Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Nunc, Sancte, nobis, Spíritus
unum Patri cum Fílio,
dignáre promptus íngeri
nostro refúsus péctori.
Os, lingua, mens, sensus, vigor
confessiónem pérsonent,
flamméscat igne cáritas,
accéndat ardor próximos.
Per te sciámus da Patrem
noscámus atque Fílium,
te utriúsque Spíritum
credámus omni témpore. Amen.
PSALMODIA
Ant. Erant Ioseph et María, mater Iesu, mirántes super iis, quæ dicebántur de illo.
Ad Dóminum, cum tribulárer, clamávi, *
et exaudívit me.
Dómine, líbera ánimam meam a lábiis mendácii, *
a lingua dolósa.
Quid detur tibi aut quid apponátur tibi, *
lingua dolósa?
Sagíttæ poténtis acútæ *
cum carbónibus iuniperórum.
Heu mihi, quia peregrinátus sum in Mosoch, *
habitávi ad tabernácula Cedar!
Multum íncola fuit ánima mea *
cum his, qui odérunt pacem.
Ego eram pacíficus; *
cum loquébar, illi impugnábant me.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Levábo óculos meos in montes: *
unde véniet auxílium mihi?
Auxílium meum a Dómino, *
qui fecit cælum et terram.
Non dabit in commotiónem pedem tuum, *
neque dormitábit, qui custódit te.
Ecce non dormitábit neque dórmiet, *
qui custódit Israel.
Dóminus custódit te, †
Dóminus umbráculum tuum, *
ad manum déxteram tuam.
Per diem sol non percútiet te, *
neque luna per noctem.
Dóminus custódiet te ab omni malo; *
custódiet ánimam tuam Dóminus.
Dóminus custódiet intróitum tuum et éxitum tuum *
ex hoc nunc et usque in sǽculum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Lætátus sum in eo quod dixérunt mihi: *
« In domum Dómini íbimus ».
Stantes iam sunt pedes nostri *
in portis tuis, Ierúsalem.
Ierúsalem, quæ ædificáta est ut cívitas, *
sibi compácta in idípsum.
Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini, *
testimónium Israel, ad confiténdum nómini Dómini.
Quia illic sedérunt sedes ad iudícium, *
sedes domus David.
Rogáte, quæ ad pacem sunt Ierúsalem: *
« Secúri sint diligéntes te!
Fiat pax in muris tuis, *
et secúritas in túrribus tuis! ».
Propter fratres meos et próximos meos *
loquar: « Pax in te! ».
Propter domum Dómini Dei nostri *
exquíram bona tibi.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Erant Ioseph et María, mater Iesu, mirántes super iis, quæ dicebántur de illo.
LECTIO BREVIS
Ier 31, 7-8a
Exsultáte in lætítia propter Iacob et hinníte cápiti géntium; personáte, cánite et dícite: « Salva, Dómine, pópulum tuum, relíquias Israel ». Ecce ego addúcam eos de terra aquilónis et congregábo eos ab extrémis terræ.
Recordátus est Dóminus misericórdiæ suæ, allelúia.
Et veritátis suæ dómui Israel, allelúia.
ORATIO
Orémus.
Concéde nobis, omnípotens Deus, ut salutáre tuum, quod ad redemptiónem mundi luce nova cælórum procéssit, nostris semper innovándis córdibus oriátur. Per Christum Dóminum nostrum.
Amen.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
Deo grátias.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky