19. Martii 2025

S. IOSEPH, SPONSI BEATÆ MARIÆ VIRGINIS
sollemnitas

Nona
(psalmodia complementaris)

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen.

HYMNUS

Ternis ter horis númerus

nobis sacrátus pánditur,

sanctóque Iesu nómine

munus precémur véniæ.

Latrónis, en, conféssio

Christi merétur grátiam;

laus nostra vel devótio

mercétur indulgéntiam.

Mors per crucem nunc ínterit

et post tenébras lux redit;

horror dehíscat críminum,

splendor nitéscat méntium.

Christum rogámus et Patrem,

Christi Patrísque Spíritum;

unum potens per ómnia,

fove precántes, Trínitas. Amen.

PSALMODIA

Ant. Non inveniéntes Iesum, paréntes eius regréssi sunt in Ierúsalem, requiréntes eum.

Psalmus 125 (126)
Gaudium et spes in Deo
Sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis (2 Cor 1, 7).

In converténdo Dóminus captivitátem Sion, *

facti sumus quasi somniántes.

Tunc replétum est gáudio os nostrum, *

et lingua nostra exsultatióne.

Tunc dicébant inter gentes: *

« Magnificávit Dóminus fácere cum eis ».

Magnificávit Dóminus fácere nobíscum; *

facti sumus lætántes.

Convérte, Dómine, captivitátem nostram, *

sicut torréntes in austro.

Qui séminant in lácrimis, *

in exsultatióne metent.

Eúntes ibant et flebant *

semen spargéndum portántes;

veniéntes autem vénient in exsultatióne *

portántes manípulos suos.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 126 (127)
Vanus labor sine Domino
Dei ædificatio estis (1 Cor 3, 9).

Nisi Dóminus ædificáverit domum, *

in vanum labórant, qui ædíficant eam.

Nisi Dóminus custodíerit civitátem, *

frustra vígilat, qui custódit eam.

Vanum est vobis ante lucem súrgere et sero quiéscere, †

qui manducátis panem labóris, *

quia dabit diléctis suis somnum.

Ecce heréditas Dómini fílii, *

merces fructus ventris.

Sicut sagíttæ in manu poténtis, *

ita fílii iuventútis.

Beátus vir, qui implévit pháretram suam ex ipsis: *

non confundétur, cum loquétur inimícis suis in porta.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 127 (128)
Pax domestica in Domino
« Benedicat te Dominus ex Sion », id est: ex Ecclesia sua (Arnobius).

Beátus omnis, qui timet Dóminum, *

qui ámbulat in viis eius.

Labóres mánuum tuárum manducábis, *

beátus es, et bene tibi erit.

Uxor tua sicut vitis fructífera *

in latéribus domus tuæ;

fílii tui sicut novéllæ olivárum *

in circúitu mensæ tuæ.

Ecce sic benedicétur homo, *

qui timet Dóminum.

Benedícat tibi Dóminus ex Sion, *

et vídeas bona Ierúsalem ómnibus diébus vitæ tuæ;

et vídeas fílios filiórum tuórum. *

Pax super Israel!

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Non inveniéntes Iesum, paréntes eius regréssi sunt in Ierúsalem, requiréntes eum.

LECTIO BREVIS

Sir 2, 18-19

Qui timent Dóminum non erunt incredíbiles verbo illíus; et qui díligunt illum, conservábunt viam illíus. Qui timent Dóminum, inquírent quæ beneplácita sunt ei; et qui díligunt eum, replebúntur lege ipsíus.

Magna est glória eius in salutári tuo.

Glóriam et magnum decórem impónes super eum.

ORATIO

Orémus.

Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus, ut humánæ salútis mystéria, cuius primórdia beáti Ioseph fidéli custódiæ commisísti, Ecclésia tua, ipso intercedénte, iúgiter servet implénda. Per Christum Dóminum nostrum.

Amen.

Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.

Deo grátias.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky