Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen.
HYMNUS
Salva, Redémptor, plasma tuum nóbile,
signátum sancto vultus tui lúmine,
ne lacerári sinas fraude dǽmonum,
propter quod mortis exsolvísti prétium.
Dole captívos esse tuos sérvulos,
absólve reos, compedítos érige,
et quos cruóre redemísti próprio,
rex bone, tecum fac gaudére pérpetim. Amen.
PSALMODIA
Ant. Erat hora tértia, et crucifixérunt Iesum.
Ad Dóminum, cum tribulárer, clamávi, *
et exaudívit me.
Dómine, líbera ánimam meam a lábiis mendácii, *
a lingua dolósa.
Quid detur tibi aut quid apponátur tibi, *
lingua dolósa?
Sagíttæ poténtis acútæ *
cum carbónibus iuniperórum.
Heu mihi, quia peregrinátus sum in Mosoch, *
habitávi ad tabernácula Cedar!
Multum íncola fuit ánima mea *
cum his, qui odérunt pacem.
Ego eram pacíficus; *
cum loquébar, illi impugnábant me.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Levábo óculos meos in montes: *
unde véniet auxílium mihi?
Auxílium meum a Dómino, *
qui fecit cælum et terram.
Non dabit in commotiónem pedem tuum, *
neque dormitábit, qui custódit te.
Ecce non dormitábit neque dórmiet, *
qui custódit Israel.
Dóminus custódit te, †
Dóminus umbráculum tuum, *
ad manum déxteram tuam.
Per diem sol non percútiet te, *
neque luna per noctem.
Dóminus custódiet te ab omni malo; *
custódiet ánimam tuam Dóminus.
Dóminus custódiet intróitum tuum et éxitum tuum *
ex hoc nunc et usque in sǽculum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Lætátus sum in eo quod dixérunt mihi: *
« In domum Dómini íbimus ».
Stantes iam sunt pedes nostri *
in portis tuis, Ierúsalem.
Ierúsalem, quæ ædificáta est ut cívitas, *
sibi compácta in idípsum.
Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini, *
testimónium Israel, ad confiténdum nómini Dómini.
Quia illic sedérunt sedes ad iudícium, *
sedes domus David.
Rogáte, quæ ad pacem sunt Ierúsalem: *
« Secúri sint diligéntes te!
Fiat pax in muris tuis, *
et secúritas in túrribus tuis! ».
Propter fratres meos et próximos meos *
loquar: « Pax in te! ».
Propter domum Dómini Dei nostri *
exquíram bona tibi.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Erat hora tértia, et crucifixérunt Iesum.
LECTIO BREVIS
Is 53, 2-3
Ascéndit sicut virgúltum coram eo et sicut radix de terra sitiénti. Non erat spécies ei neque decor, ut aspicerémus eum, et non erat aspéctus, ut desiderarémus eum. Despéctus erat et novíssimus virórum, vir dolórum et sciens infirmitátem, et quasi abscondebámus vultum coram eo; despéctus, unde nec reputabámus eum.
Adorámus te, Christe, et benedícimus tibi.
Quia per crucem tuam redemísti mundum.
ORATIO
Orémus.
Réspice, quǽsumus, Dómine, super hanc famíliam tuam, pro qua Dóminus noster Iesus Christus non dubitávit mánibus tradi nocéntium et crucis subíre torméntum. Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.
Amen.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
Deo grátias.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky