Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Iam surgit hora tértia,
qua Christus ascéndit crucem;
nil ínsolens mens cógitet,
inténdat afféctum precis.
Qui corde Christum súscipit,
innóxium sensum gerit
votísque præstat sédulis
Sanctum meréri Spíritum.
Hæc hora, quæ finem dedit
diri vetérno críminis;
hinc iam beáta témpora
cœpére Christi grátia.
Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. Christus surréxit a mórtuis, iam non móritur, allelúia.
Ad Dóminum, cum tribulárer, clamávi, *
et exaudívit me.
Dómine, líbera ánimam meam a lábiis mendácii, *
a lingua dolósa.
Quid detur tibi aut quid apponátur tibi, *
lingua dolósa?
Sagíttæ poténtis acútæ *
cum carbónibus iuniperórum.
Heu mihi, quia peregrinátus sum in Mosoch, *
habitávi ad tabernácula Cedar!
Multum íncola fuit ánima mea *
cum his, qui odérunt pacem.
Ego eram pacíficus; *
cum loquébar, illi impugnábant me.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Levábo óculos meos in montes: *
unde véniet auxílium mihi?
Auxílium meum a Dómino, *
qui fecit cælum et terram.
Non dabit in commotiónem pedem tuum, *
neque dormitábit, qui custódit te.
Ecce non dormitábit neque dórmiet, *
qui custódit Israel.
Dóminus custódit te, †
Dóminus umbráculum tuum, *
ad manum déxteram tuam.
Per diem sol non percútiet te, *
neque luna per noctem.
Dóminus custódiet te ab omni malo; *
custódiet ánimam tuam Dóminus.
Dóminus custódiet intróitum tuum et éxitum tuum *
ex hoc nunc et usque in sǽculum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Lætátus sum in eo quod dixérunt mihi: *
« In domum Dómini íbimus ».
Stantes iam sunt pedes nostri *
in portis tuis, Ierúsalem.
Ierúsalem, quæ ædificáta est ut cívitas, *
sibi compácta in idípsum.
Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini, *
testimónium Israel, ad confiténdum nómini Dómini.
Quia illic sedérunt sedes ad iudícium, *
sedes domus David.
Rogáte, quæ ad pacem sunt Ierúsalem: *
« Secúri sint diligéntes te!
Fiat pax in muris tuis, *
et secúritas in túrribus tuis! ».
Propter fratres meos et próximos meos *
loquar: « Pax in te! ».
Propter domum Dómini Dei nostri *
exquíram bona tibi.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Christus surréxit a mórtuis, iam non móritur, allelúia.
LECTIO BREVIS
Cf. 1 Cor 15, 3b-5
Christus mórtuus est pro peccátis nostris secúndum Scriptúras et sepúltus est et suscitátus est tértia die secúndum Scriptúras et visus est Cephæ et post hæc Duódecim.
Hæc dies quam fecit Dóminus, allelúia.
Exsultémus et lætémur in ea, allelúia.
ORATIO
Orémus.
Deus, qui hodiérna die, per Unigénitum tuum, æternitátis nobis áditum, devícta morte, reserásti, da nobis, quǽsumus, ut, qui resurrectiónis domínicæ sollémnia cólimus, per innovatiónem tui Spíritus in lúmine vitæ resurgámus. Per Christum Dóminum nostrum.
Amen.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
Deo grátias.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky