Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Póntifex Iesu, mediátor une
ad thronum Patris precibúsque fautor,
iure conclámat celebrátque nostrum
te genus omne.
Spíritu factus grémio puéllæ
tu puer, cuius tenet ulna mundum,
natus es nobis bene digna sola
hóstia laudis.
Te sacerdótem Pater ipse sancti
gáudii donis oleóque inúnxit,
summa maiéstas sibi ut usque ferret
culmen honóris.
Carne mortáli, Deus alte, sumpta,
sánguinis præbens decus et lavácrum,
iusta pro nostræ prétia obtulísti
crímine mortis.
Christe, qui ligno crucis elevátus
cuncta traxísti, corda amóre fígens,
fac tibi, Patri, Parácleto in ævum
cántica demus. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Postulávi Patrem meum; dedit mihi gentes in hereditátem.
Quare fremuérunt gentes, *
et pópuli meditáti sunt inánia?
Astitérunt reges terræ, †
et príncipes convenérunt in unum *
advérsus Dóminum et advérsus christum eius:
« Dirumpámus víncula eórum *
et proiciámus a nobis iugum ipsórum! ».
Qui hábitat in cælis, irridébit eos, *
Dóminus subsannábit eos.
Tunc loquétur ad eos in ira sua *
et in furóre suo conturbábit eos:
« Ego autem constítui regem meum *
super Sion, montem sanctum meum! ».
Prædicábo decrétum eius. †
Dóminus dixit ad me: « Fílius meus es tu; *
ego hódie génui te.
Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam *
et possessiónem tuam términos terræ.
Reges eos in virga férrea *
et tamquam vas fíguli confrínges eos ».
Et nunc, reges, intellégite, *
erudímini, qui iudicátis terram.
Servíte Dómino in timóre *
et exsultáte ei cum tremóre.
Apprehéndite disciplínam: †
ne quando irascátur, et pereátis de via, *
cum exárserit in brevi ira eius.
Beáti omnes, *
qui confídunt in eo.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Postulávi Patrem meum; dedit mihi gentes in hereditátem.
Ant. 2 Exhibéte córpora vestra hóstiam vivéntem, sanctam, Deo placéntem.
Exspéctans exspectávi Dóminum, *
et inténdit mihi.
Et exaudívit clamórem meum *
et edúxit me de lacu misériæ et de luto fæcis;
et státuit super petram pedes meos *
et firmávit gressus meos.
Et immísit in os meum cánticum novum, *
carmen Deo nostro.
Vidébunt multi et timébunt *
et sperábunt in Dómino.
Beátus vir, qui pósuit Dóminum spem suam *
et non respéxit supérbos et declinántes in mendácium.
Multa fecísti tu, Dómine Deus meus, mirabília tua, †
et cogitatiónes tuas pro nobis: *
non est qui símilis sit tibi.
Si nuntiáre et éloqui volúero, *
multiplicabúntur super númerum.
Sacrifícium et oblatiónem noluísti, *
aures autem fodísti mihi.
Holocáustum et pro peccáto non postulásti, *
tunc dixi: « Ecce vénio.
In volúmine libri scriptum est de me. *
Fácere voluntátem tuam,
Deus meus, vólui; *
et lex tua in præcórdiis meis ».
Annuntiávi iustítiam tuam in ecclésia magna; *
ecce lábia mea non prohibébo, Dómine, tu scisti.
Iustítiam tuam non abscóndi in corde meo, *
veritátem tuam et salutáre tuum dixi.
Non abscóndi misericórdiam tuam *
et veritátem tuam ab ecclésia magna.
Tu autem, Dómine, ne prohíbeas miseratiónes tuas a me; *
misericórdia tua et véritas tua semper suscípiant me,
quóniam circumdedérunt me mala, quorum non est númerus; †
comprehendérunt me iniquitátes meæ, *
et non pótui vidére.
Multiplicáta sunt super capíllos cápitis mei, *
et cor meum derelíquit me.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Exhibéte córpora vestra hóstiam vivéntem, sanctam, Deo placéntem.
Ant. 3 Christus diléxit Ecclésiam et seípsum trádidit pro ea, ut illam sanctificáret.
Complacuísti tibi, Dómine, in terra tua, *
convertísti captivitátem Iacob.
Remisísti iniquitátem plebis tuæ, *
operuísti ómnia peccáta eórum.
Contraxísti omnem iram tuam, *
revertísti a furóre indignatiónis tuæ.
Convérte nos, Deus, salutáris noster, *
et avérte iram tuam a nobis.
Numquid in ætérnum irascéris nobis *
aut exténdes iram tuam a generatióne in generatiónem?
Nonne tu convérsus vivificábis nos, *
et plebs tua lætábitur in te?
Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam *
et salutáre tuum da nobis.
Audiam, quid loquátur Dóminus Deus, †
quóniam loquétur pacem ad plebem suam et sanctos suos *
et ad eos, qui convertúntur corde.
Vere prope timéntes eum salutáre ipsíus, *
ut inhábitet glória in terra nostra.
Misericórdia et véritas obviavérunt sibi, *
iustítia et pax osculátæ sunt.
Véritas de terra orta est, *
et iustítia de cælo prospéxit.
Etenim Dóminus dabit benignitátem, *
et terra nostra dabit fructum suum.
Iustítia ante eum ambulábit, *
et ponet in via gressus suos.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Christus diléxit Ecclésiam et seípsum trádidit pro ea, ut illam sanctificáret.
Christus unam pro peccátis óbtulit hóstiam.
Et consummávit in sempitérnum sanctificátos.
LECTIO PRIOR
De Epístola ad Hebrǽos
4, 14 – 5, 10
Iesus, Pontifex magnus
Fratres: Habéntes pontíficem magnum, qui penetrávit cælos, Iesum Fílium Dei, teneámus confessiónem; non enim habémus pontíficem, qui non possit cómpati infirmitátibus nostris, tentátum autem per ómnia secúndum similitúdinem absque peccáto. Adeámus ergo cum fidúcia ad thronum grátiæ, ut misericórdiam consequámur et grátiam inveniámus in auxílium opportúnum.
Omnis namque póntifex ex homínibus assúmptus pro homínibus constitúitur in his, quæ sunt ad Deum, ut ófferat dona et sacrifícia pro peccátis, qui æque condolére possit his, qui ignórant et errant, quóniam et ipse circúmdatus est infirmitáte et propter eam debet, quemádmodum et pro pópulo ita étiam pro semetípso offérre pro peccátis.
Nec quisquam sumit sibi illum honórem, sed qui vocátur a Deo tamquam et Aaron. Sic et Christus non semetípsum glorificávit, ut póntifex fíeret sed qui locútus est ad eum: « Fílius meus es tu; ego hódie génui te »; quemádmodum et in álio dicit: « Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech ».
Qui in diébus carnis suæ, preces supplicationésque ad eum, qui possit salvum illum a morte fácere, cum clamóre válido et lácrimis ófferens et exaudítus pro sua reveréntia; et quidem cum esset Fílius, dídicit ex his, quæ passus est, obœdiéntiam et, consummátus, factus est ómnibus obœdiéntibus sibi auctor salútis ætérnæ, appellátus a Deo póntifex iuxta órdinem Melchísedech.
RESPONSORIUM
Phil 2, 8; Is 53, 7
Christus humiliávit semetípsum, * Factus obœ́diens usque ad mortem.
Oblátus est quia ipse vóluit. * Factus obœ́diens usque ad mortem.
LECTIO ALTERA
Ex Lítteris Encýclicis « Mediátor Dei » Pii Papæ Duodécimi.
(AAS 39, [1947], pp. 552-553)
Christus sacerdos et victima
Christus útique sacérdos est, sed nobis non sibi sacérdos, cum vota religionísque sensus totíus humáni géneris nómine ætérno Patri déferat; idem páriter víctima est, sed nobis, cum semetípsum in vicem hóminis culpis obnóxii repónat. Iamvéro illud Apóstoli « hoc … sentíte in vobis quod et in Christo Iesu » a christiánis ómnibus póstulat, ut eo modo ánimum in se réferant afféctum, quantum humána potest facúltas, quo divíni Redemptóris ánimus afféctus erat, cum sui ipsíus faciébat Sacrifícium; húmilem nempe réferant mentis demissiónem, summǽque Dei Maiestátis adoratiónem adhíbeant, honórem, laudem gratiarúmque actiónem. Póstulat prætérea ab iísdem ut víctimæ conditiónem quodámmodo sumant, ut semetípsos ad Evangélii præcépta abnégent, ut pæniténtiæ ultro libentérque dent óperam, utque admíssa quisque sua detesténtur et éxpient. Póstulat dénique ut omnes una cum Christo mýsticam in Cruce mortem obeámus, ita quidem ut Pauli senténtiam usurpáre possímus: « Christo confíxus sum Cruci » (Gal 2, 19).
RESPONSORIUM
Cf. Gal 2, 20
In fide vivo Fílii Dei * Qui diléxit me et trádidit semetípsum pro me.
Vivo, autem iam non ego, vivit vero in me Christus. * Qui diléxit me et trádidit semetípsum pro me.
HYMNUS
Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus, * Sanctus, * Sanctus *
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.
Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.
ORATIO
Orémus.
Deus, qui ad maiestátis tuæ glóriam et géneris humáni salútem, Unigénitum tuum Summum atque Ætérnum constituísti Sacerdótem, præsta, ut, Spíritu Sancto largiénte, quos minístros et mysteriórum suórum dispensatóres elégit, in accépto ministério adimpléndo fidéles inveniántur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
Deo grátias.
In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky