Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen.
HYMNUS
Qua Christus hora sítiit
crucem vel in qua súbiit,
quos præstat in hac psállere
ditet siti iustítiæ.
Simul sit his esúries,
quam ipse de se sátiet,
crimen sit ut fastídium
virtúsque desidérium.
Charísma Sancti Spíritus
sic ínfluat psalléntibus,
ut carnis æstus frígeat
et mentis algor férveat.
Christum rogámus et Patrem,
Christi Patrísque Spíritum;
unum potens per ómnia,
fove precántes, Trínitas. Amen.
PSALMODIA
Ant. Vivo ego, dicit Dóminus; nolo mortem peccatóris, sed ut magis convertátur et vivat.
Ad te levávi óculos meos, *
qui hábitas in cælis.
Ecce sicut óculi servórum ad manus dominórum suórum, *
sicut óculi ancíllæ ad manus dóminæ suæ,
ita óculi nostri ad Dóminum Deum nostrum, *
donec misereátur nostri.
Miserére nostri, Dómine, miserére nostri, *
quia multum repléti sumus despectióne;
quia multum repléta est ánima nostra *
derisióne abundántium et despectióne superbórum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Nisi quia Dóminus erat in nobis, dicat nunc Israel, †
nisi quia Dóminus erat in nobis, *
cum exsúrgerent hómines in nos:
forte vivos deglutíssent nos, *
cum irascerétur furor eórum in nos.
Fórsitan aqua absorbuísset nos, †
torrens pertransísset ánimam nostram; *
fórsitan pertransíssent ánimam nostram aquæ intumescéntes.
Benedíctus Dóminus; *
qui non dedit nos in direptiónem déntibus eórum.
Anima nostra sicut passer erépta est *
de láqueo venántium:
láqueus contrítus est, *
et nos erépti sumus.
Adiutórium nostrum in nómine Dómini, *
qui fecit cælum et terram.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Qui confídunt in Dómino sicut mons Sion: *
non commovébitur, in ætérnum manet.
Ierúsalem, montes in circúitu eius, †
et Dóminus in circúitu pópuli sui *
ex hoc nunc et usque in sǽculum.
Quia non requiéscet virga iniquitátis super sortem iustórum, *
ut non exténdat iusti ad iniquitátem manus suas.
Bénefac, Dómine, bonis *
et rectis corde.
Declinántes autem per vias pravas †
addúcet Dóminus cum operántibus iniquitátem. *
Pax super Israel!
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Vivo ego, dicit Dóminus; nolo mortem peccatóris, sed ut magis convertátur et vivat.
LECTIO BREVIS
Deut 30, 2-3a
Cum revérsus fúeris ad Dóminum Deum tuum et obœdíeris eius impériis, secúndum ómnia quæ ego hódie præcípio tibi, cum fíliis tuis in toto corde tuo et in tota ánima tua, redúcet Dóminus Deus tuus captivitátem tuam ac miserébitur tui.
Avérte fáciem tuam a peccátis meis.
Et omnes iniquitátes meas dele.
ORATIO
Orémus.
Deus, innocéntiæ restitútor et amátor, dírige ad te tuórum corda servórum, ut, Spíritus tui fervóre concépto, et in fide inveniántur stábiles et in ópere efficáces. Per Christum Dóminum nostrum.
Amen.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
Deo grátias.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky