Officium lectionis
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.
HYMNUS
Candor ætérnæ Deitátis alme,
Christe, tu lumen, vénia atque vita
ádvenis, morbis hóminum medéla,
porta salútis.
Intonat terræ chorus angelórum
cǽlicum carmen, nova sæcla dicens,
glóriam Patri, generíque nostro
gáudia pacis.
Qui iaces parvus dóminans et orbi,
Vírginis fructus sine labe sanctæ,
Christe, iam mundo potiáris omni,
semper amándus.
Násceris cælos pátriam datúrus,
unus e nobis, caro nostra factus;
ínnova mentes, trahe caritátis
péctora vinclis.
Cœtus exsúltans canit ecce noster,
ángelis læto sociátus ore,
et Patri tecum parilíque Amóri
cántica laudis. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.
Deus, impollúta via eius, †
elóquia Dómini igne examináta; *
protéctor est ómnium sperántium in se.
Quóniam quis Deus præter Dóminum? *
Aut quæ munítio præter Deum nostrum?
Deus, qui præcínxit me virtúte *
et pósuit immaculátam viam meam;
qui perfécit pedes meos tamquam cervórum *
et super excélsa státuit me;
qui docet manus meas ad prœ́lium, *
et tendunt arcum ǽreum bráchia mea.
Ant. Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.
Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.
Et dedísti mihi scutum salútis tuæ, †
et déxtera tua suscépit me, *
et exaudítio tua magnificávit me.
Dilatásti gressus meos subtus me, *
et non sunt infirmáta vestígia mea.
Persequébar inimícos meos
et comprehendébam illos *
et non convertébar, donec defícerent.
Confringébam illos, nec póterant stare, *
cadébant subtus pedes meos.
Et præcinxísti me virtúte ad bellum *
et supplantásti insurgéntes in me subtus me.
Et inimícos meos dedísti mihi dorsum *
et odiéntes me disperdidísti.
Clamavérunt, nec erat qui salvos fáceret, *
ad Dóminum, nec exaudívit eos.
Et commínui eos ut púlverem ante fáciem venti, *
ut lutum plateárum contrívi eos.
Eripuísti me de contradictiónibus pópuli, *
constituísti me in caput géntium.
Pópulus, quem non cognóvi, servívit mihi, *
in audítu auris obœdívit mihi.
Fílii aliéni blandíti sunt mihi, †
fílii aliéni inveteráti sunt, *
contremuérunt in ábditis suis.
Ant. Déxtera tua, Dómine, suscépit me.
Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.
Vivit Dóminus et benedíctus Adiútor meus, *
et exaltétur Deus salútis meæ.
Deus, qui das vindíctas mihi †
et subdis pópulos sub me, *
liberátor meus de inimícis meis iracúndis;
et ab insurgéntibus in me exáltas me, *
a viro iníquo éripis me.
Proptérea confitébor tibi in natiónibus, Dómine, *
et nómini tuo psalmum dicam,
magníficans salútes regis sui †
et fáciens misericórdiam christo suo, *
David et sémini eius usque in sǽculum.
Ant. Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.
Cantáte Dómino, et benedícite nómini eius.
Annuntiáte de die in diem salutáre eius.
LECTIO PRIOR
De Epístola ad Colossénses
2, 16 – 3, 4
Vita nova in Christo
Fratres: Nemo vos iúdicet in cibo aut in potu aut ex parte diéi festi aut neoméniæ aut sabbatórum, quæ sunt umbra futurórum, corpus autem Christi. Nemo vos bravío defráudet cómplacens sibi in humilitáte et religióne angelórum propter ea, quæ vidit, ingrédiens, frustra inflátus sensu carnis suæ et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus et coniunctiónes subministrátum et conéxum crescit in augméntum Dei.
Si mórtui estis cum Christo ab eleméntis mundi, quod tamquam vivéntes in mundo decrétis subicímini: « Ne tetígeris, neque gustáveris, neque contrectáveris », quæ sunt ómnia in corruptiónem ipso usu secúndum præcépta et doctrínas hóminum? Quæ sunt ratiónem quidem habéntia sapiéntiæ in superstitióne et humilitáte, et non parcéndo córpori, non in honóre áliquo ad saturitátem carnis.
Igitur si conresurrexístis Christo, quæ sursum sunt quǽrite, ubi Christus est in déxtera Dei sedens; quæ sursum sunt sápite, non quæ supra terram. Mórtui enim estis, et vita vestra abscóndita est cum Christo in Deo! Cum Christus apparúerit, vita vestra, tunc et vos apparébitis cum ipso in glória.
RESPONSORIUM
Cf. Col 3, 1-2; Lc 12, 34
Si conresurrexístis Christo, quæ sursum sunt quǽrite, ubi Christus est in déxtera Dei sedens; * Quæ sursum sunt sápite, non quæ supra terram.
Ubi thesáurus vester est, ibi et cor vestrum erit. * Quæ sursum.
LECTIO ALTERA
Ex Oratiónibus sancti Gregórii Nazianzéni epíscopi
(Oratio 43, in laudem Basilii Magni, 15, 16-17, 19-21: PG 36, 514-523)
Quasi una ánima, duo corpora ferens
Habébant nos Athénæ, velut fluxum quendam flúminis, ex eódem pátriæ fonte in divérsas regiónes doctrínæ cupiditáte disséctos, rursúmque, velut ex compósito, Deo vidélicet ita impellénte, coeúntes.
Tunc ígitur meum magnúmque Basilíum, non ipse solum veneratióne prosequébar, quod illíus tum in móribus gravitátem, tum in sermónibus maturitátem et prudéntiam conspícerem; sed áliis étiam, quibus non perínde cógnitus erat, ut idem fácerent persuadébam. Nam apud multos statim in veneratióne erat, ut qui fama et auditióne iam eum præcepíssent.
Ex quo quid cóntigit? Ipse solus fere ex ómnibus, qui studiórum causa Athénas veniébant, commúni lege solútus est, maiórem útique honórem, quam tirónis condício ferre videbátur, consecútus. Hoc nobis amicítiæ prælúdium; hinc necessitúdinis ignículus; sic mútuo amóre sauciáti sumus.
Ut témporis progréssu desidérium nostrum mútuo inter nos conféssi sumus, ac philosophíam id esse quod a nobis expeterétur, tum vero iam utérque álteri quidvis erámus, contubernáles, convictóres, concórdes, unum idémque spectántes, fervéntius cotídie ac fírmius desidérium nobis ínvicem colligéntes.
Par spes doctrínæ, hoc est, rei ómnium invidiosíssimæ, nos ducébat; et tamen áberat invídia, æmulátio autem in prétio habebátur. Hoc utríque certámen, non uter primas ferret, sed uter álteri eas concéderet; utérque enim alteríus glóriam pro sua ducébat.
Una utríque ánima videbátur, duo córpora ferens. Quod si fides iis mínime habénda est, qui ómnia in ómnibus rebus sita esse dicunt; at nobis certe credéndum est, quod utérque in áltero et apud álterum siti erámus.
Unum utríque opus et stúdium, virtus erat, et ad futúras spes vívere, nosque ita comparáre, ut, ante discéssum ex hac vita, hinc migrarémus. Quod quidem nobis ob óculos ponéntes, vitam actionésque omnes nostras dirigebámus, tum divíni præcépti ductum sequéntes, tum alter álteri virtútis stúdium exacuéntes; atque, nisi hoc arrogántius dícere vídear, utérque álteri norma et amússis erámus, qua rectum a pravo discérnitur.
Et cum áliis ália quædam cognoménta sint, vel a paréntibus accépta, vel ex seípsis, hoc est, ex própriis vitæ stúdiis institutísque comparáta: nobis contra, magna res et magnum nomen erat, christiános et esse et nominári.
RESPONSORIUM
Dan 2, 21-22; 1 Cor 12, 11
Dat Dóminus sapiéntiam sapiéntibus et sciéntiam intellegéntibus disciplínam: * Ipse revélat profúnda et abscóndita, et lux cum eo inhábitat.
Hæc autem operátur ómnia unus atque idem Spíritus, dívidens síngulis prout vult. * Ipse.
ORATIO
Orémus.
Deus, qui Ecclésiam tuam beatórum Basilíi et Gregórii exémplis et doctrínis dignátus es illustráre, concéde, quǽsumus, ut tuam discámus in humilitáte veritátem, et eam in caritáte fidéliter operémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky