui odérunt nos;

ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *

et memorári testaménti sui sancti,

iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *

datúrum se nobis,

ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *

serviámus illi

in sanctitáte et iustítia coram ipso *

ómnibus diébus nostris.

Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *

præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *

in remissiónem peccatórum eórum,

per víscera misericórdiæ Dei nostri, *

in quibus visitábit nos óriens ex alto,

illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *

ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Ad Benedictus, ant. Qui docti fúerint, fulgébunt quasi splendor firmaménti, et qui ad iustítiam erúdiunt multos, quasi stellæ in perpétuas æternitátes.

PRECES

Ad Christum, hóminem cæléstem ac novum Adam, qui factus est spíritus vivíficans, supplicatiónes nostras dirigámus, dicéntes:

Kýrie, eléison.

Christe, sol iustítiæ, qui revelásti glóriam tuam in humáno génere nostro, ut vetus testaméntum perfíceres,

te rogámus, ut tuum nobis lumen effúndas.

Kýrie, eléison.

Christe, quem, ab ángelis glorificátum et a pastóribus annuntiátum, Símeon et Anna conféssi sunt et prædicavérunt,

te rogámus, ut Evangélium tuum a pópulo promissiónis recipiátur.

Kýrie, eléison.

Christe, in cuius nativitáte ángeli cantavérunt glóriam in excélsis et pacem in terra,

te rogámus, ut per totum orbem pax tua diffundátur.

Kýrie, eléison.

Christe qui, novus Adam, hóminis vetustátem renovásti et nobis in regno tuo mansiónem paravísti,

te rogámus, ut malis oppréssi spe tua erigántur.

Kýrie, eléison.

Pater noster.

ORATIO

Deus, qui Ecclésiam tuam beatórum Basilíi et Gregórii exémplis et doctrínis dignátus es illustráre, concéde, quǽsumus, ut tuam discámus in humilitáte veritátem, et eam in caritáte fidéliter operémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky