Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Ternis horárum términis
volútis, dante Dómino,
trinum perfécte et únicum
ipsum devóti psállimus.
Sacrum Dei mystérium
puro tenéntes péctore,
Petri magístri régula
signo salútis pródita,
Et nos psallámus spíritu,
hæréntes sic apóstolis,
ut plantas adhuc débiles
Christi virtúte dírigant.
Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. Testimónium perhíbuit Ioánnes dicens: Quia vidi Spíritum descendéntem quasi colúmbam de cælo, et mansit super eum.
In converténdo Dóminus captivitátem Sion, *
facti sumus quasi somniántes.
Tunc replétum est gáudio os nostrum, *
et lingua nostra exsultatióne.
Tunc dicébant inter gentes: *
« Magnificávit Dóminus fácere cum eis ».
Magnificávit Dóminus fácere nobíscum; *
facti sumus lætántes.
Convérte, Dómine, captivitátem nostram, *
sicut torréntes in austro.
Qui séminant in lácrimis, *
in exsultatióne metent.
Eúntes ibant et flebant *
semen spargéndum portántes;
veniéntes autem vénient in exsultatióne *
portántes manípulos suos.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Nisi Dóminus ædificáverit domum, *
in vanum labórant, qui ædíficant eam.
Nisi Dóminus custodíerit civitátem, *
frustra vígilat, qui custódit eam.
Vanum est vobis ante lucem súrgere et sero quiéscere, †
qui manducátis panem labóris, *
quia dabit diléctis suis somnum.
Ecce heréditas Dómini fílii, *
merces fructus ventris.
Sicut sagíttæ in manu poténtis, *
ita fílii iuventútis.
Beátus vir, qui implévit pháretram suam ex ipsis: *
non confundétur, cum loquétur inimícis suis in porta.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Beátus omnis, qui timet Dóminum, *
qui ámbulat in viis eius.
Labóres mánuum tuárum manducábis, *
beátus es, et bene tibi erit.
Uxor tua sicut vitis fructífera *
in latéribus domus tuæ;
fílii tui sicut novéllæ olivárum *
in circúitu mensæ tuæ.
Ecce sic benedicétur homo, *
qui timet Dóminum.
Benedícat tibi Dóminus ex Sion, *
et vídeas bona Ierúsalem ómnibus diébus vitæ tuæ;
et vídeas fílios filiórum tuórum. *
Pax super Israel!
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Testimónium perhíbuit Ioánnes dicens: Quia vidi Spíritum descendéntem quasi colúmbam de cælo, et mansit super eum.
LECTIO BREVIS
Is 49, 6
Dixit mihi Dóminus: « Parum est ut sis mihi servus ad suscitándas tribus Iacob et relíquias Israel reducéndas: dabo te in lucem géntium, ut sit salus mea usque ad extrémum terræ ».
Ponam spíritum meum super eum.
Et iudícium géntibus nuntiábit.
ORATIO
Orémus.
Omnípotens sempitérne Deus, qui Christum, in Iordáne flúmine baptizátum, Spíritu Sancto super eum descendénte, diléctum Fílium tuum sollémniter declarásti, concéde fíliis adoptiónis tuæ, ex aqua et Spíritu Sancto renátis, ut in beneplácito tuo iúgiter persevérent. Per Christum Dóminum nostrum.
Amen.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
Deo grátias.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky